CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De differentia totius et universi, quod minus proprie dicitur omne.
Amplius autem observandum in differentia totius integri quod vere totum dicitur, et differentia universi quod magis proprie vocatur omne s ive universum, quod in omnibus illis quae sunt quanta quantitate ipsorum habente principium et medium et ultimum, quorum differentiam in partibus non facit potentia natu-
ralis partium, qua una sit supra, et altera infra, et una intus, et alia extra, et sic de aliis positionum differentiis, magis dicitur omne sive universum: in omnibus autem illis in quorum partibus secundum aliquid positio facit differentiam, et secundum aliquid non facit, dicuntur secundum diversam rationem, et omne et totum sive universum et totum. Diximus autem in praecedentibus, quod in heterogeniis positio facit diversitatem : in his enim aliqua pars per naturam est intra, et aliqua extra, et supra, et infra, et dextra., et sinistra, et ante, et retro : et ideo tota illa dicuntur proprie sicut sunt animalium corpora : in his enim quae sunt homogenia per totum substantia et operatione, non est positio faciens differentiam, nisi per accidens, sicut diximus superius ex hoc quod visus vel tactus vel aestimatio vel vicinitas alicujus segregat unam partem ab alia : et illa magis proprie dicuntur universum sive omne : quia universum est unum versum in omnia: et distributio totius universalis est ejus quod per unam rationem est in omnibus partibus : in omnibus autem illis in quibus partim quidem positio facit mutationem, et partim non, in his dicitur totum et omne, sicut in his in quorum positione partium diversa est figura, et tamen una substantia et eadem operatio, sicut est pix et cera et vestis : positio enim in his transposita mutat figuram exteriorem, sed substantia formalis manet eadem : et ideo dicuntur illa et tota et universa recipientia et totum ac omne : aqua vero et quaecumque sunt humida species aquae existentia, sicut vinum et lixivia, et hujusmodi ea quae sunt nullo modo in partibus variata, dicuntur universum et omne quoddam : et similiter numerus dicitur universum et omne, eo quod numerus non est nisi unitates aggregatae, quae omnes unius sunt formae. Haec igitur non dicuntur tota : quia non dicitur tota aqua vel totus numerus, nisi secundum metaphoram, si videlicet fiat distinctio situs per accidens in partibus, sicut in ante ha-
bitus determinatum est. Omne vero dicitur in his in quibus est et universum similiter, quando est et in uno quodam uniente omnia, ita quod sit in his quae continet sicut in quibusdam diversis specie vel numero, sicut dicimus, omnis hic numerus, et omnes hae unitates significantes universum numerum, et universas unitates : omne enim et universum idem dicimus. Haec igitur de toto dicta sint a nobis.