CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Quod omne quod fit, eae convenienti fit secundum efficiens et secundum materiam.
Dico autem adhuc, quod oportet quod omne quod fit, fiat a sibi convenienti, non tantum in efficiente, sicut jam dictum est, sed etiam ex materia sibi conveniente. In movente enim primum movens rationem movendi influit omnibus mediis quae movent sicut instrumenta : haec enim omnia ad motum prima specie moventis informantur. Dico autem haec fieri, ut convalescat aliquis ex. infirmitate frigida, oportet adaequari: et sic patet quod quid sive quidditas sanitatis est id adaequari ad geometricam proportionem sive medietatem : hoc autem quod est adaequari, erit si calefiat, eo quod excessus frigoris causa fuit inaequalitatis : hoc enim existit quod est id quod est adaequari. Id autem quod est adaequari per calidi inductionem, fit ab aliqua activa potestate, et potestas haec, sive sit primi agentis, sive medii, jam faciens in eo quod fit sanum : activa enim potestas est principium transmutationis in aliud secundum quod est aliud : et ideo illa potestas est illud unde inchoat motus sanandi. Et si illa potestas est ab arte, tunc principium motus est species quae est in anima. Si autem est inchoatio illa ab au-
tomate, sive a per se flente, sive a casu, vel fortuna. : tune incipit ab hoc quando quidem faciendi principium est ali arte, sicut est in mederi : tunc forsitan principium motus est a calefactione. Calorem autem facit forte fricatioiie. Et tunc fricatio est inceptio potestatis, et calor est initium sanitatis, et est autem pars talis sanitatis si manet in ipsa : aut sanitas sequitur ipsum si calor naturalis qui est pars sanitatis, convalescit et vigoratur a calore accidentali excitato per fricationem : tunc enim sequitur aliquid tale quod est pars sanitatis : et hoc fit aut per plura media, aut per unum : hoc autem quod est ultimum finem includens, vocatur ultimum faciens : et quod est ita finem ultimum includens, pars est sanitatis et sanitati simile. Similiter autem et domus fit ex aliquibus similibus sibi quae sunt partes figurae ipsius, sicut lapides sic compositi, et eiiorani unumquodque ex quo fit domus. Si enim lapides et ligna sic disponantur, fiet contignatio, et compago parietum et recti est pars figurae domus : et coutiguatio non fiet nisi ita disponantur quae sunt pars contiguationis : ita vero non disponentur, nisi sic dolentur : et sic dolatio pars est dispositionis : et sic semper praecedens est in sequenti ut pars quaedam ipsius.
Propter quod, sicut dictum est, impossibile est aliquid fieri si non praeexistit in suo simili quod est quaedam pars formalis ipsius. Quia igitur sic pars conveniens ei quod fit, praeexistit facto ex necessitate, palam est ex dictis, quod hoc non tantum est in forma efficiens, sed etiam in materia : materia namque pars est : materia enim inest et fit, et in quantum Inest, est principium facti : in quantum autem fit et transmutatur, est principium fieri : aliud ergo principium ejus quod fit, quod est aliud a materia, est de numero eorum quae sunt in ratione : et haec est forma quae non est principium nisi facti : utrumque vero horum, hoc est, compositum ex utroque dicimus factum,
sicut sunt aerei circuli. Sic enim dicimus quid sunt in quantum sunt aerei circuli: sic enim et materiam dicimus, quia aes : et speciem dicimus, quia figura talis quod ex medio puncto ad superficiem undique aequales habet lineas, hoc quod dicimus figuram, est genus et non materia, ad quod primo est differentia speciem figurae constituens : et cum dicimus nomine congregato, aereus circulus, hoc totum in ratione sua diffinitiva concipit materiam, sicut supra in sexto hujus sapientiae libro diximus de omnibus nominibus praehabitis. Sed oportet distinguere in eo ex quo fit aliquid : quia id ex quo aliquid fit sicut ex materia fieri dicuntur: et illa ex materia fieri dicuntur quando non fiunt illa materia, sed fiunt illius materiae per transmutationem et alterationem et materiae assimilationem ad illud quod fit. Non enim statua fit lapis, sed lapidea : et ideo materia non in recto praedicatur de eo cujus est materia, sed per denominationem. In privatione autem etiam dicitur, ex quo fit aliquid, sicut dicimus fieri sanum ex infirmo. Et privatio, neque in recto, neque per denominationem praedicatur de eo quod fit ex ipsa : homo enim convalescens non dicitur denominative illud ex quo fit sicut ex privatione.
Causa vero hujus est, quia hoc quod fit ex aliquo, dupliciter dicitur : fit enim ex aliquo sicut ex privatione, et fit ex aliquo sicut ex subjecto: quod subjectum dicimus materiam, sicut diximus quod homo fit sanus sicut subjectum, et laborans fit sanus sicut subjectum sub privatione existens. Magis etiam dicitur fieri ex privatione, ut ex laborante sanus, quam ex homine : quia privatio sicut dissimile et contrarium abjicitur : subjectum autem sicut assimilatum manet : propter quod laborans non dicitur denominative sanus, quia nihil ejus manet cum sanato : sed dicitur homo et sanus
homo : et non denominatur sanus ab homine, quia subjectum est idem ipsi secundum accidens, et non est transmutatum, sed sua quidditate existens. In iris autem quae dicunt tantum materiam, oportet denominative dici materiam, sicut homo non dicitur caro et sanguis, sed carneus et sanguineus. In omnibus autem mutatur materia ex privatione : sed aliquorum privatio non est manifesta, neque nominabilis proprio nomine, sicut aereae figurae cujuslibet, sive idoli, sive sphaerae, vel cujuslibet alterius figurae, nisi forte in talibus ex infigurato dicamus figuratum fieri : sed non dicimus ex inidolo fieri idolum, vel ex inhomine fieri hominem : et hoc modo ex caementis et lignis fit domus, non ex indomo dicentes fieri domum : tamen in talibus ex his subjectis privationi videtur fieri quod fit sicut illic in his quae privationem habent, sicut sanum fit ex laborante sive infirmo : propter quod sicut nec illic dicitur in recto illud quod fit ipsum ex quo fit, sed in obliquo per denominationem subjecti et non privationis, sic nec hoc dicitur statua lignum in recto, et ex ligno producitur statua lignea, et non producitur lignum : et producitur statua aenea, et non producitur aes, et lapidea, sed non lapis ex lapide, et domus caementaria, sed non caementum.
Siquis enim hoc subtiliter inspexerit intus, non dicit quod simpliciter absque mutatione et privationis abjectione fit ex ligno statua, aut ex caemento domus : quia oportet ista fieri continue permutando id ex quo fit : et non dicit illud fieri simpliciter, sicut ex sustinente formam in se sine mutatione : et hujus causa est, quod ita dicitur illud quod fit ex ipso fieri. Si autem sic fit ex ipso quod continue abjicitur dissimile et continue accipitur simile, palam est quoniam omne quod fit, fit ex convenienti secundum materiam. Omne enim appetens aliquid, non appetit ipsum nisi per simili- tudinem et convenientiam quam habet cum ipso : propter quod probatur omne quod fit ex convenienti sibi, fieri secundum materiam, et omnes formas generatorum esse in materia per inchoationem, et nullam esse separatam. Sic igitur dictum sit a nobis, quod omne quod fit, fit a convenienti sibi secundum movens et materiam.