CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De solutione sophisticorum elenchorum ad positionem istam inductorum.
Hoc autem modo dicendo, quod videlicet quidditas sit esse ejus, quod non. est separata ab ipso, omnes sophistici elenchi solvuntur, qui sunt ad eamdem potentiam adstruendam quae est de ideis : palam enim ex dictis est, quia eadem quae nunc dicta est, solvuntur solutione. Si enim syllogizet his quae dicta sunt contradicens sophisma sic : si. quidditas est id cujus est quidditas : igitur Socratem esse est Socrates eadem ratione : sed Socratem esse in eo quod homo est, est idem cum esse animal rationale, et animal rationale est duo : igitur Socratem esse in eo quod homo est, est Socratem, esse duo. Adhuc Socratem esse in eo quod homo est, est animal rationale esse : et animal rationale est diffinitio Socratis : igitur in hoc quod homo est, est diffinitio. Sunt autem et alii multi elenchi sophistici, sicut si quidditas hominis est homo : quidditas autem est incorruptibilis et simplex et principium scientiae, et hujus multa quae accidunt quidditati vel diffinitioni : igitur homo est omnia illa, quod, falsum est : omnes enim elenchi illi peccant secundum accidens, sicut cuilibet patere putamus . Solvuntur autem omnes ex his quae dicta sunt : quia quando dicimus quidditatem hominis esse idem homini, non intelligitur quod, omnino sit idem, sed intelligitur per causam formalem esse dictum : quia videlicet actus formae et quidditatis essentialis est esse hominis, et homo per causam, et non est idem per omnimodam indifferentiam : et ideo mul-
ta accidunt uni quae non accidunt alteri : et cum dicitur quod animal rationale est duo, dico quod accidit diffinitioni assumi. Est enim diffinitio actu unum, sed accidit ei duo esse potentia in quantum genus potest esse cum alia differentia, sicut superius diximus : esse autem unum quo homo est unus, est ab unitate diffinitionis qua ipsa actu est unum : animal enim in diffinitione hominis prout ipsum est de quidditate ejus secundum esse actu accipitur : et hoc est prout differentia hominis est determinatum ad actum et esse actuale : in genere autem acceptum non dicit aliquid actu existens : et ideo hoc modo est potentia alterum et alterum. Similiter autem cum dicitur, animal rationale est diffinitio, et est idem homini : ergo homo est diffinitio : et homo habet diffinitionem : igitur diffinitio habet diffinitionem : et hoc ibit in infinitum. Diximus autem jam, quod animal rationale per causam formalem est homo, ita quod causa formalis accipiatur non forma designata per nomen hominis, sed tota natura composita cui diffinitio attribuitur : et non diximus quod omnino nulla differentia sit inter hominem et ejus quidditatem : accidunt ergo multa quidditati
quae non accidunt homini, et e converso sicut compositum esse ex carnibus ei ossibus accidit homini, et non accidit diffinitioni : et habere diffinitionem accidit homini, quod non accidit diffinitioni, et hujusmodi sunt multa quae facile est determinare secundum dicta. Et ideo ante istam disputationem quaedam praelibamus de talibus elenchis sophisticis. Omnes enim hujusmodi elenchi, de quibus potest aliquis esse interrogatus in opponendo, et ex quibus veris sententiis potest solvere eosdem, nihil penitus differunt ab his quae nunc dicta sunt : omnes enim peccant secundum accidens, et unam et eamdem
quae nunc dicta est, habent solutionem. Sic igitur dictum est a nobis quomodo quid erat esse est idem cum eo quod est, et quomodo non est idem cum singulo eo quod est, et soluti sunt elenchi sophistici.