CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
In quo ostenditur, quod hujusmodi ens est relinquendum, sicut ei ens per accidens : eo quod non est in aliquo genere entium, nec aliter quam modo dictum est potest determinari.
Quoniam autem, sicut jam patet, complexio hujus quod determinat verum., et divisio est in mente, et non in rebus extra, manifestum est quod hoc quod ita est ens, habet diversam entitatem ab aliis quae proprie ens sunt extra animam habentia esse : aliquis enim in tali ente mente copulat, aut dividit id quid est quid cum aliquo, aut quale quid, aut quantitatem, aut aliud praedicamentum cum aliquo, si quod tamen aliud ab his vere praedicamentum inveniatur, eo quod omnia alia potius sunt compositiones et respectus entis quam entia quaedam : sed tamen hoc non est ad. propositum. Sed hoc constat cum mens copulet ea quae vel sunt in uno et eodem praedicamento, sive ea quae sunt in diversis, ipsa compositio et divisio non est in aliquo praedi-
camento. Si enim componit vel dividit ea
quae sunt in uno et eodem genere, compositio et divisio non sunt in eodem genere : quia omnia quae sunt in genere, sunt aut genera, aut species, aut individua, aut principia eorum quae sunt in genere, sicut potentia et actus. Cum autem componit et dividit ea quae sunt in diversis generibus, tunc magis est clarum quod compositio et divisio non sunt in genere : sed singulum incomplexorum est in aliquo genere entis. Igitur cum quaeruntur entis genera et partes, praetermittendum est accidens per accidens, sicut supra diximus, quod non est in aliquo genere entis. Et est praetermittendum etiam verum quod est sicut ens : quia, sicut jam ostendimus, illud etiam quod non est in aliquo genere entis, et accidentis quidem causa est indefinita et incerta, sicut ostendimus superius : hujus autem, veri videlicet, causa est mentis aliqua passio : et utraque istarum causarum est circa genus entis, quod reliquum est et extraneum ab eo quod est vere ens in aliquo genere entis determinato existens. Et ideo neutrum istorum entium ostendit aliquid determinatum extra in rebus ratam entitatem habentibus : neutrum enim horum aliquam habet unam entis naturam. Praetermittantur igitur ista entia: perscrutanda enim sunt principia et causae illius entis quod vere est ens in quantum est ens : hoc enim est in genere aliquo entis. Palam autem est ex his quae sunt determinata in quinto libro, ubi distinximus quot modis unumquodque dicitur, quod ens ipsum quod vere est, multipliciter dicitur.