CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Ei est (Egressio declarans quae est intentio, et quae sunt ipsius substantiae acceptiones, et qualiter accidens est substantiae modus.
Dictum est quod perscrutandae sunt entis causae et principia quod est vere ens in quantum est ens et veram dicit naturam entis : haec est autem substantia : propter quod de substantia perscrutari
oportet secundum principia ipsius et diversitatem. Est autem substantia concepta cum materia, et separata. Et ea quidem quae concepta est cum materia, quoad nos notior est : et ideo prius de ipsa, et postmodum autem de separata dicendum est . Amplius conceptam cum materia substantiam tripliciter determinari oportet, secundum principia videlicet et secundum exitum ipsius ad esse, et hoc est per potentiam et actum, et secundum quod in esse constituta consideratur, et hoc ut unum et multum. Sic enim consequitur eam. unum esse vel multa, et ea quae causantur ab uno et multo, sicut nos in sequentibus ostendemus. Amplius principia substantiae sunt materia et forma, et praecipue forma prin-
cipium est substantiae. Et hanc dupliciter determinari oportet. Uno quidem modo secundum quod ipsa est esse totum substantiae primae et quidditas ipsius, quae significatur per diffinitionem: et hoc modo oportet nos perscrutari de substantia in hoc septimo hujus primae philosophiae libro. Alio autem modo perscrutanda est prout ipsa est forma quaedam et natura secundum se considerata diversa a materia quae est altera pars compositi, sicut anima est forma hominis non praedicata de ipso : et hoc modo large loquendo a quibusdam etiam vocatur quidditas, licet improprie : et hoc modo considerabimus de forma in sequenti libro qui octavus erit hujus primae philosophiae liber.
Considerantes igitur de principio substantiae quod est totum esse et quidditas ipsius praedicata de ipsa, diximus primo
quaedam quibus ab ente quod est accidens distinguitur. Primo quidem quod ipsa ut quidditas primae substantiae considerata, adhuc duplicem habet considerationem. Diximus enim in praehabitis, ubi de universalis natura locuti sumus, quod universalis natura est ipsa natura rei simplex accepta, quae est notio ejus cujus natura est haec : igitur si in ipsa sui simplicitate consideretur, ipsa natura est quam explicat per se diffinitio: et hoc modo per se refertur ad ipsam diffinitio, et ea quae per se conveniunt ipsi, et haec non referuntur ad primam substantiam nisi per accidens quod ipsa natura est esse primae substantiae substantiale : et sic ipsa est natura unica simpliciter. Alio autem modo consideratur secundum accidentia consequentia ipsam, et praecipue secundum hoc accidens quod est ipsam esse primam communicabilem et communicationem multiplicabiiem in multa , quorum omnium ipsa est esse substantiale, et sic efficitur praedicabilis de multis, et communicata efficitur causa accidentis in his in quibus est. Et hoc modo etiam ipsum accidens dupliciter accipitur secun- dum sui naturam : potest enim accidens accipi sic, quod dicat aliquid substantiae sub esse tali quod cadit in genere accidentis. Potest etiam dici accidens ipsum esse talis substantiae. Et hujus quidem exemplum est expressius in colore. Si enim diffiniatur color esse extremitas perspicui in corpore terminato, cum extremitas perspicui sit substantia, constat quod color dicit substantiam sub esse accidentali quod est immutativum visus esse. Si iterum dicatur quod color est motivum visus secundum actum lucidi lucide in actu luminis, iterum est substantia quaedam : quia lucidum in actu luminis est perspicuum illuminatum : et
haec est substantia: et sic iterum dicit color substantiam quamdam sub tali esse quod est visus motivum : et color quidem in naturam cadit accidentis ab esse illo sub quo substantia talis accipitur: et si ipsa substantia subtrahatur, nihil penitus remanet, neque in re, nec in intellectu de natura accidentis : et ideo principia substantiae sunt principia accidentis : et hoc modo est accidens ordinabile in genere, et determinatur in novem generationibus entis. Si autem color non dicat nisi ipsum esse talis substantiae, non cointellecta substantia, erit color ens deficiens non intelligibile : quia non est motivus visus nisi secundum actum lucidi, qui si in colore non intelligatur,non potest capi ab intellectu quid sit color : et erit res
quae in nullo genere locari potest. Et ex his quae jam diximus, duo intelliguntur: unum, quod per accidens vere non est nisi modus substantiae : aliud autem, quod si accipiatur accidens sine substantia tali cujus ipsum est modus, non erit aliqua differentia entis opposita substantiae, per cujus divisionem locari possit in genere hoc vel illo. Sicut autem nos diximus quod color hoc modo est substantiae modus , ita etiam calor est substantiae modus dissolutae et rarificatae extra se pulsae per motum corporis continuum su-
per substantiam dissolutam factum : per hoc enim habet calor dissolvere et movere a centro, et congregare, et omnia hujusmodi facere, quae attribuuntur calori. Si autem dicatur calor esse talis substantiae, non cointellecta substantia, non erit calor res aliqua ordinabilis in aliquo genere vel comprehensibilis per rationem. Idem autem est de frigore, quod non est modus nisi substantiae constantis in se ipsa, non dissolute, propter hoc quod distat a corpore incorruptibili dissolvente. Et similiter est de qualitatibus passivis
quae sunt humidum et siccum. Humidum enim est modus substantiae subtilitate refluentis super seipsam in aqua, et est modus substantiae fluentis ad aliud propter spiritualitatem in aere : et hoc patet ex ipsis diffinitionibus. Siccum autem terminatum apud se, nec refluens super seipsum, nec ad aliquid : et hoc planum est videre in omnibus, nec unquam potest pleno intellectu intelligi accidens nisi finitum intelligatur per esse substantiae cujus ipsum est modus. Et sicut diximus de accidente quod est in genere qualitatis, est etiam verum de quantitate. Si enim accipiatur continuum cujus partes ad unum communem terminum copulantur, constat quod hoc dicit esse ejus quod habet partes per se : non autem habet partes per se nisi materia corporis : continuum igitur dicit substantiam sub hujus copulationis esse : et ipsa continuitas est esse talis substantiae quam si subtraham per intellectum, remanet intellectus accidentis infinitus, et non reducibilis ad genus aliquod entis. In caeteris autem praedicamentis entium quae remanent, hoc liquido patet : cum ipsa non sint nisi quaedam substantiae comparationes, quae sine comparatis nullo modo est intelligere. His igitur sic acceptis, facile est de principalitate substantiae ad alia entia determinare.