CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De dispositione sive positione et situ, etc.
Sic diligenter exsecutis his quae sunt consequentia ens secundum quod unum refertur ad alterum, loquamur de his quae licet partes entis determinent, tamen non dicunt ens aliquod absolutum : sed omnia mixta sunt habitudinibus comparationum, et comparationes quasdam dicunt : et haec sunt sex genera quae restant, de quibus tamen quatuor veniunt in hanc speculationem : quia quando et ubi cum loco et tempore speculationem habent naturalem in Physicis, et secundum praedicationem, in Logicis sunt determinata. Dicamus igitur primo de dispositione sive positione sive situ, haec enim idem dicunt sub diversa ratione. Dispositio autem in communi dicitur habentis partes ordo : et secundum distinc-
tionem ordinis partium ita distinguitur dispositio vel positio : aut enim ordo ille partium determinatur ad loci differentiam aliquam, et ordinem partium in loco, sicut supra et infra, et dextrorsum et sinistrorsum, et extra et intus : et hoc modo situs sive dispositio est unum decem praedicamentorum, et est ante agere et pati et habere, sicut differentiae situs sunt ante differentias actionis et passionis, et ejus quod est habere : et hac ratione ponimus ipsum in primis. Alio autem modo dicitur dispositio partium ordo in toto : et hoc dupliciter : aut enim est ordo partium in toto secundum positionem distinctus in prius et poste rius, et superius et inferius, et alias situs differentias : aut est ordo partium distinctus secundum differentias situs distincte secundum speciem et formam partium in toto dispositarum. Prioris autem exemplum est in his quae componuntur ex. homogeniis, ut est aqua vel vinum, in quibus partes non sunt distinctae nisi secundum potentiam, sicut nos supra diximus, ubi nos locuti fuimus de modis unius : quia in talibus non dicimus unam partem esse supra, et aliam esse infra, unam extra, et aliam intra, vel unam es-
se in dextro, et aliam in sinistro, nisi secundum nostram imaginationem, vel tactum, vel in compositione ad vas continens, vel secundum aliud aliquid tale : simpliciter autem sub forma vivente acceptis partibus nulla distincta est ab alia. Exemplum autem secundi est in partibus heterogeniis totum aliquod componentibus, sicut est in homine, in quibus per ipsas formas suas partes sunt intra, extra, et supra, et infra, et ante, et retro, et dextrae, et sinistrae : et differunt tam figura quam virtute, sicut diximus in II Coeli ei Mundi, et sicut cuilibet etiam ad sensum patet : positionem enim quamdam oportet in his esse, sicut et ipsa compositio nominis ostendit, cum dicitur dispositio : sonat enim hoc nomen partium positionem in diversa secundum situm.