CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Post ea quae de generibus entium secundum modum essendi consideratis dicenda esse videbantur, determinabimus ea quae consequuntur : et primo de modis principiorum entis secundum quod ens ipsum constituunt. In his autem primum est, quod determinat ipsum exitum principiati de principio, et hoc est ex aliquo esse : hoc enim dicit generaliter fluxum principiati de principio. Dicamus igitur quod ex aliquo esse dicitur multis modis. Uno quidem principali et primo, ut ex quo aliquid est sicut ex materia. Hoc autem dupliciter dicitur : unum enim ex quo res esse dicitur, est primum genus subjectum, sive materia prima in genere aliquo rerum. Alio autem modo dicitur esse ex aliquo quando materia per ultimam speciem determinata est proxima: et ideo propria materia vocatur. Primi autem exemplum est, sicut omnia fluida sive liquabilia dicimus esse ex aqua : quia aqua est prima materia ipsorum. Secundi autem exemplum est, sicut dici-.mus statuam idoli ex aere ; eo quod aes propria et proxima materia est idoli. Alio vero modo secundo dicitur aliquid esse ex aliquo sicut exprimo movente, sicut aliquando quaerentes dicimus, ex quo est pugna ? et respondemus, quoniam est ex convicio, eo quod convicium principium est pugnae. Alio autem modo dicitur aliquid esse ex aliquo secundum intentionem formae et materiae simul, ut patet In his quae fiunt ex composito : omne enim quod est ex illis, est in quae resolvitur : resolvitur autem compositum in materiam et formam : et hoc modo juxta hunc modum proprie resolvitur totum in partes : et ideo compositum est ex materia et forma, et totum est ex partibus : et hoc modo versus Homeri de Trojana historia sunt ex historia Ilion civitatis, quae Troja alio nomine
vocatur. Et similiter de domo resoluta sunt lapides: et ideo domus est ex lapidibus. In omnibus enim talibus finis est forma totius, ei perfectum et totum dicitur id quod habet inclusum quod est forma totius. Amplius autem quarto modo dicitur aliquid ex aliquo sicut ex principio formali, et ex illo tanquam ex parte dicitur esse species, quia est pars esse, sicut hominem dicimus esse ex bipede sive ex rationali quod est forma, quae est pars esse : et hoc modo syllaba est ex elementis, quorum quodlibet est pars esse ipsius : cum syllaba sit comprehensio litterarum indistanter prolatarum : aliter enim syllaba est ex elementis quam statua ex aere : substantia enim naturalis est composita ex sensibili materia sicut ex materiali principio. Species autem est ex speciei materia : syllaba autem forma et species quaedam est : et ideo est ex materia non sensibili, sed ex materia
quae est materia et elementum speciei : et hoc est id ex quo componitur syllaba, et est materiale in ipsa. Quaedam igitur sic dicuntur ex aliquo sicut dictum est. Alia vero et quinto modo dicuntur ex aliquo simul secundum causam efficientem et formantem et materialem : et ideo dicuntur ex aliquo secundum partem aliquam praeinductorum modorum omnium, sicut ex patre et matre existit puer, non quod ex parte patris sit et ex parte matris : quia sperma virtute est totus pater, et gutta matris virtute est tota mater : sed quia puer duo est, et secundum partem formae est ex patre , secundum autem partem materiae ex matre tota : et similiter licet non omnino est ex terra planta, quia planta secundum aliquam sui partem est ex terra. Alio vero et sexto modo qui inter omnes est minus principalis modus, dicitur aliquid ex aliquo, quia est post illud : et in talibus oportet quod maneat aliquid, unum, sicut substantia una est in toto tempore, sicut dicimus ex die fieri noctem, et c converso : quianox est post diem, et dies post noctem : tempus est enim circulare : et hoc non tantum dicimus pro substantia temporis, sed etiam pro qualitate: et hoc modo dicimus, quod ex serenitate sit hyems sive tempestas, hoc est, post serenitatem.
Cum autem in omnibus his non considerentur nisi duo, scilicet ipsa principia fieri sive mutationis, et ordo mutatorum, necesse est omnia inducta reduci in duo. Alia enim dicuntur ex aliquo fieri: quia transmutationem habent ad invicem, sicut omnia quae inducta sunt praeter modum ultimum. Alia autem dicuntur fieri ex hoc : quia secundum tempus solum sic dicuntur, sicut dicimus quod ex qualitate dierum tuta fit navigatio : eo quod est post aequalitatem aestivalem navigatio tuta, quando marc quiescit : et hujus usus est in astronomicis, ubi fiunt ordines tales : quia in circulo periodi, alius est ordo ex Ariete In Libram, et alius ex Libra in Capricornum, et sic in festis deorum dicitur quod ex Dionysiis sunt Tragilia : quia sunt post Dionysia festa celebrata Tragilia . Dionysia autem quae Latine interpretantur tenebram extirpantia, fuerunt facta hominum illustrium et laudabilium, quae primo apud veteres cum laude celebrabantur. Tragilia autem fuerunt facta heroum et servitium personarum, quae postea cum vituperio vatum celebrabantur : et ideo Tragilia vocata sunt a AdminBookmark quod est hircus : quia vituperils insistentes foetens animal, quod erat hircus, in remunerationem acceperunt.