CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Qualiter quaestio do quidditate substantiae sensibilis conducit ad notitiam primae causae : et ideo ab omnibus quaeritur qualiter et diversimode ponatur secundum opiniones Antiquorum ?
Ex quo igitur quidditas substantiae primae dictis modis principium est omnis entis, dignum est quaerere de ipsa. Inquisitio enim de ipsa conducit ad notitiam
causae primae secundum quod ipsa est prima forma, et ultimus finis : et hae sunt
causae quae principaliter inquiruntur in hac prima philosophia. Quidditas enim substantiae primae quae est individuum designatum in genere substantiae, in hoc differt ab accidente, quod accidens quidem non est secundum sui naturam essentia aliqua secundum se accepta, quae facit esse aliquod, sed potius est esse quoddam substantiae, constitutum a substantia : propter quod substantia recipitur in ejus diffinitione : et sic bene dicit Averroes , omne quod constituit aliquid in esse, est diffinitum ipsius : propter quod accidentis essentia nulla est secundum se accepta : et si dicatur aliquando essentia, erit essentia ab esse derivata dicta, et non erit essentia cujus actus sit esse, sed forma substantialis et quidditas est essentia secundum se non ab esse derivata, sed potius cujus actus est esse secundum substantiam : et ideo non accipitur ut materialis tantum : quia esse materiale accidit ei per hoc quod quidem est in materia, sed accipitur etiam secundum se, et sic habet esse immateriale et simplex . Et si quaeritur origo hujus esse
quod forma secundum se accepta sic habet, non potest ad aliquid referri, nisi quod habet hoc in quantum est radius quidam et lumen primae formae, quae est intellectus divinus. Adhuc autem forma substantialis per esse materiale npn est intelligibilis, sed per se ipsam, et non per aliud sicut accidens. Cum igitur sit intelligibilis per seipsam, oportet quod hoc habeat in quantum immixtum est ei lumen intellectus primi a quo exiit : et sic iterum quidditas rei sensibilis conducit ad notitiam causae primae formalis. His igitur de causis ipsa est, quod oiim et nunc et semper quaesitum est, et quaeritur et inquiritur : quia omnes homines natura scire desiderant hoc modo dictam formam primam, quae est fons formarum, et ultimum finem, qui sicut In duce exercitus universorum quae sunt, est In motore primo : et Ideo semper ab Antiquis de ipsa quidditate substantiae individuae designatae quid ipsa sit ens hoc quae substantia sit quidditas ipsorum sensibilium. Propter quod etiam nos oportet principium inquisitionis facere de ipsa : licet enim in Physico auditu inquisivimus de substantiae sensibilis principiis, hic non fecimus nisi secundum quod est ipsa mobilis. Cum autem dicimus, substantia mobilis, duo dicimus, quod videlicet substantia est, et quod mobilis est : et cum sciuntur principia ejus In quantum est mobilis, non. sciuntur principia substantiae in quantum est substantia. Considerabimus igitur haec principia ejus sensibilis in qua ??tum est substantia, non in quantum est sensibilis : hoc enim proprium est huic primae philosophiae . Convenientissime autem faciemus hoc si Antiquorum dicta considerabimus primo : ex his enim, quamvis forte non in toto sint vera, juvabimur ad veritatis inquisitionem.
Antiquorum autem primi quidam qui entis principium in materiae specie esse posuerunt, quidditatem omnis substan- tiae sensibilis ad hoc retulerunt. Et horum quidam dicebant hoc quod est sensibilium quidditas, esse unum, sicut Parmenides et Melissus. Quidam vero dixerunt illud esse plura materialia, sicut Empedocles et multi alii : et horum qui hoc principium plura esse dicebant, quidam ponebant esse plura et finita, sicut ipse Empedocles : et quidam dicebant ipsum esse et plura et infinita, sicut Anaxagoras qui posuit infinita homogenia esse principia. Omnes autem in hoc conveniunt, quod quidditas rei est ipsa materia, vel materiae compositio, et quod nihil aliud est quod dat substantiae esse quod est, nisi materia, et quidquid est praeter materiam, est accidens. Et Ideo nobis maxime et primum et solum, ut ita dicatur, de sic ente est speculandum quid est quod est ipsa quidditas talis substantiae. Dico autem maxime : quia hoc maxime est ens, et alia entia non sunt entia, nisi quia sunt aliquid ipsius. Primum autem quia est principium omnis entis : solum vero quia ipsa sola est vere ens. Diversitates autem opinantium de hoc est, quod quibusdam antiquissimis videtur quod non sit aliqua substantia nisi corporea : eo quod substantiae quae est quidditas, manifestissime videtur Inesse corporibus quae sunt per se existentia terminata superficiebus et locis : et quae sunt terminata superficiebus et locis, maxime videntur esse per se et substare In seipsis non ad aliquid aliud dependentia : et ideo animalia et plantas et eorum partes hoc modo substantias esse dicimus, et corpora naturalia quae sunt elementa, ut ignem et aquam et terram et singula talium et alia quaecumque sunt partes Istorum, aut quae sunt ex his quae naturalia sive elementalia dicimus corpora, aut quae sunt ex partibus istorum, aut etiam ea quae sunt ex omnibus istis, sicut illa quae ex omnibus elementis sunt composita, sicut est mundus et coelum, et partes coeli, sicut
astra et luna et sol et omnia hujusmodi.
Sed perscrutandum est a nobis utrum hae solae substantiae sunt et quidditates entium, aut aliae quaedam sunt substantiae quae sunt quidditates substantiarum, et nulla praeinductarum est substantia quae est quidditas primae substantiae designatae. Videtur enim quibusdam, quod nihil horum sit quidditas substantiae individuae compositae designatae, sed potius quidditates sunt termini corporis, qui sunt superficies et lineae et punctum et unitas : haec enim videntur magis esse substantiae et quidditates, quam corpus et solidum. Dico autem corpus et solidum : quoniam secundum istos duae sunt opiniones. Una est dicentium corpus esse quod mensuratur tribus dimensionibus, et illi dicunt superficiem et lineam et punctum esse quidditatem corporis. Alii autem corpus dicunt componi ex superficiebus solide connexis, et illi dicunt superficiem solam esse corporis quidditatem. Et horum omniurnrationes in antecedentibus explicuimus . Unitatem autem dicebant, ideo quia ipsa est qua quaelibet res est una : et ideo est ante punctum : quia punctum est unum, et linea una est, et superficies est una : unitas autem est causa omnis unius : et ideo ipsa est principium omnis rei primum, sicut in ante habitis saepe diximus. Haec autem opinio videtur esse Pythagoricorum.
Amplius autem quidam Antiquorum sunt, qui praeter sensibilia non opinantur esse aliquid talium mathematicorum, sed omnia haec esse in sensibilibus secundum esse, sicut ipsi quos nunc nominavimus Pythagorici. Quidam autem opinantur esse plura praeter sensibilia, quae sunt
quaedam quidditates sensibilium,et tamen secundum esse non sunt in sensibilibus, sicut Plato, qui ipsas species ideales, et mathematica dicit esse duas substantias : tertiam vero dicit sensibilium corporum esse substantiam. Et rationes hujus posi- tionis superius saepius sunt a nobis assignatae. Leucippus autem, nepos Platonis, Academicus Philosophus dixit plures esse substantias, quas tamen ab uno quod est unitas, inchoat : et uniuscujusque istorum dicit esse substantiam, quae est quidditas eorum quae principiantur in unoquoque ordine principiatorum. Aliam igitur omnium quidem primam dixit esse substantiam sive quidditatem numerorum: eo quod numeri propter saepius a nobis inductas rationes, sunt prima principia et primae quidditates omnium : et quia numeri non sunt principia nisi in consonantia proportionis musicae naturalis, ideo dixit aliam esse substantiam et quidditatem musarum quas novem esse posuit, sub quarum consonantia omnium consistit quidditas. Et deinde post haec posuit consonantias luminis et umbrae obtenebrantis lumen intelligentiae : et has dixit esse quidditates animarum. : quia anima rationalis in umbra intelligentiae, et sensibilis in umbra rationis, et vegetabilis in umbra sensibilis ab ipso agentis intellectus lumine quidditatum : et hoc modo protendit Leucippus substantias usque ad haec corpora sensibilia: quia coelum ponit in umbra vegetationis, et elementum in umbra coeli quidditatis, et rursum mixta corpora ex irradiatione coeli super elementum dicit accipere suae quidditatis substantiam.
Quidam posteriorum Philosophorum species et numerum eamdem dicunt habere naturam : eo quod ipsa species res numerantur, et ipsas species dicunt esse essentias separatas, quae applicatae rebus conferunt eis esse et distinctionem et numerum : et ideo speciem ipsam qua res numerantur, dicunt esse rei formalem quidditatem, et id quod habitum sive con sequens est sub ipsa specie, est linea et superficies, quae sunt prima secundum eos corpus, in quantum corpus est, elementantia : et sic devenit quidditas usque ad coeli substantiam, quae est
quidditas prima corporis naturalis, et deinde sunt in quidditatibus suis corpora sensibilia activa et passiva. haec igitur in summa sunt quae de rerum quidditatibus dixerunt Antiqui.
De his ergo quid bene dictum sit, aut non bene, et quae sit substantia quae quidditas est et vocatur,et utrum quidditates sint aliquid separatae praeter sensibiles existentes substantias individuas, aut non sunt aliquid praeter eas, sed ab eis separatae, et iterum quomodo sint hujus quidditates quae vel sunt separatae a sensibus, vel non sunt separatae ab eis, et iterum utrum in rei veritate sit aliqua quidditas substantiae separatae existens, et propter quam causam, et quomodo est separata talis quidditas, aut si nulla quidditas est separata alicujus substantiae a sensibili substantia, sed omnis quidditas est in sensibilibus substantiis, perscrutandum est a nobis : quia, sicut supra diximus, ponimus substantiam quae est quidditas substantiae primae esse primum ens, quod est quid est, sicut superius illa substantia tempore prior esse est ostensa.