CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Quod non omnia fiunt ex necessitate, quia quaedam fiunt per accidens. Si negatur quaedam fieri per occidetis, tunc sequitur omnia ex necessitate fieri.
Quia vero principia et causae hujus ac
ridentis sunt ea quae sunt genita quidem et corruptibilia, eo quod sunt frequenter, manifestum est quod haec sunt causae hujus accidentis quando sunt absque generatione et corruptione naturali, ita quod ulterius non generant neque corrumpunt secundum ordinem illum quo pendent ea
quae sunt frequenter ex his quae sunt semper. Diximus enim quod quando id quod est frequenter, impeditur a cursu suo et ordine exitus de potentia ad actum, tunc inducitur casus. Manifestum est igitur, quod licet principia et causae hujus accidentis sint genita et corruptibilia, quod tamen non necessario secundum ordinem eumdem generant et corrumpunt, et generantur et corrumpuntur secundum infinitam successionem ex praeterito vel in futurum : possunt enim impediri ex materiae inaequalitate, vel ex
alia causa : et tunc incidet id quod est raro, sive casus, et id quod est per accidens.
Si autem aliquis Iris contradicens hoc non concedat, sed omnia dicat cursu ordinato sibi succedere, et unum esse ex alio ex necessitate in omne futurum et ex omni praeterito, tunc sequitur quod omnia erunt ex necessitate. Si enim facti et corrupti non ponatur aliqua secundum accidens causa, sed omnia causam habent essentialem et necessariam : tunc oportet quod omnia fiant, et facta sunt ex necessitate. quaeramus enim de aliquo futuro dicentes, utrum erit hoc, aut non? Si igitur nulla sit causa nisi necessaria et per essentiam dicta, cum hac posita ponitur effectus, et destructa destruitur : si est hoc quod est causa, necessario fit hoc quod est effectus : sin autem non est illud quod est causa, tunc non fit hoc quod est effectus. Hoc autem quod est, causa est, vel factum est, si aliud quod est causa ejus anterior est, vel factum est : et ita manifestum est, quia si semper auferatur tempus tempori infinito in quo est decursus mediarum causarum inter primum et ultimum, deveniet usque ad aliquod nunc praesens, in quo erit necessario generatum id de quo quaesitum est. Et hujus exemplum est quod quaeramus, utrum Socrates moriturus sit in infirmitate naturali, vel violenta morte ? quia In hoc non est differentia quantum ad praesentem Intentionem. Et dicemus quod secundum praedicta morietur de necessitate In hora futura aliqua determinata, quia dicemus quod prima causa mortis suae est necessaria : et hanc dicemus esse si exit ab aequalitate animae et corporis : exit autem ab aequalitate, si aliud quid faciat hoc quod est exiturus ab aequalitate : et hoc iterum erit si causa ejus necessaria fuerit : et sic decurrendo a prima causa usque ad ultimum effectum, necessario ex prima causa posita concluditur effectus ultimus, qui est in aliquo nunc determinato : et sic omnia erunt de necessitate : et sic etiam conclu- ditur ex praesenti in praeteritum, quod factorum aliquid fuit ex necessitate factum, et nihil contingenter sive per accidens. Et hujusmodi exemplum est, ac si dicamus quod hic infirmus necessario sitit : sitit enim necessario si comedit sitim facientia, quae sunt calida sicca : sed comedere sitim facientia ponitur ex necessitate, si est : aut ponitur ex necessitate non esse, si non est secundum superius inductam hypothesim. Igitur iste aut ex necessitate morietur, aut ex necessitate non morietur : quia calida similia complexioni suae comedit : et si hoc comedit, sitivit, et vinum bibit : et si vinum bibit, febrim accendit, vel rixatus fuit : et sic necessario infirmitate vel occasione mortuus est : positum autem est primum esse necessarium : et unumquodque mediorum positum est esse necessarium supposito priori quod ponitur esse causa sua essentialis et necessaria : ergo et ultimum est necessarium.
Similiter autem sequitur Inconveniens si aliquis in tali processu procedat supersiliendo de effectu ad causam de praesenti in praeteritum : eadem enim est ratio consecutionis secundum praeinductam hypothesim. Jam enim est hoc quod dicitur ex necessitate esse in aliquo suo principio facto in. praeterito, quod fuit etiam necessarium. Tale enim dico factum praeteritum ex necessitate : unde per consequentiam necessariam erunt futura. Sicut si dicamus necessario mori eum qui vivit : eo quod jam in praeterito aliquid necessarium factum est, propter quod ex necessitate non moritur : et hoc est sicut si dicamus necessario mori. : quoniam contraria se invicem compositum dissolventia sunt in eodem corpore : sed licet contraria sint in eodem, non tamen mors inducitur sine infirmitate aut violentia : et ideo si contraria insunt, necessario ponitur fore infirmitas : et. si infirmitas insit, tunc morietur. Palam ergo est, quod omne praesens supersiliendo a posteriori in anterius, vadit usque ad aliquod primum principium, et illud
principium non vadit ad aliud ante ipsum : et si illud erit necessarium, erunt omnia necessaria, et sequitur nihil fieri per accidens. Dico autem hoc necessarium, non id quod est suppositionis et consequentiae, sed illud quod est necessarium absolute et necessitatem habet consequentis. Cum autem hoc sit inconveniens, oportet dicere quod causa eorum quae fiunt per accidens, sit illud quodcumque evenit per accidens et contingenter, et quod. causa generationis ejus quod est hujusmodi, per se nulla sit omnino, sed casus et fortuna sunt ejus causa, et istae sunt causae per accidens.
Sed si quaeratur ad quale principium, et ad qualem causam fiat talis AdminBookmark sive supersiiiens reductio, maxime perscrutandum est ad quam deveniat causam primam, utrum videlicet illa sit materia, aut finalis quae est cujus causa fit quidquid fit, aut deveniat ad causam moventem? Diximus quod radicatur in materia eorum quae frequenter fiunt sicut in subjecto : et causa ejus est movens secundum casum vel fortunam, et est in his
quae fiunt propter aliquid, sicut subtiliter determinatum est a nobis in II Physicorum : et sive deductio fiat in praeteritum, sive in futurum, nulla est deductio : quia talia accidentia, sicut est sitis., mors, et hujusmodi, non eveniunt ex una causa, sed. ex multis possunt evenire quae causaliter inducuntur, sicut cuilibet etiam per parvam facile est videre considerationem.