CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De modis quibus dicitur diversum genere.
His habitis, facile scitur quae sunt diversa genere. Diversa enim genere sunt, quorum est diversum primum subjectum, cujus differentiae sunt qualitates : et illa sunt non ejusdem potentiae : et ideo non resolvitur alterum in alterum : quia ea quorum non est potentia una,non transmutantur vel resolvuntur ad invicem : et similit or quae sunt diversa genere, non transmutantur vel resolvuntur ambo in idem : quia si in idem resolverentur, non resolverentur nisi in eamdem potentiam, et sic essent unius et ejusdem generis : et hoc est contra hypothesim, sicut species et materia in genere sunt unum, quoniam species sive forma est in potestate materiae sicut in genere. Diversa etiam dicuntur in genere, sicut quaecumque dicuntur secundum diversam entis categoriam. Alia namque secundum hujusmodi categoriam quid sive substantiam significant, alia quale quid, et alia quantum quid, et alia significant quid est aliorum praedicamentorum secundum quod in locis prius est divisum : ea enim quae sunt in diversis categoriis, non resolvuntur ab invicem sicut sunt subalterna in quibus inferius resolvitur in suum superius : neque resolvuntur ambo ad unum aliquid, sicut species coaeque resolvuntur in unum et idem genus. Hic igitur hoc modo et hac de causa diversa genere dicuntur.