CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De distinctione modorum partis.
Id ex quo aliquid fit, pars est ejus quod fit ex ipso : et id quod fit ex ipso, totum est : quod si deficiat in aliquo constituentium, ipsum est diminutum : et ideo de his tribus hic per ordinem tractandum est. Pars igitur dicitur secundum quantitatem, et dicitur secundum qualitatem sive formam, et dicitur pars secundum esse quae est essentialis pars. Pars autem secundum quantitatem dicta est, in quam dividitur quantitas quocumque modo divisionis, sive mensuret et numeret totum, sive non : semper enim id quod aufertur a quantitate aliqua finita tota quantumcumque sit, pars illius dicitur, sicut duo dicuntur pars esse trium, et tria pars quinque : cum tamen aliquoties sumptae non numerent totum. Alio vero modo dicuntur pars ea quae sua tota aliquoties sumpta dimensurant solum : et hoc modo sumitur in geometricis pars, sicut duo sunt pars senarii, et similiter tria. Et quia sic dupliciter dicitur pars quantitativa, ideo uno modo duo sunt pars trium, et alio modo pars ipsorum non sunt. Amplius autem praeter ambos praeinductis modos dicitur pars secundum formam sive quantitatem, in quae dividitur species sive forma aliqua : ea enim in quae formaliter aliquid dividitur, dicuntur partes ipsius : ideo species dicuntur partes generis, quia genus dividitur in eas. Amplius adhuc dicitur pars id in quod dividitur per resolutionem, et ex quibus componitur totum aliquod, aut species aliqua, aut aliquis habens speciem, sicut dicimus aeneae sphaerae unam partem esse aes, et aliam partem esse sphaeritatem : et cubi aenei unam partem dicimus esse aes , et alteram cubita tem : aes enim est materia in qua est tanquam in subjecto species spherae et species cubi: hujus enim artificialium forma est figura. Hoc etiam modo angulus est pars quaedam formalis, secundum quam dicunt angulum esse per se unum genus quantitatis discretum a linea et superficie et corpore, quorum rationes in praecedentibus induximus, licet hoc magis pertineat ad geometram quam ad metaphysicum ostendere. Amplius quinto modo dicuntur pars, quae sunt in ratione diffinitiva, quae diffiniendo ostendit unumquodque per terminos sui esse substantialis: illa enim etiam dicuntur partes esse totius, et diffinitum dicitur quoddam totum : propter quod etiam genus dicitur esse pars speciei, quia est pars esse ipsius, et est quid ipsius speciei sicut subjectum in esse ipsius. Differentia autem dicitur pars altera ipsius speciei, et est quale quid in ipsa. Alio autem modo dicitur species pars generis : quia est pars potestatis ejus. Genus enim dividitur in species sicut in partes potestatis
suae. Genus autem ut constituens esse ipsius speciei est pars ipsius.
Ex inductis igitur patet partem esse triplicem in genere, quantitativam videlicet, et potestativam, et essentialem : essentialem autem duplicem secundum viam compositionis rei, et secundum viam rationis. Secundum quantitatem autem pars dicta etiam dicitur et dupliciter pars, ut patet ex praeinductis. Principalis autem modus partis est secundus modus, quo dicitur pars quae aliquoties sumpta reddit totum : et sub hac ratione correlativa sunt ad invicem pars et totum, quia totum non est nisi finitum partibus : secundum primam autem acceptionem partis dicitur pars toto minus, et totum parte majus: istae autem partis et totius diffinitiones nihil diffinitum et determinatum demonstrant. Igitur haec de modis partis dicta sint a nobis : partes enim sine quantitate non ita proprie dicimus partes : et hoc patet, quia illarum quaeli-
bet habet rationem totius, et non tantum partis : quia species est totum genus secundum esse, licet non sit totum ipsum secundum ambitum suae potestatis : genus enim secundum totum suum esse et naturam salvatur in qualibet specie. Similiter autem genus est totum esse ipsius speciei secundum potentiam, et differentia est totum esse ipsius secundum actum. Et similiter etiam in partibus essentialibus secundum realem compositionem acceptis : quia materia est totum in potentia, et forma est totum in actu : et ideo istis modis non proprie pars est minor toto, neque totum proprie majus est sua parte.