CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Ei est digressio declarans originem et causam universalis.
Origo autem universalis, et causa duplex est. Una quod prima, et altera conjuncta et quasi causata. Origo quidem prima est : quia omnis talis natura et forma est lumen quoddam intelligentiae procedens in substantia. In praehabitis autem diximus et in sequentibus ostendemus, quod omnis intelligentia lumine suo ambit totam illam materiam quam movet motu sphaerae suae : et ideo necesse est quod lumen suum toti illi universitati sit communicabile : et cum forma sit lumen intelligentiae agentis, et lumen ipsum sit hypostasis et radix ejus, ex illo habet universale quod universale esse potest, quia ex hoc ad plura habet communicabilitatem. Amplius universale in genere non habet nisi duplex esse, separat um videlicet, et participatum in hoc aliquid : constat autem quod ex hoc quod est participatum cum hoc aliquid, non habeat communicabilitatem : habet
igitur ex hoc quod est separatum : primum autem esse separatum quod habet, est in intellectu agente ambiente materiam : ex hoc igitur et non ex alio habet communicabilitatem.
Dicet autem fortasse aliquis, quod communicabilitatem habet ex hoc quod comparatur pluribus actu vel potentia plura existentibus : sed hoc omnino est absurdum : non enim comparatio qua comparatur pluribus, causa est ejus quod per interiectum est ante hujusmodi comparationem : nihil autem comparatur pluribus, nisi quod est communicabile. Communicabilitas igitur causa est, quod comparatur pluribus et non causatur a tali comparatione ad plura. Cum igitur nihil sit primum ambiens multa informanda ab ipso nisi intellectus agens, quod forma aliqua ambiat multa per communicabilitatem sui ad ipsa habet ab intellectu primo agente, cujus ipsa lumen existit : et ideo diximus in scientia de Intellectu agente, quod ipsa est ad ea quae ambit sicut ars ad materiam. Haec igitur est prima radix universalitatis in omnibus quae universalia sunt.
Causam autem habet universale suae universalitatis conjunctam : et hoc est quod ipsum facit esse de multis potentia vel actu : haec autem est comparatio ad multitudinem eorum quorum esse est id cui accidit universale esse : quamvis enim forte nihil talium sit ipsum, tamen aptitudinem habet suum esse consequentem, quod omnibus talibus suppositis comparetur : et haec aptitudo facit ipsum universale. Licet autem habeat hoc in intellectu existens, et non habeat ipsum extra intellectum in re existens, tamen non habet per hoc quod in intellectu est, neque etiam habet hoc per hoc quod est in re ipsa. In re autem existens habet esse reale, et hoc proprium est per individuantia quae accidunt ei in re ipsa : et sic nullo modo habet esse in pluribus potentia : vel quia sic universale secundum unumquodque est alterum et alterum, sicut in primo de Anima diximus. In intellectu autem existens est separatum et ab esse quidem separati non habet comparari pluribus vel respectum universalitatis, licet non habeat eum nisi separatum. Separatum enim est per hoc quod accipitur non conjunctum, et non conjunctum existens ad hoc quod accipiat universi rationem, oportet quod accipiat ad multa de quibus est relationem : a tali igitur relatione habet universi rationem : et ideo universale duobus constituitur, natura videlicet cui accidit universalitas, et respectu ad multa qui complet illam naturam in ratione universi . Dubitabit autem fortasse aliquis de his qui nullam subjectam habent suppositorum multitudinem, an ipsa ad multa referuntur. Videtur enim ad multa non referri, quia multitudinem non habet ad quam referatur. Sed ad haec et his similia per ante dicta patet responsio : sufficit enim universali in eo quod est universum quoddam, quod ipsum de se ambiat multa, sive illa sint, sive non sint dummodo sint de potentia sui ambitus, sicut patet in forma solis quae de natura sui ambitus et potestate multa ambit, licet nunquam procedat in actum hujusmodi multitudo. Sicut enim ars et intellectus agens multa ambiunt de potestate sua, quamvis forte nunquam aliquid eorum quae ambiunt, procedat in actum. Hoc igitur de origine universalis prout ipsum universale est, tantum dictum sit a nobis.