CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De modis quibus determinatur generis multiplicitas .
Ea ex quibus est aliquid, quaedam, sunt principia secundum esse, et de his habitum est : quaedam autem sunt principia secundum cognitionem, et haec sunt genus et differentia, et de his opor- tet terminare : quia aliter non possumus venire in cognitionem substantiae, et quid est. Determinemus igitur primo modos generis, et modos differendi secundum genus, et postea accipiamus proprium modum generis, et proprium modum differentiae, et ostendamus naturas ipsorum. Genus ergo dicitur uno modo a generatione, quando eorum quae sunt unius speciei propagatio vel generatio continua est : et hoc modo omnia illa
quae multiplicantur sub forma una, generatione univoca dicuntur esse genus unum : haec enim omnia sunt unius potentiae, et unius formae : et eorum propagatio est sub forma una, sicut dicitur hominum esse genus unum, eo quod continua eorum generatio ex uno non intercipitur aliquo generante vel generato secundum formam aliam : et ex hoc patet quod omnium eorum quorum est genus hoc modo dictum unum propagatio, est unum ex uno secundum naturam, quodcumque sit illud : hoc enim quidam ponunt constellationem quamdam : quidam autem individuum ejusdem generis unum : quidam autem rationem naturae unam, quia virtus generantis est a natura illa : et virtus quae est in materia, imago est virtutis illius : et ideo tres opiniones tangunt movens primum et agens primum et determinatum et formam primam virtutes et actus informantem, et quoad hoc quilibet sic opinantium aliquo modo dicit verum.
Alio autem modo dicitur genus ex quo aliqua sunt sicut ex primo movente materiam ad generationem ipsorum : sicut enim dicitur vulgariter, quod quidam sunt Elines genere, et quidam Joves, eo quod priores ab Elino primo patre, sequentes vero a iove primo generante sunt traducti : et magis quidem denominatur consequens a generante patre, quam a materia sive a matre. Aliquando tamen denominatur a matre foemina, sicut a Pyrrhea sive Pyrrha Pyrrithae vocantur : hujusmodi autem causa in libro de Animalibus assignata est :
quia videlicet mater est sicut materia, pater autem est sicut factor et species in generatione.
Amplius autem tertio modo et genus quod est quasi id in quo sunt species sicut in subjecto substantiali sibi secundum imaginationem et sensum : et hoc est simillimum cum materia, sicut superficies dicitur genus figurarum superficialium, et solidum sive corpus dicitur esse genus figurarum corporalium : sed in hoc est differentia, quod haec sine transmutatione figuris superficialibus vel corporalibus determinantur : figurarum enim est aliqua superficialis : et haec quae est superficies quaedam talis vel talis, hoc est, sic vel sic figurata : figurarum vero alia est quae est solidum sive corpus talis vel talis : hoc autem sive sit superficies, sive solidum subjectum est differentiis et in differentiis quae constituunt figuras esse subjectum, tamen sine sui transmutatione.
Amplius autem genus dicitur propriissime, quod est genus, sicut dicitur genus in orationibus diffinitivis : in his enim id. quod primum inest, et quod in quid praedicatur, hoc dicitur esse genus : et hoc est quasi fundamentum omnium aliorum, sive sint substantialia, sive acci-. dentalia : hoc enim est subjectum primum non existens in aliquo sicut in subjecto : et hujus quidem ipsae differentiae substantiales dicuntur esse qualitates. Et hoc differt ab eo quod ante dictum est : quoniam superficies quidem realiter est, in quo secundum aliquam partem sui fiunt figurae : et solidum est, in quo secundum aliquam partem sui fiunt figurae corporeae, et non secundum totum : quia figura non est nisi secundum exterius in solido, et figura non est nisi in termino superficiei. Et hoc quidem non consideraverunt : et ideo non nisi tres modos generis esse determinaverunt. Genus autem in orationibus diffinitivis est ipsa substantia ejus cujus est genus, non secundum potestatem ipsius, sed secundum totam ipsius naturam et subje- ctum : et differentiae sunt sicut qualitates essentiales istius generis, et hoc est genos proprie dictum.
Capitulariter ergo perstringentes quae dicta sunt, dicimus quod genus tot modis dicitur sicut dictum est. Primo enim modo dicitur secundum generationem continuam ejusdem naturae secundum speciem, et hoc est generis fluxus sub una communi natura. Aliud autem secundum genus dicitur secundum generationem ex uno primo movente. Aliud autem dicitur sicut forma sive figura superficiei vel. corporis. Aliud autem quarto modo dictum dicitur genus sicut materia, non tamen omnino idem cum materia : id enim cujus differentia est et essentialis qualitas specificans ipsum et determinans, hoc est subjectum quoddam, quod aliquo modo dicimus materiam.