CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est digressio declarans quot modis dicitur universale.
Oportet autem nos hic digressionem facere, ut universalis naturam consideremus, quod jam universum quoddam esse diximus, Et hic enim faciliter erit doctrina tam praecedentium quam sequentium. Quia autem subtiliter universalis naturam inquirere intendimus, primo quot modis universale dicitur, distinguemus : et unde ortum habeat universale, ostendemus. Dicimus igitur universale quatuor modis dici proprie, et hoc quocumque modo dicatur tribus modis vel quatuor considerari. Dicitur enim universale actu et potentia et natura et opinione. Actu autem idem est quod actu esse de multis et in multis secundum esse non divisum ab illis, sicut homo. Potentia autem universale est, quod licet actu non sit, tamen nihil prohibet ipsum esse vel fieri tam in arte quam in natura, sicut domus octangula quae forte nulla est, sed tamen potest esse, vel corpus regulare viginti basium, ita etiam in natura propter renovationes figurarum coelestium nihil prohibet aliquid fieri quod non est: quod si esset, salvaretur in multis et esset universale. Universale autem natura est sic- ut id quod quantum de se et natura sua est vel potest esse in multis, licet aliquid impediat ipsum, quod non est de natura
sua, sicut sol: quoniam natura suae formae non prohibet esse de multis et in multis : sed hoc prohibet materia in qua est, quae tota est perfecta per formam : et ideo forma non multiplicatur : quia forma non multiplicatur nisi per materiae divisionem : et sic est de luna et de omnibus stellis aliis, quarum quaelibet in specie est una non multiplicata per numerum. Universale autem secundum opinionem quidam dicunt universale, non tamen vere est universale : et hoc est quando aliquid secundum sui quidem naturam est incommunicabile esse multis, putatur tamen communicabile esse ideo quod partes ejus vel operationes a quibus nomen accipit, sunt communicabiles. Et primi quidem exemplum est mundus, qui multiplicari non potest secundum sui naturam, tamen quia partes plures communicabiles sunt, multi putaverunt multos esse mundos: cum tamen mundus ipso nomine dicat perfectionem quae multiplicationi contradicit, sicut ostendimus in primo de Caelo et Mundo. Secundi autem exemplum est Deus, cujus operationes sunt providere et gubernare et hujusmodi : quia ista communicabilia sunt multis, multi putaverunt Deum esse quoddam universale, quod praedicatur de multis : cum tamen natura divina dicat quoddam incommunicabile simplex et primum et solum. His ergo modis cum dicatur universale, ante rem videlicet, et in re, et post rem, et in ratione universalitatis. Ante rem autem dicitur universale dupliciter : cum enim omnia, sicut jam multoties diximus, sint in intellectu primae causae sicut in formali et primo lumine, et ipsa sic hoc modo forma omnium, quae tamen sunt in ipsa vita et lux, eo quod haec est vita quaedam existentibus omnibus, et est lumen omnis notitiae et rationis omnium, dixerunt tam Stoici quam Peripatetici hujus causas, universalia esse prima et rationes et formas, quae
omnium sunt formae universaliter praehabentes, et immaterialiter praehabentes, et simpliciter habentes omnium apud se rationes. Conceptus autem et notio universaliter habens et simpliciter et materialiter vocatur universale. Hoc igitur modo acceptum universale habet quoddam esse speciale, quod est esse causae intellectualis hoc modo quo lumen intellectus ejus est forma rerum a se fluentium per intellectum universaliter agentem et facientem existentias rerum. Alio autem modo dicunt universale ante rem, non tempore, sed substantia et ratione : et haec est forma aut causa formalis accepta constituens esse rei. Actus enim talis formae et proprius effectus est esse in omni eo quod est : hoc autem cum indifferens sit in omnibus quae sunt ejusdem speciei vel formae et quantum est de se sic indivisum habet unam ad omnia vel multa relationem, et sic accipit universalitatis quamdam naturam et rationem. Universale autem quod dicunt esse in re, est eadem forma participata a multis actu vel potentia : et haec quidem dicitur universalis, eo quod de se semper est communicabilis et propagabilis in multa ex uno : propter quod eliam genus uno modo dicitur unum ex quo est propagatio omnium aliorum. Universale autem quod est post rem, est forma in esse abstractionis, secundum quod dicitur quod experientia facit universale et memoria, sicut nos in principio hujus doctrinae docuimus.
Esse autem universalis in ratione universalitatis est sic accipiendum. In universali quidem aliud est id quod est ipsum universale, et aliud est universalitas sive universitas ipsius, sicut in hoc universali, homo, aliud est ipsa natura quae homo est: et aliud est communitas ipsius sive communio, quia ipsum in se nec unum est quod multitudini contradicat vel multitudini opponatur, nec multa est qua multitudine opponatur unitati solius : et ideo hoc modo dicunt Avicenna et Amihamldin, quod, universale nec est unum, nec est multa. Universalitas autem ipsius quae magis proprie dicitur universitas, est ex respectu sui ad supposita, qua respicit illa sicut uniens : et iste respectus est universitas : quamvis forte tantum sit in uno, quia non unum ut unum, nec multa ut plura sive multa sic respicit, neque finita ut finita, neque infinita, sed respicit ut universum in esse omnium : et ideo hoc modo est universum : et patet quod in ratione hujus universitatis aliud habet esse quam sit esse ejus ante rem, vel in re, vel post rem acceptum. Igitur isti sunt modi universalis et non totius, sicut in sequentibus erit manifestum.