CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De modis termini.
Terminus qui est perfectio quaedam et finis, dicitur multipliciter. Dicitur autem terminus id quod est cujuslibet ultimum : et hoc quidem est quod occurit in re primum, extra quod nihil est de re, et infra quod sic occurens in re primum sunt omnia quae sunt rei : et hoc modo infinitum est interminatum, quia non est accipere aliquod ultimum : et primum intra quod contineatur totum, sicut pellis est ultimum et primum in animalibus, intra quod continetur totum animal: et primum et ultimum coelum est, intra quod continetur universum. Alio autem modo dicitur ultimum terminus, qui est species mensurae aut mensurati habentis mensuram, et generaliter finis quantitatis uniuscujusque : tale vero est ad quod est motus et actus mensurantis et non a quo proprie. Aliquando tamen ambo haec dicuntur termini, a quo videlicet incipit motus, et actus mensurantis, et ad quod pervenit, secundum quod dicimus duos esse terminos quantitatis eorum quorum est quantitas. Tertio autem modo dicitur terminus cujus causa fit omne quod fit : et hic terminus est causa finalis, quae est terminus intentionis quando in esse accipitur, licet sit principium omnium quando accipitur in intentione : et de hoc quidem qualiter aliquando finis sit et non causa finalis, et aliquando causa finalis et finis, in praehabitis istius ejusdem sapientiae satis dictum est. Quarto autem modo dicitur terminus substantia cujuslibet diffinitiva, quae est quidditas sive quid erat esse ipsius : hoc enim est duorum terminorum, potentiae videlicet et actus, sive generis et differentiae. In his enim terminatur esse cujus-
cumque rei sive entis. Hoc autem probatur per hoc quod si cognitio demonstrationis resolvatur in medium quod est cognitionis causa, resolvetur in diffinitionem quid et propter quid dicentem : et
haec diffinitio terminus est et dicitur : et cognitio facta per ipsam, comprehensio vocatur : est enim ista cognitio tactus intellectus super rei terminos. Cum autem diffinitio est cognitionis terminus, oportet quod etiam sit terminus esse et rei : quia eadem sunt principia cognitionis et entis, sicut saepe ostendimus : sed diverso modo hinc et inde sunt accepta. Palam autem est, quia quot modis principia dicuntur, tot modis etiam dicitur terminus, licet in plus sit terminus quam principium : quia terminus primo modo et in prima parte secundi modi acceptus, non est principium. Et ideo omne principium terminus quidam est, non tamen omnis terminus est principium. Terminus enim a terminando dictus est, aut entis, aut esse, aut fieri. Si autem est terminus entis, aut est terminus quanti secundum se, aut quantitatis acceptae secundum numerum. Et terminus quidem quanti secundum se est ultimum et primum ipsius, intra quod est totum, et extra quod nihil est de re : et sic est modus primus. Si autem est terminus quantitatis secundum numerum, est modus secundus. Si vero est terminus secundum fieri, aut hoc est secundum rationem terrainantium, aut ejus quod terminatur. Et secundum rationem terminandum quidem omne principium est terminus quidam : secundum rationem autem terminati non est terminus nisi finis et causa finalis, quia illo terminatur quod fit : et finis quidem terminus est motus : causa autem finalis est terminus intentionis, quae quidem nunquam est terminus operis, sed est aliud ab ipso, sicut in ante habitis est ostensum. Terminus autem esse cognitionis est ipsa quidditas, sive substantia diffinitiva : et haec quidem principaliter dicitur terminus.