CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est digressio declarans naturam generis, et distinctionem ejus a materia et a, differentia.
Haec autem ut plenius intelligantur, oportet nos determinare naturam generis subtili determinatione. Sicut autem jam patuit, natura generis est, cujus qualitas essentialis est differentia. Natura igitur quae in suis substantialibus consistit, ad esse suum non indigens differentia, est genus : quoniam si ad esse suum ut genus est, differentia indigeret, oporteret quod in omni generis diffinitione reciperetur differentia : et hoc falsum est : quoniam licet aliquod genus diffiniatur, hoc tamen accidit ei non in quantum quidem genus est, sed potius ut est species quaedam ex genere superiori et differentia constituta : si enim
genus secundum quod genus haberet diffinitionem, omne genus haberet diffinitionem, quod falsum est : et constat ex praecedentibus, quia id quod simpliciter est genus et non est nisi genus, nullum habet penitus diffinitionem. Jam enim ostendimus, quod cum dicimus, substantia est ens per se existens, per se existens non dicitur nisi non in alio existere : et hoc non addit sicut differentia aliquid super ens : et ideo realiter idem est ens verum et substantia, et omnia alia sunt modi quidam entis. Constat igitur quod genus in eo quod genus, ad esse sui secundum ipsum quod genus est, non indiget differentia : ad esse igitur suum secundum quod genus est, non est natum recipere alterum : est igitur sicut existens in seipso in eo quod est genus. Igitur hoc modo est in se existens, in nullo existens ut in subjecto : et exinde habet, quod in quid praedicatur, et est substantia ejus cujus est genus : quia eo cujus genus est, non indiget aliquo ad esse suum in eo quod genus est. Materia autem non comparatur ad id cujus materia est, sicut non indigens aliquo, sed potius sicut imperfectum indigens forma : et ideo non comparatur nisi sicut pars, quae est in potentia aliud secundum esse : et ideo in se subsistens non intelligitur, nisi per analogiam ad formam : et ideo differt a genere in hoc ipso : et hoc est una causarum quare materia non praedicatur de eo cujus est materia, cum tamen genus praedicetur de eo cujus est genus : genus enim cum sit substantia non determinata per differentias, sed determinabilis, et non designata per materiam, sed designabit : et haec substantia est totum quod in quid dicitur eorum quorum est : oportet quod sicut substantia praedicatur de his quae sunt sub ipsa, quod ita etiam genus praedicetur : homo enim est substantia animata sensibilis, etiam si non intelligatur designari per accidentia in- dividuantia : etsi non intelligatur determinari per differentiam rationalem, est
enim homo substantia confusa, quae est quid ipsius, sicut est substantia determinata et designata. De his autem in consequentibus sequentis post istud capitulum plenius agemus. Quantum enim ad praesentem pertinet speculationem, non intendimus ostendere, nisi quid sit generis natura, et qualiter differt a materia.
Quamvis igitur sic differat a materia sicut dictum est, tamen plurimam cum materia habet convenientiam : et inter caeteras convenientias quas habet cum ipsa, praecipue habet tres, quarum una est, quae est aliarum causa, quod genus est forma hujus compositi quod est propinqua materia vel remota : sive enim materia remota accipiatur , sive proxima, semper est composita, et natura formae hujus compositi quod est ex materia, quae est substantia quaedam, et potentia quae est habitualis inchoatio formae, est forma id quod vocamus genus, et in hoc habet affinitatem cum materia : id enim quod nec forma est nec formam habet, nec habet analogiam ad formam, non est designabile per nomen aliquod, et sui. nulla potest esse penitus notitia. Secunda autem convenientia est, quae oritur ex ipsa, quod sicut materia non est aliquid nisi in potentia, ita genus in eo quod genus, non est aliquid existentium determinatum nisi in potentia. Tertia autem convenientia est, quod sicut materia in potentia est habens formas, ita genus potestate habet differentias quae sunt qualitates ipsius, sicut forma substantialis essentialis qualitas est materiae. Unde autem habeat genus quod praedicetur de toto, cum tamen non sit nisi pars esse totius, posterius dicemus.
Quod autem jam diximus de natura generis, quod est quid determinabile differentiis et designabile materia et individuantibus in omni eo cujus est genus,
ita (licinius, quod est essentialis uniuscujusque qualitas quae est differentia : hoc enim potest accipi dupliciter. Uno quidem modo in se absolute accepta, sicut si rationale ipsam dicemus rationabilita- tem, et hoc modo quidem potest esse pars ejus, scilicet hominis : et generaliter loquendo ejus cujus est differentia : sed non habet differentiae rationem , nec hoc modo de re cujus pars est, praedicatur. Hoc enim modo non est praedicabile de aliquo, nisi forte de se ipsa. Secundo autem modo accipitur, sicut esse determinati actus : et hoc modo est differentia : quia hoc modo per divisionem exit a genere, et est in ipso potestate, et est qualitas ejus : et sic licet non sit eadem natura cum. genere, tamen hoc modo praedicatur de specie quam constituit, quia
ipsa est esse ipsius secundum actum,
. sicut genus est esse ipsius secundum potentiam .
Est autem attendendum quod genus in eo quod genus, non est nisi subjectum primurn in esse ejus cujus est genus, sed secundum quod sit determinatum ad ac tum vel non determinatum, vel sic designatum individuantibus vel non dosignatum, hoc non convenit ei secundum se per ea quae accidunt, sicut supra diximus de universali : et ideo unum et idem in substantia est determinatum et non determinatum, et designatum et non designatum. Similiter eliam accidit ei esse
in intellectu, vel non esse in intellectu. Quantum enim est de natura sua non est nisi substantia quid existens non. in alio per hoc quod est genus : et ideo per hoc ipsum quod est, subjectum primum est : quia id quod simpliciter non habet in alio existere est subjectum : propter quod accidit etiam ei commune osse, quia hoc habet in quantum est non designatum vel non determinatum : cum autem genus sit sic subjectum respectum potentiae habens ad differentias, sequitur necessario quod omnino simpliciter non est genus, neque habet genus omnino simplicem naturam sicut Deus : et si in-
tellectus in omnino simplici ponit genus, oportet quod intellectus sic ponens genus, respectus diversitatis generis et potentiae ponat in semetipso accipiendo simplex ad modum compositi. Licet autem dixerimus differentiam contineri in ambitu generis sive potestas ejus, tamen genus non indiget eis ad sui substantiam : eo quod omnes sunt post substantiam ipsius. Hoc igitur est quod de generis hic dicere voluimus natura.