CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De modis ejus quod est secundum accidens.
Omnibus habitis quae determinant modos entis per se, in hoc ultimo capitulo quod restat, determinandi sunt modi eius quod inest secundum accidens : non enim proposuimus hoc determinandum de generibus accidentis : quia genera illa superius assignavimus, ubi diximus modos quanti et qualis et ad aliquid et aliorum praedicamentorum. Et ideo non restat hic determinare nisi de modis ejus quod inest ut accidens. Propter quod etiam oportuit praemittere de modis falsi, quorum unus fuit quando ad diversum appropriatur diffinitio : quia multi putabant de eo quod inest secundum accidens esse, sicut patuit ex praedictis. Cum igitur jam ostendimus quod hoc non est verum, restat nunc modos hujus accidentis determinare. Dico igitur, quod accidens hic verius sumptum dicitur quod inest alicui, et contingit ipsum affirmando dicero de aliquo, non tamen ex necessitate, neque secundum maaris, sive ut in pluribus : quod enim secundum accidens inest, dicit esse cadens a necessitate : et ideo per privationem sive negationem ejus quod de necessitate inest habet exponi. Tale autem accidens est duobus modis : aut est causa quamvis sit causa per accidens, aut non est causa, sed simpliciter accidit subjecto vel alii accidenti. Et siquidem est causa, tunc est sicut casus et fortuna : ut si quis fodiens ut plantaret arborem, fossa facta, thesaurum inveniat : accidit enim fodienti fossam thesaurum invenire, quamvis fossio in loco ubi latet thesaurus, sit causa inventionis thesauri. Ideo autem accidit, quod nec ex necessitate, hoc est, ex hoc semper, hoc est, ex fossura foveae inventio thesauri, nec semper est hoc post hoc, hoc est, inventio thesauri post fodere foveam : neque est secundum magis vel in pluribus ita fiat, quod si quis fodiendo plantat, inveniat thesaurum.
Et secundo modo dicitur accidens, quod non. est causa, et isto modo primo et principaliter dicitur accidens : ut si quis musicus est albus : non est enim vel fit albus in quantum est musicus : neque dicitur sic, quoniam sit ex necessitate musicus albus : neque dicitur sic, quia ita sit in pluribus sive secundum
magis talo fiat accidens : igitur quando aliquid inest alicui, et inest non omni, sed cuidam horum, et non ubique, sed alicubi, et non semper, sed aliquando, et non ideo quod sit, nunc autem hoc, illud inest secundum accidens : quia, si subjectum esset causa quare inest:, non esset dicto modo accidens accidentis, quod est per accidens et non per se, non est aliqua causa determinata et ordinata : quia in casu et fortuna illud quod est secundum accidens, non habet unam causam, sed duas, quarum neutra est ordinata ad alteram, sed utraque est in eo quod accidit forte sive fortuitu. Qui enim in loco aliquo abscondit thesaurum, non ad hoc abscondit ut plantae fodiens inveniret : nec qui fodit plantae, ad hoc fodit ut thesaurum inveniret, sed casu accidit hoc : igitur est indeterminandum : sicut si dicamus quod alicui accidit venire aeginam in portum : sed tunc accidit quando non propter hoc advenit navigando illa intentione ut in portum aegiae inveniret : sed potius cum ad alium locum navigare intenderet, ab hyeme sive Aquilonari vento flante contra navim detentus : aut forte a latronibus piratis captus venit quidem aeginam praeter intentionem : et hoc quidem est secundum accidens aeginam, venire : et non venit illuc in quantum ipsum, sive per causam secundum se, sed propter diversum ab eo quod est secundum se. Et haec est causa per accidens. Hyems enim sive ventus Aquilonaris saeviens est causa adventus, et non aliquid quo navigaret ex intentione veniendi : et hoc est quod sic est causa per accidens, erat aeginam veniendi causa. His ergo modis dicitur accidens per accidens.
Dicitur autem et aliter quam nunc dictum est accidens, sicut illa quae sunt in unoquoque subjecto secundum se, ita quod subjectum est in ratione ipsorum diffinitiva : ita tamen quod non sunt entia in substantia ipsorum dicente quid absolute. Diximus enim in praehabitis, quod accidens duplicem habet diffinitionem : acceptum enim ut quaedam pars entis et natura, non pendet nisi ex propriis suae essentialitatis principiis, et non ex substantia subjecti. : acceptum autem ut passio, diffinitur per subjectum : velut in triangulo rectilineo inest duos rectos habere angulos secundum mensuram quantitatis trium angulorum qui aequales sunt duobus rectis : sed illud quod sic dicitur accidens, contingit esse sempiternum , ideo quod subjectum est causa ipsius : et ideo posito subjecto ponitur et ipsum : accidentium vero praedictorum nullum contingit esse sempiternum. Et hujus quidem ratio jam assignata est in aliis locis : in secundo enim Physicorum hoc est determinatum.