CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Quod de eo quod accidit per accidens, non est aliqualiter speculatio practica vel theorica.
Quomodo autem ens simpliciter et absolute acceptum prout ipsum est principium, dicitur multipliciter, sicut in quinto superiori libro est determinatum. Dicitur enim ens secundum accidens, et ens per se. Et secundum accidens quidem dicitur ens dimiuntum. Ens enim diminutum dicitur dupliciter : quoniam id quod casus est entis, eo quod cadit a principiis entitatis, dicitur per accidens esse secundum suum nomen. Dicitur eliam ens diminuium, quod habet esse in anima, quod accidit omni enti: et hoc est verum, cujus oppositum non ens est quasi falsum. De his erit dicendum in libro hoc : prius enim de ente diminuto rationem entis habente dicendum est, ut illo expedito tractatibus entis veri cum subtilitate possumus intendere. Sicut ergo dictum est,
ens communiter acceptum multipliciter accipitur. Uno quidem modo ens dicitur per accidens et diminutum, sive sit iure, sive in anima. Secundo autem modo dicitur ens per se quod habet entis principia. Et hoc dividitur secundum figuras categoriae : quoddam enim dicit quid et significat quid, quoddam autem significat quale, et quoddam quantum, et quoddam ubi, et quoddam quando, et alia significat ad aliquid secundum hunc modum. Amplius praeter ea quae dicta sunt omnia , dicitur ens per se de potentia ente, et de actu ente , sicut ante in entis divisione dictum est. Quoniam igitur ens sic multipliciter dicitur, primum in hoc libro dicendum est de eo quod est secundum accidens.
Hoc autem et primo de hoc ente secundum accidens est notandum, quia nulla omnino circa talo ens potest esse speculatio certa : non enim hic loquimur de ipsius accidentis natura in se considerata,
quae in genere est ordinabilis, sed potius de eo quod accidit substantiae per accidens : hoc enim principia suae essentialitatis non habet : et cum. unumquodque de quo est speculatio, terminetur per principia sui esse et non aliter, sequitur necessario de ente per accidens non esse
aliquam certaui speculationem. Signum autem hujus est, quia nulla scientia studiosa est de tali accidente, sive sit practica, sive theorica : studium enim nullus artificum impendit ad determinandum hujusmodi accidens. Et hoc quidem patet primum in potentiis sive artibus : ille enim qui facit domum, non studet ut faciat eam ad quaecumque quae possunt accidere domui factae. Talia enim quae possunt factae accidere domui, sunt infinita : accidit enim domui domum esse quibusdam voluptuosam, quibusdam autem nocivam, quibusdam vero utilem ad lucrum, et aliis inutilem, et quibusdam faustam, aliis autem infaustam : et sic de aliis ad quae artifex cum studio non potest intendere. Nihil enim prohibet factam jam domum esse diversam per accidens ab omnibus ut si dicam existentibus domibus : et horum accidentium nulli penitus est aedificativa sive aedificabilis ipsa practica sive ars operativa. Patet igitur quod de practicarum nulla cum studio intendit ad hujusmodi accidens per accidens. Eodem vero modo patet quod nec theoricarum aliqua intendit cum studio ad tale per accidens : geometer enim non speculatur hujusrnodi accidentia, utrum accidunt figuris quas considerat, vel non. Non enim speculatur si diversum est trigonum et trigonum, per hujusmodi accidens, ut scilicet unum sit album, et alterum calidum, vel utrum ligneum, vel ferreum trigonum habeat diversitatem ab eo quod est habere tres aequales duobus rectis : quia forte materialis trigonus habet duobus rectis tres angulos majores vel forte minores : et hoc accidit ei in quantum est in sensibili materia : et ad hoc non studet geometer, eo quod ipse non demonstrat nisi de triangulo imaginario : et talis omnis triangulus rectilineus habet tres angulos aequales duobus rectis. Patet igitur ex. dictis, quod nec theoricarum aliqua cum studio intendit ad hujusmodi accidentia.