CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est digressio declarans quod omnia reducuntur in causam unam, ei quantum accidens per accidens est in rebus.
Dubitabit autem aliquis, ex praedictis dubitationis sumens rationem, utrum omnium entium universitas reducibilis
sit ad principium universitatis idem et unum. Si autem omnia reducuntur ad unum universitatis principium, hoc non erit nisi intellectus divinus activus omnium. : et cum illo sit causa uno modo existens et ordinata, videntur omnia esse ex principio uno et ordinato : ergo et ea
quae sunt per accidens, sunt ab hujusmodi principio : et sic eorum quae fiunt per accidens, causa prima non est per accidens : et hoc est contra praedicta. Si autem non omnium sit causa una, tunc sequitur quod ordo universitatis non est ad unum : et ex hoc sequitur quod plura sint universitatis principia et plura universa, quae ambo sunt absurda. Si autem universitatis principium est unum, tunc
quaeritur unde provenit diversitas causarum eorum quae fiunt semper, et eorum
quae fiunt frequenter, et eorum quae fiunt raro.
Haec autem et hujusmodi non est difficile solvere : absque omni enim dubitatione tenendum est, quod universitatis principium est unum : et hoc est intellectus divinus, qui per suam scientiam
quae tamen scientia est idem ipsi, est causa omnium quae sunt prima, et uno modo se habens ad. omnia : et est causa ordinis omnium eorum quae sunt : quia ipse est qui facit causata et distribuit et ordinat ea, sicut una ars est in semine hominis, quae facit et distribuit et ordinat omnia corporis membra, sicut nos in ultima hujus sapientiae parte sumus ostensum. Quod autem dicimus, quod ea,
quae fiunt raro et fiunt: per accidens non reducuntur nisi ad. causam per accidens, intelleximus de causa proxima, et noni de causa prima in qua stat reductio omnium. Jam enim ostensum est quod id quod est frequenter per suam naturam, est principium ejus quod est raro. Reducitur etiam ad causam vere moveri tem, licet accidat illi : quia fodiens sepulcrum vere operatur ad inveniendum thesaurum, licet non operatur ad hoc in quantum est sepulcrum fodiens, sed in
amantum fodit in loco thesauri : sicut etiam reducitur ad eam quae vere est causa finalis, licet accidat etiam illi : quia nisi fodiens etiam intenderet fodere sepulcrum, non foderet : unde patet quod nropter aliquid fodit et non vane fodit : et sic fodienti invenire thesaurum accidit: et ideo dicitur per accidens evenire. Id autem quod est frequenter, reducitur ad semper in quantum reducendo materiam semper influit esse divinum per generationem et corruptionem : esse enim divinum influit motor, sed. motus incorruptus praeparat materiam. Quamvis autem intellectus divinus uno modo se habeat, et immaterialiter et intemporaliter et simpliciter et immobiliter, tamen, materia eorum quae fiunt frequenter, percipit bonitates suas multipliciter et materialiter et temporaliter et composite et mobiliter : et hoc est ideo, quia intellectus divinus non tollit possibilitatem a materia : et ideo licet in ipso omnia sint immobiliter, tamen in materia fiunt contingenter. Et hujus exemplum est in anima, quae sicut ars est in semine, in qua sunt omnia quae fiunt in materia membrorum unite et simpliciter et immaterialiter et immobiliter, et in oppositis modis fiunt in materia membrorum.
Et sic patet quod injuste Averroes reprehendit eos qui dicunt omnia procedere ab intellectu activo sicut a tabula inscripta formis omnium : quamquam exemplum de tabula non satis conveniens sit activo intellectui, sed de possibili, intellectu posset habere aliquid convenientiae, sicut nos tam in libro tertio de Anima quam, in libro de Intellectu et Intelligibili ostendimus. Verissime autem scimus quod omnis forma quae est in prima materia in potentia, est secundum, rationem in intellectu causae primae : et ideo a Platone dictus est esse mundus archetypus, Scimus etiam quod intellectus divinus causando secundum effectum, stat in ultimo causato. Nec dubitamus quin omne quod, est in aliquo, sit in ipso secundum potestatem ejus in quo est : et ideo quae in intellectu primo sunt simpliciter et immaterialiter et intemporaliter et irnino.bil.iter et uno modo, omnibus contrariis dispositionibus sunt in materia : propter quod non sequitur, quod, si intellectus primus sit hujusmodi immobiliter et certe, quod, ista eveniant immobiliter et certitudinaliter : quia intellectus divinus non tollit a materia nec a causis secundis dispositiones suas proprias : et quando res eveniunt, tunc sunt in causis mediis et in materia, et secundum potestates illorum eveniunt et non secundum potestatem primae
causae. Sic igitur patet quod omnia reducuntur per AdminBookmark ad causam primam : et cum casus et fortuna et accidens de quo loquimur, verissime est in rebus. Non autem ad causam accidentalem reduci possunt omnia, eo quod ante quodlibet per accidens est id. quod, est per se : nec possunt reduci ad. id quod est frequenter, cum hoc indigeat causa propter hoc quod, est in potentia : et omne quod est in potentia, indiget eo quod est in actu per quod educitur de potentia. Oportet igitur quod reducantur omnia ad id quod est semper et ubique, uno modo . et simplex actus existens, quod agendo per scientiam intellectus largitur formam, et motu corporis incorruptibilis continue advenit materiam suscipientem. : et ideo motus talis dicitur esse tanquam vita quaedam existentibus omnibus . Est autem non praetereundum, quod cum accidens de quo loquimur secundum esse sit accipiendum, sicut jam ante diximus, non cadit in aliquo genere uno, sicut patet in. omnibus exemplis praeinductis : quia Socratem esse album, vel musicum esse album, vel in-
ventum ex fossura esse thesaurum, et hujus alia omnia sunt in multis generibus : et hoc contingit propter naturae
suae indeterminabilitatem quando secundum esse accipitur : et ideo contingit etiam quod ad causam unam reduci non potest hujusmodi accidens. Haec igitur et tanta de accidente per accidens dicta sint a nobis.