CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Qualiter procedendum est ad quidditatis
inquisitionem ? Quia igitur omnes confitentur quod sensibilium sunt substantiae, quaerendum est de quidditate substantiae primae in illis sensibiliter designatis substantiis : verum etiam quia a principio istius considerationis dividentes distinximus quid determinavimus substantiam, et quot modis, et horum modorum unus quidem videtur esse, quo substantiam dicimus quid erat esse sive rei quidditatem, speculandum est primo de illo. Sic igitur est speculandum pro omni quod speculatur, ut speculando semper transeamus ab eo quod notius est nobis ad illud quod notius est in natura : hoc enim doctrinae principium est, sicut diximus in quinto libro superius. Omnibus enim accipientibus disciplinam, hoc modo fit disciplina convenientius praeterquam in solis mathematicis. Et hujus causa est, quia illa non ab experientia sumunt generationem. Omnes autem aliae scientiae ab experimento sumentes initium, convenientius a nobis notis inchoantur : et sic procedunt :
dicunt ad ea quae manifesta unt in natura ad quae dispositio nostri intellectus est sicut dispositio oculorum vespertilionis ad lumen solis : et ideo cum morales scientiae praecipue sint circa actus, opus est in eis sic procedere : licet enim divinius sit borium civitatis quam hominis, et divinissimum id quod gentis, tamen processus est in talibus ex uniuscujusque bonis quae fiunt per monasticam primo in totaliter bona, quae sunt bona reipublicae civitatis, vel gentis : et sunt haec singula bona per rationem justitiae legalis et specialis quae consistit in communicatione et distributione. Ex his enim qui circa propria in monastica probati sunt, civium rectores eliguntur, et sic ab his quae nobis sunt nota proceditur in per se nota : quia eadem sunt naturae nota et per se nota : ea autem quae singulis sunt nota et prima secundum doctrinam, multoties paulatim efficiuntur et sunt nota : quia paulatim de experimento in experimentum colliguntur : et entis quidem cujus per se est notitia, quod est ipsa quidditas, parum autem, aut nihil: parum habent, quia non nisi per accidens habent: nihil autem habent, quia nihil stans habent per seipsum, ut tamen notitia sit stantis et permanentis secundum seipsum. Attamen ex sic male notis oportet tentare noscere omnino et secundum seipsa nota : transire enim oportet, sicut diximus, per haec sensibilia eadem nota nobis : hoc enim maxime est faciendum in sapientia, quae non habetur nisi omnibus aliis ad ipsam adminiculantibus praehabitis : ei sicut in secundo de Intellectu et Intelligibili ostendimus, intellectus noster non surgit ad theologica comprehendenda, nisi prius se sit adeptus in omnibus inferioribus in effectu intellectis.
Primum igitur sic procedentes a sensibilibus substantiis ad substantias alias, dicemus quaedam rationibus logicis de eo quod est quid est, ostendendo primum quid est in unoquoque sensibilium secundum se.