CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Habere autem dicitur multipliciter. Uno quidem modo dicitur esse illud habere aliud quod tenet ipsum infra terminos suae potestatis, et habere dicitur comparatio media quae est inter habens sic et habitum : et diversificatur hoc per tres differentias : aut est enim habere secundum genus habitus, aut habet ipsum secundum suam naturam, aut secundum impetum potestatis : unde febris dicitur habere hominem secundum potestatem retinendi naturam : et illa habitudo est comparatio media a calore innaturali procedens et naturae dominans : et eodem modo frigus etiam ha- bet homines secundum potestatem naturae. Secundum autem impetum potestatis Trojani victores dicuntur habere Ilion civitatem. Et habere iterum dicit comparationem tenendi a tenentibus ad lentum. Secundum autem essentiam istius generis dicitur vestimentum induti habitus : et est habitus ipse a vestimento circumdate ad eum qui indutus est accepta habitudo sive comparatio, qua quis dicitur tunicatus, vel togatus, vel cappatus, vel generaliter indutus sive vestitus. Alio autem modo dicitur illud habere, in quo aliquid existit sicut in susceptibili materia et subjecto, ut aes habet speciem sive figuram idoli sive statuae, et corpus habet infirmitatem. Tertio modo dicitur habere sicut habet continens contentum, sive contineat ipsum sicut locus, sive contineat ipsum sicut vas, sive contineat ipsum sicut forma. Contentum enim in aliquo dicitur haberi ab ipso, sicut dicimus lanam habere humidum, et civitatem dicimus habere homines, sicut locus habet locatum, et navem dicimus habere nautas, sicut vas habet id quod est in vase : sic autem et totum dicimus habere partes, sicut forma continet et habet formatum. Cum autem locus habet locatum, est ubi quod est praedicamentum in locato comparatione facta ad locum : e converso autem est de praedicamento habitus, quia hoc est in habitu exteriori compositione facta ad indutum . Amplius quarto modo dicitur habere id quod prohibet secundum impetum suae potestatis aliquid ut moveat se, aut operetur secundum naturae suae motum aut operationem, sicut columnae dicuntur habere sive tenere ponderosa supposita, quia prohibent ea ne decidant : et hoc modo habere est idem quod per vim retinere, sicut in poeticis fabulis Atlas dicitur habere coelum, tanquam casurum super terram si non haberetur ab ipso : quemadmodum etiam dicunt quidam Physiologorum sive de natura loquentium, qui
materiam ponunt causam esse solam, illi enim diffusam undique materiam dicunt Atlantem, et sua diffusione tenere coelum. De hoc autem in Principiis motuum animalium, et in secundo Coeli et Mundi, et in Poeticis a nobis dictum est. Hoc igitur modo id quod continens est, dicitur habere ea quae continet, quasi ipsum continens sit separata a contento substantia per subjectum et locum, et quasi contineat singula quae continet per impetum violentae potestatis prohibentis ipsum contentum ab operatione naturali, sicut coelum Atlas prohibet a casu, et generaliter loquendo esse aliquid in alio similibus modis dicitur, et aeque communiter cum habere. Octo autem modis dicitur aliquid esse in aliquo, sicut in praehabitis determinatum est. quaecumque autem in categoriis de habere diximus, luc supponuntur.