CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De eo quod dicitur colobon, quod quidem
toti opponitur. Habita differentia totius et universalis facile est scire quid est diminutum secundum quod opponitur toti in eo sensu quo totum idem dicimus quod perfectum. Hoc igitur Graeci significantes dicunt colobon, quod sonat diminutum membrum : sed membrum generaliter vocatur pars quae determinat situm aliquem in toto heterogenio, quod proprie totum vocatur. Dicitur enim colobon esse de numero quantitatum non quantumlibet, sed potius illud quod est colobon, oportet esse quantitatem quae suo nomine et situ sit partialis, et suo nomine sit totum
continens partes tales multas : et hoc est quando heterogenium totum cujus pars aliqua truncata est, totum non destruens: et hoc est quod nos consuevimus vulgariter vocare mutilatum, licet non proprie, quia mutilatum est amputatum naso : si enim duo dividantur, et altera unitatum auferatur ab altera, non est colobon : quia neutrum est pars alterius : in colobon autem amputatum oportet esse partem, et diminutum sive mutilatum, sive colobonium oportet esse totum. Nunquam enim colobonium est aequale relicto ex amputatione. Et universaliter nullius quantitatis numerus detruncata aliqua parte ipsius ex hoc non efficitur colobonium : in coloboniis enim substantiam formalem quae est species, oportet manere post partis detruncationem : parte autem aliqua a quolibet numero amputata, resultat alia numeri species, tam in truncato quam in diminuto : et hoc est sicut si dicamus quod cilix sive arca est coloba : tunc enim post truncationem adhuc manet arca, licet sit aliqua parte diminuta. Numerus autem, sicut diximus, dempta aliqua parte non manet idem.
Adhuc autem quae dicta sunt, oportet addiscere, quod illa sunt coloba proprie,
quae sunt partium dissimilium, sicut diximus : aut etiam neque haec omnia quae dicta sunt, sufficiunt ad esse colobonis. Numerus enim est, ut diximus, non est colobon, quamvis dissimiles habeat partes, ut dualitatem et trinarium. Sed generaliter dicemus quod nullum talium totorum est colobon, cujus partium situs ipso nomine partium non facit differentiam, sicut manus quae suo nomine dicit positionem extrinsecus in latere, et oculus suo nomine dicit positionem superius, et cor suo nomine positionem interius : et sic de aliis, sicut superius determinatum est : et ideo homogenia, sicut aqua, et ignis, et hujusmodi, quae in partibus non habent positionem nisi per accidens, non sunt colobonia si diminuantur : ea enim
quae dicuntur colobonia, oportet talia esse quae in substantia partium per se habeant positionis differentiam.
Amplius cum omnibus inductis oportet quantitatem esse continuam partium eo modo quo continuum dicitur colligatum ad unum per naturam vel per artem : aliqua enim quae sunt dissimilium partium, habent quamdam harmoniam , et non continuationem, et in compositione illa habent compositorum positionem, quod unum est extra et aliud intra : et tamen illa non sunt colobonia : quia nullum diminuitur ex alio, cum omnia distincta sint ab invicem secundum suas totalitates, et nullum eorum continuum cum altero.
Ad haec autem quae dicta sunt oportet scire, quod non quaelibet tota continua dicuntur colobonia, et ea tota quae colobonia dicuntur, non sortiuntur hoc nomen cujusque particulae privatione. Si enim auferantur ea quae non sunt propria substantiae, sicut ab ave plumae, vel pili ab homine, non. dicuntur colobonia propter talium privationem. : haec enim sunt non de esse totius secundum quod totum, sed
quaedam superflua quae recrescunt abla-
ta : et si non recrescunt, hoc est per accidens in quibusdam. Adhuc autem etiam si sunt propria substantiae totius, tamen non adhuc dicuntur colobonia, si auferatur aliquid ubilibet : in tali enim loco potest esse positum in toto, quod ablatum non diminuit, sed destruit totum : et in tali loco potest esse ablatum, quod est de influentibus et effluientibus secundum materiam, quae non determinat aliquam partem quae positionis determinatam habeat differentiam in toto : et hoc est sicut si dicamus, quod cilix sive arca perferetur in fundo : non enim ex hac parte positionem habente diminuitur, sed pars aliqua laeditur in ipsa arca. Sed colobon, sive colobonium vocatur, si auris amputatur ab animali, sive oculus, aut extremitas aliqua pedum vel manuum : ex hoc enim non destruitur animal secundum substantiam, sed manet adhuc animal, licet truncatum vel mutilatum. Hoc ta-
men totum non dicetur colobonium, si quis ab eo privet carnem aliquam : quia caro est pars secundum materiam influens et effluens, non determinans situm in toto secundum positionis specialem differentiam. Nec est colobonium si diminuatur cor, aut splen, aut hepar, quia illa sunt intra et privata destruunt totum : et ideo illorum subtractio interfectio est et non diminutio : et ideo non dicitur colobonium nisi diminuat extremitatem aliquam, quae est de propria substantia totius, et qua ablata non destruitur totum. Adhuc autem non propter omnem ablationem cujuslibet extremitatis dicitur colobon, sed oportet quod privatum non recrescat. Aliter enim esset de influentibus et effluentibus secundum naturam : et quia oportet colobonium diminutum esse in aliquo quod est de propria substantia totius, ideo calvi non sunt coloboni. Sic igitur patet quod colobon cuidam toti accidit, et non omni, nec accidit universali quod suas constituit partes et salvatur in quolibet corum : et id quod est totum, pars est universalis. Haec igitur dicta sint de colobon . Oportet autem scire quod si colobon secundum diminutam rationem ipsius accipiatur, tunc quodlibet inductorum aliquo modo improprietatis colobon potest appellari : semper tamen accidit toti et non universali.