CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Quod accidens secundum aliquem modum, est non ens, et ideo non est perfecte scibile.
Hoc autem rationabiliter concidit cum ipsa natura talis accidentis : accidens enim entis non habet rationem perfectam nisi nomine solum, et non habet esse verum entis. Si enim accidens secundum sui. nominis accipiatur rationem, tunc est ordinabile in figura praedicamenti, et terminatum proprii generis principiis : et hoc modo est ens secundum se. Si autem accidens per accidens secundum sinim esse accipiatur, non causatur nisi ab eo quod est raro, et hoc non est entis principium, sed potius defectus principii entis : principium enim entis aut est secundum semper, aut est secundum frequenter: et quod nec semper nec frequenter est, raro est et per accidens. Unde patet quod accidens secundum suum nomen casum dicit ab entis principio, et determinatur per negotiationem ejus quod est semper et frequenter esse. Unde etiam Plato modo quodam non malo ordinavit sophisticam circa non ens. Sophisticarum. enim rationes maxime sunt circa accidens sermoni vel rei. Et hujus quidem exemplum est, sicut si dicatur utrum idem sit vel diversum musicum et grammaticum, et musicus et Coriscus. Dico autem idem quod essentialiter est idem. Si. enim sic idem sit musicus et Coriscus, tunc quidquid accidit uni, accidit et alteri : accidit autem Corisco cognosci. : cognosci igitur accidit et musico : non sequitur, igitur musicus per essentiam est Coriscus. Et sic est musicum casus ab essentialitate Corisci. Si quis enim cognoscat Coriscum secundum omnem essentiam Corisci latis,
non propter hoc cognoscit musicum. Cadit igitur ab entitate Corisci hujusmodi accidens. Similiter autem est in aliis omnibus. Aliud autem exemplum hujus est, si omne quod vere est, et non semper fuit, factum est: ergo si aliquis musicus ens grammaticus est factus, vel grammaticus ens musicus est factus, non alitem fuit: et similiter est in aliis quaecumque aliae rationum sophisticarum sunt tales, Non enim sequitur, si grammaticus est factus, quod non ante fuit simpliciter : sed quod non ante fuit grammaticus : grammaticum igitur esse vel fieri nihil est essentiae esse vel fieri: est igitur casus ab essentialitate : videtur enim accidens propinquum quid non enti. Et hoc quidem palam est ex hujusmodi, rationibus quales inductae sunt : quod enim est in aliquo vere existentium modo, illius est generatio, et habet determinata principia
suae generationis : et eorum quaecumque talia sunt, est vera corruptio per ea quae. contrari a sunt generantibus : eorum vero
quae sunt secundum accidens, quod per accidens est accidens, non est generatio vel corruptio, quae determinata habeat generationis vel corruptionis principia : igitur id quod est secundum accidens, non est aliquid vere entium secundum quod est hujus. Cum igitur unumquodque ex eisdem principiis sit et sciatur, patet quod sicut accidens per accidens non habet entitatis principia, ita non habet principia per quae sciri possit. Non igitur de accidente est aliqua scientia studiosa.