CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De principio et causa ejus quod fit secundum accidens per accidens.
Oportet tamen nos loqui de accidente aliquid amplius quam dictum est, in quantum loqui contingit in ejus natura
quae est valde indeterminata. Oportet igitur nos determinare primo propter quam causam est hujusmodi accidens : hoc enim habito simul cum illo, palam erit quare de ipso non est aliqua scientia certa. Investigantes igitur causam et naturam hujus accidentis, dicimus quod in universitate entium quaedam videntur similiter se habentia et ex necessitate secundum quod necessarium est quod impossibile est aliter se habere in substantia et operatione propter suae naturae ordinem et necessitatem : talia enim non sunt dicta necessaria secundum vim vel violentiam. : quia, sicut in ante habitis in quinto libro diximus, in talibus nihil fieri potest secundum violentiam : sed sunt necessaria primo modo dicta necessitate, eo quod non contingit aliter se habere, sicut sunt causa prima, et intelligentiarum et coelorum ordines : et hoc sunt in quibus non est materia : aut si est in quibusdam eorum, tunc sunt illa ex materia sua tota : et ideo nihil de ipsis remanet in potentia, nisi forte ad ubi, et exit hoc continue ad actum regulariter, et de necessitate : propter quod nihil contingens radicari potest in illis : haec enim eo quod uno modo se habent, regula sunt omnium aliorum. Alia vero quae sub istis regulantur, ex necessitate quidem non sunt, sed quasi secundum magis sive ut in pluribus : et in his est materia non tota intra : haec enim sunt frequenter et possunt non esse : et utrumque istorum, id videlicet quod est semper, et id quod est frequenter, dicuntur secundum causam efficientem. Est autem contingens ad utrumlibet,: et hoc dicitur secundum causam materialem . Et ideo id. in ordine talium causarum non. est ponendum. Id autem quod est frequenter, est principium et causa talis accidentis qualis hoc
quaerimus, quod videlicet raro accidit : cum id quod est frequenter, non procedit ad actum, in potentia materiae ipsius
radicatur accidens raro causatum a duabus negationibus cum casu vel fortuna, sicut in ultima parte quinti libri dictum est. Quod enim nec semper nec frequenter est, cum potentia ad esse, hoc est per accidens, quod raro accidit : et quod est frequenter secundum causam efficientem, nihil prohibet esse principium et causam materialem ejus quod est raro, licet frequenter et raro esse sint oppositos habentia modos. Quod enim nec semper fit, nec quasi secundum magis fit, sive ut in pluribus, hoc dicimus esse secundum accidens : sicut cum in terra minoris latitudinis quam est quantum clima, non sit calor in vere, sed potius frigus hyemale et glaciale : hoc enim accidere dicimus : sed quod cauma sit in vere in tali bus terris, non dicimus esse secundum accidens : hoc enim quod frigus sit verno tempore, nec est quod semper fit, neque secundum magis sive in pluribus, sed quod raro Aliud vero quod cauma sit, est non raro, sive frequenter. Similiter autem hominem album esse dicimus secundum accidens praecipue in terris parvae latitudinis : hoc enim, neque semper fit, neque ut in pluribus: hominem vero esse animal, non dicimus secundum accidens : quia animal est in hominis ratione. aedificatorem vero sanitatem facere, dicimus secundum accidens : quia non convenit hoc aedificatori facere, sed medico quando aedificatorem contingit esse medicum. Et opsopius sive coquus cujus est saporatum quid in pulmentis conjectare, aliquando facit aliquid in cibis salubre : sed non facit hoc secundum artem, opsopoticam sive co quinariam. Et ideo dicimus quod hoc accidit : et est aliquis modus, quia facit salubre contingenter, simpliciter non facit : quia si simpliciter faceret secundum artem coquinandi, faceret et semper vel frequenter, omnis coquus hoc faceret : aliorum enim quae videlicet frequenter fiunt, sunt aliquando aliae quaedam potentiae practicae : horum vero quae dicto modo sunt per accidens, nulla est ars operativa neque
aliqua potentia. Dico autem potentiam facultatem et habitum ordinatuni ratione non necessaria, qui est habitus non firmus, sed adhuc quasi tremens inter opposita, sicut est habitus opinativus : neque enim talem potentiam practicam cum ratione potest habere id quod est per accidens, licet ille habitus multum habeat potentiae in eo quod est ad opposita propter sui imperfectionem. Et hujus causa est, quia eorum quae sunt secundum accidens, aut facta sunt secundum accidens, causa est secundum accidens, qua) causa est casus vel fortuna radicata vel principiata in potentia ejus quod fit frequenter, sicut diximus prius : et ideo fit quandoque quidem.
Non enim omnia sunt ex necessitate et semper aut existentia aut facta, sed plurima fiunt secundum magis : et ideo necesse est id quod est secundum accidens, neque semper fit, neque secundum magis, sive in pluribus, sicut dicimus musicum esse album : quia tamen aliquando fit, licet raro fiat, tamen oportet quod secundum accidens fiat : et si sic non diceretur, tunc oporteret quod omnia fierent ex necessitate : quia si non aliquid raro, oportet quod nihil fiat frequenter, in quo radicatur id. quod fit raro : et tunc sequitur quod si nihil fit raro, quod nihil fiat nisi semper et ex necessitate : quia si aliquid fiat frequenter, habebit potentiam ad non esse : et quod habet potentiam ad non esse, aliquando impedietur ab eo quod est frequenter : et tunc incidet id quod fit raro. Talia enim proprie incidentes habent causas, quae raro fiunt. Propter quod etiam materia eorum quae frequenter fiunt, erit causa contingens quando fit in ea aliquid praeter id quod est secundum magis sive in pluribus. Oportet igitur ejus quod est secundum accidens principia sumere ex tribus negationibus, quaerendo utrum nihil est secundum accidens. Et oportet dicere quod non est nihil, neque semper, neque secundum magis, sive ut in pluribus. Impossibile enim est id quod est secundum
accidens aliquid corum esse. Est igitur quodlibet eveniens praetor haec tria secundum accidens. Sed utrumque horum est aliquo modo secundum magis : quia illud est frequenter secundum modum moventis et efficientis, et est raro secundum potentiam materiae : quod autem est semper, nulli talium est principium et causa : quia sicut dicimus, nihil est in eo in potentia quae respiciat ad non esse. Si autem quaedam sint sempiterna, de his posterius in hac sapientia perscrutandum est.