CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De rationibus quibus probantur quidditates non esse diversae ab aliis quorum sunt quidditates.
In his autem quae praedicantur secundum accidens, diversum esse videbitur quid est a subjecto de quo praedicatur: quia quidditas subjecti non est quidditas accidentis, nec e converso, sicut albus homo in quantum homo est, diversum est secundum quidditatem, et album hominem esse in quantum est albus. Si enim daretur quod idem est hominem esse in eo quod est quid, et album hominem esse in eo quod albus est, erit idem secundum quidditatem homo in eo quod homo et albus in eo quod albus : et hoc quidam jam dixerunt, dicentes formas substantiales esse accidentia, sicut inante habitis superius inductum est : igitur sequitur alterum duorum, quod videlicet aut album hominem et hominem secundum quidditatem sit idem esse : aut quod non est necesse, quod ea quae praedicantur secundum accidens, sint ejusdem quidditatis cum his de quibus praedicantur : hoc autem adhuc probatur per hoc quod si duo vel plura accidentia accipiuntur ut extremitates compositae cum uno subjecto, si unum accidentium cum subjecto est ejusdem quidditatis, tunc eadem ratione etiam secundum est ejusdem quidditatis cum eodem, et quae uni et eidem sunt eadem, ipsa sunt eadem : sequeretur igitur quod illa accidentia essent ejusdem quidditatis ad invicem. Sed hoc est falsum : quia non videntur extremitates esse eaedem sibi invicem secundum quidditates, sicut viden-.
tur esse ejusdem quidditatis cum subjecto : quia sic album esse esset secundum quidditatem musicum esse, quod absurdum est : quia omnibus manifestum est hoc non esse verum. In his autem praedicatis quae dicuntur secundum se, semper necesse est idem esse secundum quidditatem substantiam et id cujus est substantia: a substantialibus enim subjectis non sunt diversa substantialia praedicata : cum enim verbum substantivum, quod est nota compositionis, unionem significet praedicati cum subjecto, talem notat unionem qualem possunt habere composita : et in accidentaliter unitis notabit accidentalem, in substantialiter autem unitis unionem substantialem denotabit. Substantiae ergo praedicatorum quae formalia sunt et quidditates, non sunt diversae secundum esse a suis subjectis, nec sunt naturae priores et diversae secundum esse
quae tempore praecedant ea quorum sunt substantiae : quales substantias dicunt esse illi qui ponunt substantias rerum esse ideas. Si enim, sicut illi dicunt, diversum bonum in substantiae quidditate, et bonae esse in re naturali, tunc erunt aliae etiam et separatae substantia) per se animal et animal esse, et ens aliquid et ens secundum se : et hae erunt naturae
quaedam, et ideae praeter eas quae praedictae sunt, quae sunt res istae quae sunt apud nos : et sunt illae priores tempore quam istae substantiae sensibiles, eo quod sunt facientes istas : et hoc totum sequitur ex hoc quod quid erat esse ponitur esse substantia secundum se separata ab eo cujus est substantia. Constat autem quod falsum est, quia nihil proximius generationi quam hoc aliquid. : et substantiae communes generantur per consequens : quia hoc generat hunc, et per consequens hominem et animal, et sic de aliis. Amplius autem si ponamus istas substantias, quidditatem videlicet et id cujus est quidditas, esse absolutas ab invicem, tunc erunt destructae ab invicem : quia ea quorum sunt quidditates,
non erunt hoc quod sunt sine suis quidditatibus : et ipsae quidditates non erunt fundatae in esse rato in natura et hoc aliquid sine his quorum sunt quidditates : et tunc sequitur quod earum rerum quarum sunt quidditates, nulla erit per substantiam suam : quia non sciuntur ista scientia propter quid nisi per suas quidditates. Aliae autem substantiae quae sunt quidditates, non erunt entia perfecta et fundata in esse : et sic sunt destructa, cum non sint nisi in intellectu. Dico enim destrui tales substantias quidditatum, si nec bono huic realiter ut non diversum ab eo inest bonum, quod est quidditas per quam bonum est hoc quod est in bonitate sua : nec esse bonum inest huic bono : quia quae diversa sunt ab invicem secundum esse, horum unum non inest alieri substantialiter : et tunc haec non sciuntur per suas quidditates. Scientia enim cujuslibet vera est scientia, qua scitur quid erat esse illud : et in bono et in omnibus aliis non similiter se habet, quia licet accidentia faciunt ad scientiam ejus quod quid est, hoc non est nisi de scientia quia est, et non de scientia quid est igitur si nec bonum esse est bonum, eo quod quidditas boni est a bono separata, sequitur quod nec ens sit ens : quia quidditas qua ens hoc est ens, est ab ente separata : et sic sequitur quod nec unum est unum : est enim simul ratio de omnibus : et omnia vel sunt suis quidditatibus non separatis ab eis, vel nullum penitus, si suae ab eis separatae sunt quidditates : unde si nec ens aliquod est ens per suaui quidditatem suae entitatis, sequitur quod nec aliorum aliquis est hoc per suam entitatem et quidditatem. Amplius cui non inest bonum esse sive quidditas qua bonum est, non est bonum : eadem igitur ratione sequitur, quod benignum non est, cui non inest benignum esse : con-
stat autem quod sunt aliqua bona et benigna : oportet igitur ut benignum esse et benignum et bonum esse et bonum sint unum secundum esse, et non separata ab invicem secundum esse : et similiter est de omnibus praedicatis essentialibus, quae non secundum aliud ut accidentia, sed secundum se dicuntur et sunt prima, sicut causa quae est forma et quidditas, principium est ad id cui dat esse quid secundum quod ipsum quid est: hoc enim sufficiens est ad esse et ad scientiam talis prioritas, quamvis non sint species ideales separatae. Adhuc autem etsi ponantur esse ideae secundum aliquem modum, tunc adhuc tales formae magis sufficiunt ad esse et scientiam, quam ideae in hoc quod istae sunt in rebus quarum sunt quidditates et formae, Ideae autem non : per id autem quod non est in re, res Ipsa nec est, nec scitur. Est autem attendendum quod in his omnibus quidditas accipitur, sicut nos superius diximus, pro eo videlicet cui per se attribuitur diffinitio : et hoc modo quidditas non est diffinitio : et licet hoc modo multa accidant ei, ipsa tamen secundum esse est in appellatis et suppositis : et ab ea sunt ea quae sunt : et extra ea non est quidditas secundum esse simpliciter, nec est absoluta ab eis nisi potentia secundum quam in nullo sic est, quin possit esse in alio : et Plato videns hanc absolutionem ipsius, et accidentia quae accidunt ei secundum se, putabat esse quidditates separatas a rebus secundum esse, ita quod haberent esse distinctum ab ipsis. Cum autem dicitur ens esse est ens, et bonum esse est bonum, duobus modis intelligi potest: si enim enuntiabile sit bonum esse et ens esse tunc verum est bonum esse non esse bonum, et ens esse non esse ens, et substantiam esse non esse substantiam, sicut actus non est id cujus est actus, propter diversum modum significandi : enuntiabile enim sic formatum non est res in aliquo praedicamento, quia non dicit rem absolute ad actum rei, et est sic singulare : oportet quod si substantiam esse esset substantia, quod esset aliqua substantia : et licet ens non sit distinctum per differentiam ab aliquo ente, tamen in modo significandi differt, quando significatur per ens et esse : sed in praeinducta disputatione non sic accipitur, sed potius dicitur ens esse, et bonum esse Id quod est homini secundum esse fundatum In ente rato secundum naturam : et hoc est bonum id quod, est per quidditatem quae est bonum secundum se.
Adhuc autem diligenter advertendum est, quod quidditas praedicto modo sumpta, si sub hoc accidente accipitur quod est potentia esse in suppositis praedicatur de superpositis : et sic oportet ipsam formaliter accipi : quia si secundum esse materiale accipiatur, sic actu est in his in quibus est, et sic non praedicatur de aliquo. Et bis sic intellectis plana sunt ea
quae inducta sunt.