CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De modis habitus secundum quod continet praedicamentum actionis et habitus et speciem qualitatis, quae dicitur dispositio vel habitus.
Habitus vero non sonat idem quod habere, sed habitus est quoddam resultans medium ex habitudine duorum ad invicem, quorum unum est mutans, et alterum mutatum secundum formam aliquam : et ideo multa istud comprehendit in diversis existentia generibus entis. Dicitur quidem uno enim modo habitus tamquam actio quaedam habentis et habiti, sicut actus quidam medius aut motus secundum quod est actus et motus exiens ab agente et movente in patiens et motum : nam quando hoc quidem facit, illud autem fit et patitur, tunc media est praxis, hoc est, actio secundum quam ipsum agens in id quod subjicitur et pati- tur, dicitur agere : et hoc proprie est actionis praedicamentum. Et simili modo infra sive intra habentem indumentum et ipsum indutun habitum est medius habitus, qui. significatur per indutum esse et cappatuin et tunicatuin et hujusmodi : et hoc habitus est praedicamentum. Ex hoc autem palam est, quod habitus non est habitus quo habeatur, licet habere sit medium : hoc enim abiret in infinitum, si concederetur quod esset habitus quo haberetur. Alio vero modo tertio dicitur habitus species qualitatis, quae est dispositio quaedam vel habitus vocata : et hoc dupliciter : aut enim haec dispositio est secundum bene vel male se habere in toto vel in parte aliqua totius : et utrumque horum dupliciter est : quia aut est secundum bene simpliciter, aut secundum bene per com.parati.onem ad aliud quod minus valet in illo habitu, sicut dicitur sanitas habitus quidam corporis ex dispositione mixtorum humorum et compositione membrorum procedens, sicut Socrates sanus dicitur, aut simpliciter, aut respectu Platonis vel alterius. Amplius habitus dicitur si pars quaedam Socratis est talis dispositionis aut simpliciter, aut respectu alterius. Propter quod etiam partium secundum bonam vel malam compositionem ipsarum est quidam habitus : habitus enim semper vult esse quoddam medium habentis et habiti, quorum est mutatio quaedam, et ideo potius habitudo vocatur.