CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Quod nec accidens per accidens, nec accidens per se est de quidditate substantiae.
Inquirentes igitur de quidditate substantiarum sensibilium probabimus primo, quod nihil accidentium separabilium vel inseparabilium est de quidditate substantiarum : et hoc quidem patet in accidente separabili, quod est accidens per accidens : cum enim diffinitio quae dicit quidditatem sit eadem quae est res diffinita, oportet quod conveniat ei per magis intrinseca essentialia et propinquissima ad esse : et sic oportet quod conveniant ei cujus est diffinitio in primo modo dicendi per se : quia ille est essentialior omnibus, sicut supra in quinto libro et in Analyticis posterioribus determinatum est. Nihil autem eorum quae conveniunt per accidens, est intrinsecum et essentiale cui contingit per accidens : propter quod secundum primum modum dicendi per se non potest esse de ratione diffinitiva ejus cui contingit per accidens: non enim te esse per essentiam et quidditatem, idem est quod musicum esse, quod tibi contingit per accidens : cujus probatio est, quia non secundum teipsum sive secundum essentialia tibi tu musicus es.
Quaeramus enim dicentes, quis tu vel quid sis secundum teipsum : et secundum teipsum quidem non es esse hoc quod conficitur tuum per accidens ex subjecto et accidente : id enim ipsum quod tu es per substantiam, non ita se habet secundum se, ut in essentia sua sit aliquid naturae extraneae ab ipso. Et ex
ista ratione ulterius concluditur, quod nec accidens per se quod est inseparabile, est de subjecti sive substantiae diffinitione : quia est extranea natura ab ipso, et esse substantiam consequens : et ab eo quod est esse consequens, non dependet ipsum esse substantiae sicut dependet a diffmientibus. Hoc autem patet : si enim suniam per se accidens ad subjectum proximum ut superficies alba sive colorata albedo vel color, non est de quidditate superficiei : non enim superficiem esse secundum esse substantiale est superficiem albam esse: neque est quid sive quidditas ipsius id quod conficitur ex utrisque, superficie videlicet, et albedine. Et si quaeritur quare : dicimus hujus causam esse, quia albedo adest ei : quod autem adest, est extraneum ab eo quod intus est intrinsecum et essentiale substantiae. Omnis igitur illa ratio in qua ratione id secundum esse substantiale dicente, in qua non inerit aliquid accidentale, sed omnia insunt substantialia rei intranea ex quibus id secundum esse substantiale dicit, illa ratio est quae est quid erat esse singulis substantiis sensibilibus : quia si superficiem albam esse est superficiem esse secundum esse substantiale, cum multa tam per se quam per accidens insint eidem superficiei, sicut albam lenem sive planam esse, et alia hujusmodi : omnia haec erunt unum in esse substantiali et ad invicem et cum subjecto : et quod quidem eadem sunt subjecto, patet ex hoc quod diffinientia sunt esse diffiniti. Quod autem ad invicem sunt eadem, patet ex hoc quod diffinientia idem quod diffinitur, ad minus secundum esse, sunt eadem, licet naturae sint diversae. Hoc autem quod diximus, quod accidens per se adest et additur subjecto, etiam alio modo intelligitur. Sed ad hoc ut hoc facile accipiatur, volumus enim esse praemonittim lectorem, quod in specie diffinita actu sunt diffinientia : unde cum diffinitur homo, diffinitur per ea quae actu sunt in ipso, et explicantur per diffinitionem : propter quod si subjectum quod est substantia,
diffiniretur per accidens per se, oporteret quod subjectum actu esset in recto intellectu accidentis diffiniti, sicut cum dicimus, simus : hoc enim dicit speciem ejus modi accidentis, et secundum hoc simus actu diceret nasum, et in recto, et esset essentialis praedicatio, cum diceretur, simus est nasus : sicut cum diceretur, homo est animal, vel homo est rationale. Ex hypothesi autem quod dicitur accidens esse per se, et tamen diffinitivum esse substantiae est subjectum in intellectu accidentis, non quidem actu, nec in recto, quia non est essentia accidentis : et tunc semper necesse est fieri additionem nugatoriam : quia idem esset nasus simus, quod nasus nasus simus : et in illo simo iterum esset intellectus et nasus in recto : et hoc procederet in infinitum : et haec additio sequitur ex eo quod dicitur accidens per se remanere accidens, et tamen esse diffinitivum : est enim, sicut diximus, in recto et actu et essentialiter in simo intelligitur nasus.
Cum autem dicitur esse accidens, additur ei sicut subjectum : et sic his erit ibi nasus ut subjectum et ut essentiale praedicatum : hoc manifestum est, si resolvatur hoc quod dico, nasus simus, secundum praemissam positionem : erit enim tunc idem nasus simus quod nasi nasus curvus : hoc autem non contingit si dicatur accidens non esse diffinitivum subjecti, sed potius subjectum esse quasi diffinitivum accidentis : quia tunc subjectum non est in intellectu accidentis actu, sed potentia : et non essentialiter, sed sicut constituens ipsum accidens hoc modo quo accidens constituitur per substantiam, sicut in ante habitis diximus : et sic iterum subjectum non est in intellectu accidentis nisi in obliquo. Et hoc patet, quia cum resolvo simum, tunc est nasi curvitas ipsa simitas : curvitas autem non est dicens nasum nisi potentia : potest enim esse in naso et in aliquo subjecto, sicut in crure vel in alio, neque est essentia curvitas nasi, nec aliquid de
essentia ipsius : quia tunc oporteret quod substantia esset accidens, quod est falsum : et ideo non in recto praedicatur de ipso.
Explicite ergo ponitur nasus ad simum, ideo non remanet in intellectu ipsius : extrahi enim potest extra intellectum ipsius, cum nihil sint essentialium ipsi, nec in recto praedicatum de hoc quod est essentia simitatis in quantum simitas est: hoc enim non est nisi curvitas : et ideo appositum non est de intellectu, sed est quasi differentia determinans essentiam sirni in eo quod simum est : esse enim accidentis secundum suum esse non determinatur nisi per suum subjectum : et quod in diffinitionibus est sicut determinans, hoc est loco differentiae. Dico autem loco differentiae, quia accidens propriam non habet diffinitionem,neque propriam differentiam : sed subjectum constituens ipsum in esse est loco differentiae in notificatione accidentis.
Quod autem diximus de simo in quantum simum est, dicimus de colorato vel albo, cum dicimus, superficies est colorata vel alba : in ante habitis autem ostendimus, quoniam accidens ordinabile in genere et specie non absolvitur ab esse substantiae, quia ipsum est quaedam substantia sub tali esse : et ideo non est nisi modus substantiae . Ex praedictis autem patet, quod si aliquid eorum quae in intellectu aliorum actu insunt, non ad ostendendam essentiam addatur, nugatio erit sicut cum dicitur, homo animal : cum autem dicitur, homo est animal praedicatum ostenditur de subjecto, quod est in ratione ipsius, et illa propositio est per se. De his igitur in tantum dictum sit.