CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De solutione erroris quorumdam qui di-. cedant accidentium nullam esse diffinitionem, et de differentia accidentis ad speciem veram et differentiam veram.
Habet autem, dubitationem ex Antiquorum quorumdam opinione. Si enim quis consideret vere et proprie diffinitionis conditionem, dicet cum quibusdam Antiquis nullam esse diffinitionem ex additione substantiae et accidentis
quae sunt diversorum generum naturae : et tunc oritur dubitatio magna, cujusmodi diffinitio erit eorum quae non simpliciter sunt secundum suum intellectum unius generis, sed secundum principia se in esse constituentia, sunt de numero copulatorum, sicut sunt acciden- tia. Si enim diceretur quod nisi talia habent aliquam quidditatem, minus daretur eis quam habent secundum ea
quae praedicta sunt. Adhuc autem cum nihil demonstrari possit nisi per diffinitionem, sequeretur quod si accidentia nullam haberent diffinitionem, quod non possent demonstrari : quod omnino est absurdum. Oportet igitur dicere quod accidentia habeant diffinitionem. Sed si hoc concedatur, ex omnibus quae praemissa sunt, sequitur quod necesse est palam facere diffiniendo ea ex additione ad suum subjectum. Dico autem gratia exempli subjectum sicut est nasus, et passionem sive per se accidens sicut est concavitas in genere, et sicut est simitas in specie, quorum utrumque est ex duobus dictum : quia utrumque horum accidentium dicit hoc in hoc per se in secundo dicendi per se, et non secundum accidens. Attende tamen quod concavitas est genus simitatis, et non potest esse quod omnino proprium subjectum sit generis et speciei : et ideo cum nasus sit proprium subjectum simulatis, aliquid commune concavitati erit proprium subjectum concavitatis : hoc autem commune est superficies depressa, et superficies depressa non est genus nasi, neque etiam essentialis differentia ipsius : et ideo non habet se omnino ad nasum sicut concavitas se habet ad simum. Et ideo cum dicitur nasus concavus, de intellectu primo concavitatis non est subjectum simitatis proprium. Oportet tamen, sicut diximus, quod utriusque sit aliquod subjectum proprium : et hoc ideo est, quia nec concavitas quae est genus, neque simitas
quae est species, est passio nasi quae sit accidens per accidens : sed utrumque est passio secundum se, sive per se accidens : neque accidunt ista sicut album accidit Calliae, aut sicut accidit homini cui accidit Calliam esse qui est albus, sed sicut accidit masculinum et foemininum animali, et sicut accidit quantitati aequale, et ut generaliter dicatur, sicut accidunt
omnia quae secundum se sive per se existunt in aliquibus subjectis. Sed in omnibus his licet subjectum sit de intellectu accidentis, non tamen est de primo intellectu ipsius : et ideo non est essentialis sibi sicut ejusdem naturae existens, nec in recto cadit in ratione ejus : et ideo non est in ipso nisi potentia : et sic etiam dimidium claudit in se duplum : et ut generaliter dicatur, omnia quae sine aliis non intelliguntur absolute, cum tamen non sint de primo intellectu ipsorum : concavitas autem cum genus simitatis sit, sicut color genus albedinis, est de primo intellectu ipsius : quia species in suo primo intellectu dicit genus et differentiam : et hoc duo dicit, unum in actu, et duo et separata in potentia : et ideo nunquam potest esse, quod posita specie separetur ab ea generis intellectus et similiter differentiae.
Differentia autem cum in se genus habeat aliquo modo, non habet in se nisi potentia : et genus nihil est de natura differentiae existens . Differentia enim non constituitur in esse a genere, sicut neque forma a materia : et ideo genus non ita concluditur in intellectu differentiae sicut in intellectu speciei : propter quod cum dicitur animal rationale, diffinitio est : quia licet genus sit subjectum, et differentia essentialis qualitas ipsius : tamen quia non est in ipsa sicut aliquid essentiae suae, ideo potest extrahi de ipsa: et quando conjungitur ei in ratione, jam non intelligitur in ipsa : non autem sic est de specie.: et ideo cum dicitur animal rationale, dicitur aliquid quod diffiniri potest. Cum autem dicitur animal homo, vel homo animal, non est aliquid quod possit diffiniri: quia propter intellectum generis in specie idem bis in diffinitione dicitur. Adhuc autem cum differentia sit generis sicut subjecti cujus est essentialis qualitas, et accidens quod est propria passio, sit etiam subjecti cujus est essentialis qualitas sive per se nomen : est tamen idem modus habitudi-. nis differentiae ad genus, et e contra subiecti ad passionem, et e converso : quia differentia cum sit forma substantialis, est essentia non constituta a materia quae significatur per genus, sed potius in esse constituens ipsum secundum actum : et ideo non diffinitur per genus, sicut neque forma per materiam. Sed e converso genus et materia diffiniuntur, non quidem per differentiam vel formam, sed in analogia ad ipsam. Accidens autem per se habet se ad subjectum sicut constitutum in esse per ipsum, et subjectum se habet ad accidens sicut in se completum et causa accidenti in essendo : propterquod accidens neque est ens, neque essentia, nisi ens et essentia ab esse dicta intelligantur : propter quod oportet ipsum per suum proprium subjectum diffiniri: eo quod, sicut jam ante diximus, idem est diffinitivum quod est in esse constitutivum : et eo modo diffinit quo in esse constituit.
Ex omnibus autem inductis hoc est necessarium accipere, quod hoc quod ponitur diffiniri sicut species absoluti esse, in suo primo intellectu claudit diffini entia : nec unquam possunt per aliquam appositionem vel determinationem ita separari ab ipso, quod non sint in intellectu ipsius secundum actum, ita quod diffinitio ipsius tota et ubique ponitur pro nomine ipso : quaecumque autem diffiniuntur non ut species absoluti esse, sed ut accidentia, diffinienti a sua non habent de intellectu suo primo : et ideo non actu neque essentialiter continentur in ipsis : et ideo cum apponuntur eis, separantur ab intellectu nominis ipsorum, et tunc non intelliguntur in ipsis : sicut et grammatici dicunt, quod in verbis primae et secundae personae intelligitur determinatum suppositum : eo quod agere et pati substantiae est proprium : et tunc non intelligitur in ipsis quando
apponitur. Ut si dicam, ego lego, tu legis : quia non est suppositum de primo intellectu rei quae importatur per verbum.
His ita suppositis et distinctis, scitur quod omnia accidentia quae secundum se existunt ex additione dictas habent diffinitiones : talia vero sunt accidentia per se, in quibus sicut diffiniens existit per intellectum nominis aut ratio diffinitiva, si loco nominis Donatur ratio, aut nomen subjecti cujus erat per se passio ipsa, et tale accidens non contingit diffinitiva ratione ostendere separatim per principia unius et ejusdem naturae et generis, sed oportet quod diffiniatur per suum primum et proprium subjectum. Si autem essent quidem accidentia, sed non per se, sed per accidens, sicut album, illa possunt ostendi diffinitive sine subjecto in quo sunt : sicut si diffiniatur album sine homine : sed tamen non possunt diffiniri sine quocumque subjecto : quia accidens per accidens ad accidens per se reducitur, et tunc proprium subjectum diffinitur : unde faemilii num quod est accidens per se, sine animali non diffinitur quod est proprium ejus subjectum.
Ex omnibus igitur quae inducta sunt, hic accipitur quod hujusmodi accidentium aut non est quid erat esse et diffinitio : aut. si est talium quid erat esse et diffinitio, aliter est quam substantiae, quemadmodum jam saepius dictum est. Dubilatio igitur qua quaerebatur utrum talium est aliqua diffinitio, in. partem affirmativam est determinata : quia quaedam est talium accidentium aliqualis diffinitio.