CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De eo de quo est intentio, et sunt in eo solutiones sophismatum Platonis.
Utrum autem Idem aut diversum sit quid erat esse et unumquodque designatarum sub ipso suppositorum naturae communi, nunc autem deinceps perscrutandum est : et hoc est quaerere, utrum natura illa quae est quidditas omnium eorum quae quid sunt ab ipsa et sub ipsa, sit essentialiter Idem cum ipsis secundum esse, aut aliquid aliud separatum per esse ab ipsis : Hoc enim est aliquid quod est praelibandum ad perscrutationem de substantia : singulum enim suppositorum alicujus naturae non aliud videtur esse ab illa quidditate quae est suimet substantia qua ipsum est id quod est: et idem est dicere quid erat esse sin- gulorum, quod est dicere substantiam singulorum : quod non esset verum, si quidditas esset substantia quaedam secundum esse separata a suppositis illis in quibus est quidditas.
Antequam autem hoc probetur, tangamus aliquid de positione Platonis qui hoc negat, dicens substantias quae sunt rerum quidditates, esse separatas a substantiis sensibilibus, sicut Incorruptibile separatur a corruptibili. Arguit autem Plato sic, quod incorruptibile non est corruptibile : quidditas autem incorruptibilis est : sensibilis autem haec substantia est corruptibilis. Adhuc autem quidditas est praedicata de pluribus, et accipitur exemplum In homine : quod autem praedicatur de pluribus, non est aliquis homo : igitur non est homo : et sic quidditas hominis non est homo, ut videtur. Amplius quidditas hominis non est substantia, ut in sequentibus patebit : quod non est substantia, non est homo : quidditas igitur hominis non est homo. Adhuc si quidditas hominis est homo, tunc eadem ratione quidditas Socratis est Socrates: si Socrates currit, quidditas
Socratis currit : et si homo currit, quidditas hominis currit. Et hujusmodi sophismata multa inducit valde. Adhuc dicit, si homo est species cujus est quidditas, tunc conversim est verum quod species est homo : et si est homo, tunc est aliquod appellatum hominis : et hoc est falsum, quia nullius nominis primum significatum est appellatum ejusdem.
Haec autem omnia quae infinita sunt, solvuntur per ea quae iximus in quinto hujus sapientiae libro, ubi de universali locuti sumus. Si enim ipsa natura simpliciter accipiatur secundum se, illi multa accidunt : et secundum quodlibet accidens habet quaedam sibi attributa, quae non attribuuntur eidem secundum quod est sub alio accidente : et hoc quidem cuilibet facile patet. Cum igitur natura hominis accipitur in hoc nomine homo, hoc potest fieri quantum ad primum signatum, vel quantum ad secundum. Trimum autem signatum est, quod primo cadit in intellectu, et illi respondent applicata ipso nomine quae sunt sub illo signato. Secundarium autem signatum est id cui imponitur hoc nomen, et hoc compositum. Primum autem signatum est forma simpliciter, sive qualitas essentialis, quod significat homo. Et haec forma dupliciter consideratur : quia licet in se simpliciter sit, tamen accipitur in multis et oppositis modis significandi. Accipitur enim: aliquando secundum quod est absoluta per intellectum a suis appellatis, sicut quando dicitur, homo praedicatur de pluribus : nihil enim est in appellatis ipsis quod de pluribus praedicetur : tale enim praedicatum contingit formae, ita quod non contingit appellatis. Accipitur etiam forma in quantum est multiplicabilis, et sic ponitur cum . dicitur, omnis homo : multiplicabiiitas enim contingit formae, et nihil est multiplicabile nisi ferina. Similiter autem secundarium signatum quod est compositum cui imponitur nomen, accipitur dupliciter:
aut enim accipitur absolutum a suis suppositis, aut, in quantum est sua supposita. Et absolutum quidem accipitur quando dicit, homo per se diffinitur. Ut sua supposita existens accipitur, quando dicitur, homo currit, vel homo est animal, vel aliud hujusmodi : unde cum dicitur, quidditas hominis est homo : haec est simpliciter loquendo falsa : quia cum dicitur, quidditas est quidditas hominis absoluti a suppositis cui per se attribuitur diffinitio : et si illa esset homo, esset aliquis homo : quia quidditas est singulare sub hoc communi, quidditas : et cum de ipso praedicatur homo, oporteret quod esset aliquis singularis homo : et est ac si diceretur, diffinitio hominis est homo : quod falsum est, quia diffinitio hominis est oratio per essentialia dicens esse hominis, et hoc non est homo. Licet autem haec sit falsa, quidditas hominis est aliud quam homo, tamen haec est vera, quidditas hominis non est aliud quam homo : quia si esset aliud, esset aliquid aliud designatum separatum ab homine, sicut dixit Plato : et hoc non est verum. Cum autem dicitur, quidditas hominis est substantia, distinguendum est : aut enim quidditas hominis stat pro diffinitione, aut pro forma. Si pro forma, adhuc dupliciter consideratur : aut enim dicit formam quae est alia a materia subjecta cum materia constituens hoc aliquid, et quidditas hominis est substantia : aut stat pro esse materiae accidentali et substantiali, et sic quidditas hominis non est substantia, sed esse substantiale. Ex his autem jam patere potest, quod istae duae sunt verae, quidditas rei non est aliud a re cujus est quidditas, et quidditas rei est eadem rei cujus est quidditas : et tamen haec est falsa, quidditas rei est res ipsa cujus est quidditas. Et accipiamus hoc in homine gratia exempli : quod enim quidditas hominis non sit aliud ab homine, patet per hoc quod quidditas hominis in actu qui participatur ab ho-
mine, non est in alio nisi potentia in quantum participatur ab alio individuo : sicut etiam dicimus quod genus et differentia sunt unum in actu et duo in potentia, in quantum genus potest determinari ab alia differentia. Quod autem sit eadem rei cujus est quidditas, ex hoc patet quod vere participatur ab eo cujus est quidditas. Nec tamen sequitur, si quidditas hominis non est aliud, sed eadem homini, quod quidditas hominis sit homo : propter hoc quod supra dictum est: quia significatum hominis non est aliquod appellatum ejus : quia hoc subjectum, quidditas hominis, est significare sicut diffinitio hominis : et cum diceretur esse homo, oporteret quod esset aliquis homo singularis. Similiter cum dicitur, homo est species, est vera, sive species accipiatur in ratione illa quod praedicatur de pluribus, sive in illa quae ponitur sub assignato genere : sed primum contingit formae, secundum autem composito : et cum talia sint subjecta qualia praedicata esse permiserint, homo in subjecto, cum dicitur, homo est species, stat pro forma vel composito : sed conversa est falsa, species est homo : quia ibi homo in praedicato stat pro natura multiplicata per sua supposita, sive singularia, vel appellata : nec haec est conversa istius, homo est species : sed si convertatur, sic debet converti, species est homo qui diffinitur vel absolutus a suis appellatis : tunc est vera haec. Haec igitur et hujusmodi sunt quae Platonem deceperunt : quia non vidit quod eidem multi modi significandi accidunt, secundum quos est species et universale et quidditas et hujusmodi: et quod attribuitur ei secundum unum modum significandi, non convenit ei secundum alium modum significandi. Et ideo putabat illas res esse diversas.