CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Quod de eo quod est per accidens non sit scientia.
Quia vero scientia non est accidentis, palam est ex inductis. Scientia namque omnis aut est ejus quod est semper, aut ejus quod est frequenter sive secundum magis. Si enim omne quod scitur, per sua principia et causas scitur : et id quod non habet hujusmodi principia, simpliciter quidem non scitur, sed modus quo scitur, est modus quasi privationis : per hoc enim scitur quod non nihil est, neque semper, neque frequenter existens : et sic non simpliciter reducitur ad nihil : sed in hoc quod aliquid est, caret principio et causa secundum veram rationem causae et principii. Tale autem et taliter ens nemo potest addiscere apud se, neque potest alium docere. Si quis enim alterum istorum debeat facere, oportet quod diffiniat hoc quod discit vel docet, aut per semper, aut per frequenter. Alia enim si secundum esse accipiantur, principia determinantia se non habent, eo quod universalia accipi non possunt, sicut accipit medicus mellicratum utile esse febricitanti secundum magis : hoc exper-
tum habet, et ut in pluribus : quod autem praeter hoc est non frequenter existens, non habebit principium quod fit aliquando et alicubi : quia per casum est aliquando et alicubi, et casus accipi non potest cum sit indeterminatum : sed neomenia accipitur per artem, sive lunae novae incensio, eo quod neomeniae secundum ordinem suae causae semper sunt, et secundum actum sunt secundum magis et frequenter : accidens autem de quo hic loquimur, est praeter utraque haec. Dictum est igitur a nobis quid est accidens, et propter quam causam est, et quia de ipso nulla potest esse scientia.