CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De determinatione erroris aliorum qui dicebant accidentium per se esse diffinitionem veram sicut et substantiae.
Est autem et alia dubitatio de hujusmodi diffinitionibus, queo contingit ei qui concedit talia accidentia diffinitionem habere. Si enim simus dicatur ab aliquo esse species quae absolute ponitur sub assignato genere, et non dirigi simum ad substantiam sicut ad suum esse et quidditatis constitutivum, tum quidditas simi est quid absolutum ad nihil extra suam dependens essentiam : et sic erit verum ens et vera essentia : et erit hoc dictum ejus qui dicit accidens esse ens, non ex aliqua additione quidditatem habens : tunc enim diffinientia accidens in specie acceptum, essent de intellectu primo accidentis, quae per nullam additionem determinationis possunt separari ab ipso, ita quod in ipso non intelligantur : et secundum hoc sicut non potest dici animal homo congrue, ita non potest dici nasus simus : quia nasus secundum hoc de primo intellectu est sinai, sicut genus et differentia sunt de intellectu primo speciei. Si igitur sic loquendo secundum hanc positionem idem est simus nasus et concavus nasus secundum intellectum primum, tunc erit idem simum et concavum : quia concavum est quid simi, sicut in rei veritate est verum : quia con-. cavitas est unum genus simitatis, et est idem ipsi : quia in intellectu ejus clauditur primo. Sed haec opinio dicit quod simum et concavum sunt unius naturae non ex additione dictae : et sic idem in esse unius et ejusdem generis naturae sunt simum et concavum utrumque formaliter acceptum. Si vero hoc est verum,
sicut probatur per omnia supra dicta, etiam oportet dicere quod haec species, simus, in quantum est accidens, est concavitas in naso : et cum hoc concedatur, quod diffinitur hoc accidens sicut species absoluti entis et veram habentis diffinitionem : tunc sequitur quod aut non contingit dicere, nasus simus ex appositione unius ad alterum : aut si dicitur, erit nugatio bis idem dictum, ut dicatur, nasus nasus concavus : ostendimus enim jam in praehabitis, quod subjectum est in diffinitione accidentis. Si autem hoc accidens non ut passio, sed ut species absoluti entis accipiatur, tunc subjectum erit in diffinitione ejus sicut de intellectu primo ipsius existens : et sicut tunc non contingit dicere, animal homo, ita non contingit dicere, nasus simus : aut si diceretur, erit nugans ejusdem repetitio : quia cum dico, nasus simus, loco simi quod est nomen speciei, ponam rationem ipsius quae est nasus concavus : et tunc nasus simus erit idem quod nasus nasus concavus. Secundum hoc igitur nasus simus est nasus nasus concavus. Patet igitur quod est inconveniens dicere, quod in hujus accidentibus sit quid erat esse absoluti entis. Sin autem hoc negatur, sequitur quod infinita sunt quae nugando repetuntur in una et eadem et ejusdem ratione : quia cum dico, nasus nasus concavus, constat quod concavus non praedicatur de simo, nisi secundum esse quod habet in naso : et cum sit accidens, iterum dirigit ad superficiem depressam in naso : et tunc iterum cum hoc dicit
haec positio, quod concavitas habet diffinitionem entis absolutam : et ex hoc iterum sequitur., quod subjectum est de primo intellectu ipsius, et tunc diffiniens hoc totum, quod est nasus nasus concavus, dicam nasus nasus nasus in medio depressus : et cum iterum depressus, quod in hac diffinitione ponitur, sit accidens, ut absoluta species diffinita cadit in intellectu primo continendo nasum : et diffiniens iterum hoc totum dicam, nasus nasus nasus nasus curvus : et hoc idem curvus per eamdem rationem dicet in se primo intellectu continendo nasum, et hoc non stabit unquam. Et hac de causa diximus supra, quod genus cum specie positum, non est quid diffinibile : et quia hoc inconveniens sequitur ex hac positione quae dicit et accidentia remanere accidentia, et tamen diffinitiones veras habere, sicut habent species substantiae
quae sub assignato ponuntur genere, palam est quod diffinitio vera non est nisi solius substantiae.
Nam etsi aliarum categoriarum est diffinitio, est necesse diffinitionem ex additione esse, ut est diffinitio qualitatis, et diffinitio imparis. Non enim negamus diffinitionem esse accidentis per genus et differentiam suae coordinationis et sui praedicamenti, sicut diffinitur albedo per colorem disgregativum visus, sicut est diffinitio imparis, quod non diffinitur sine numero, et numerus non diffinitur sine quantitate, et quantitas non diffinitur sine substantia, et diffinitio feminini non est sine animali : sed neque genus neque differentia in talibus sunt, nisi ex additione ad substantiam. Et in his si dicatur quod habent veras et per se dictas diffinitiones, tunc sequitur quod idem bis dicitur nugatorie, sicut et in illis quae supra dicta sunt, quae sunt simum et concavum. Si vero hoc quod videlicet sic sequatur nugari, tunc necessario sequitur quod diffinitio non. erit eorum quae secundum esse suum extraneae naturae copulata sunt, sicut est numerus, et impar, et alia his similia accidentia. Omnium autem horum solutio vera est, quod sic dubitans obliviscitur et ignorat : quia rationes diffinitivae talium accidentium non dicuntur certae ad certitudinem diffinitionum primam. Si enim concedatur quod hujus accidentium sunt termini determinantes ipsorum esse, oportet alterum duorum dicere, quod videlicet altero modo sunt quam substantiae, aut quemadmodum dictum est prius, quod multipli-
citer diffinitio dicatur, et similiter multipliciter dicatur quid erat esse cui per se redditur diffinitio : et ideo uno quidem modo nullius accidentis erit diffinitio, prima videlicet et proprie sumpta diffinitione : et hoc modo quid erat esse non inerit alicui nisi substantiae. Alio autem modo, secundario videlicet et ex additione, ita quod diffinitum non sit species absoluta, neque sub genere absoluti et simplicis entis, posita erit diffinitio talium accidentium,