CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
In quo ostenditur, quod non fit nisi compositum.
Deinceps autem ostendemus non fieri nisi compositum, et non materiam in esse materiae, nec formam in esse formae, sed compositum in esse compositi secundum quod ipsum est hoc aliquid : formam autem non fieri nisi per accidens secundum quod ipsa est in hoc composito quod fit secundum esse compositi. Dicamus igitur, quod illud quod fit ab aliquo fit omne quod genitum est : hoc autem a quo fit, dico esse id unde est principium motus : et hoc est movens et faciens et generans : oportet etiam fieri ex aliquo, sicut diximus : hoc autem quod fit et generatur, non fit privatio, quia non manet in genito : sed abjicitur, et est tota abjecta in factum esse id quod fit, sed fit ex materia. Jam autem diffiniendo sive distinguendo diximus secundum quem modum hoc ex hoc fieri dicimus, et quomodo fit hoc quod fit ex ipsa materia assimilata : hoc autem quod fit, gratia exempli, est sphaera, aut circulus, aut quodcumque aliorum evenit fieri, quemadmodum dicimus, quod sic faciens qui est principium motus : nec facit aes quod est subjectum per se, nec facit sphaeram secundum se, sive formam sphaericam, nisi secundum accidens in quantum est
sphaera sive sphaericitas in hoc quod est compositum. : sed facit id quod est aenea sphaera sirmii : et hoc est compositum : illam enim aeneam sphaeram facit. Cujus probatio est, quia facere aliquid ex totaliter subjecto, sive ex. eo quod totum manet in facto, est facere hoc aliquid. Non enim totum subjectum fit ex totaliter subjecto : quia sic idem esset ex seipso, quod non potest esse : quia sic idem esset et non esset simul. Similiter forma non. fit ex totaliter subjecto, quia sic forma haberet materiam partem sui ex qua esset : et sic non esset simplex, sed composita : et esset hoc aliquid. Relinquitur igitur, quod ex totaliter subjecto non fiat nisi hoc aliquid. Dico autem exponendo hoc, quia bene contingit facere efficientem aes rotundum simul quod est compositum per istam rationem : sed non contingit eum facere rotundum, sive ipsam rotunditatem facere : et aes rotundum facere non est ipsam rotunditatem facere ut sphaeram sive sphaericitatem, sed facere aes rotundum est facere aliud aliquid ab ipsa rotunditate sicut speciem constitutam : et hanc speciem facit in alio quod est materia : et hoc est per accidens, et non. per se sphaeram facere, per se autem compositum : nam si facit aliquid is qui facit, tunc oportet quod ex aliquo alio fiat, sicut diximus : et hoc est subjectum, sicut dicimus eum facere aeneam sphaeram : et hoc compositum ita dicimus eum facere : quia ex hoc quod est aes sive materia, hoc compositum facit quod est sphaera. Si igitur etiam hoc quod est sphaera sive sphaericitas facit, tunc oportet quod illud similiter faciat ex duobus sibi convenientibus : quia ex parte efficientis erit conveniens in. forma, et ex parte ejus ex quo fit, erit similitudo in materia : et sic erit forma formae : et hoc ibit infinitum : quia eadem ratione qua generatur una forma, generatur et alia : et hoc vadit in infinitum. Aut oportet dicere, quod prima forma generetur ex non forma : et si hoc datur, tunc oportet quod generetur ex nihilo, quod non accipit aliquis intellectus.
Palam igitur, quia nec species fit, nec aliquid quod in sensibili substantia est, quod formam vocare oportet : et praecipue propter primam rationem quam induximus : formae enim non est generatio per se, sed per accidens, sicut diximus : nec generatur quidditas quae est quid erat esse hoc quod facit esse hoc quod est. Hoc autem quod est forma et quid erat esse, est quod per accidens in alio fit : et fit aut ab arte, aut a natura, aut ab aliqua alia potestate effectiva. Multum autem differt in alio fieri et ex alio : quia quod in alio fit, non fit nisi ex consequenti, et factio non est per se de ipso, nec ad ipsum transmutatur materia : sed quod fit ex aliquo, est directe terminus efficientis : et hoc est compositum : facit igitur factor aeneam sphaeram esse, eo quod facit compositum quod est ex hoc aere et sphaera. Nam. si artifex facit hoc demonstratum compositum hanc sphaeram esse, cum hoc demonstratum et designatum fit sphaera aenea ex materia et forma composita, constat quod hoc compositum facit sphaeram esse sphaeram. Sphaeram autem esse universaliter si est generatio sphaerae aeneae, oportet quod illa generatio fiat ex. aliquo sicut ex materia : et sic omne genitum egebit esse divisibili, et oportebit esse hoc genitum demonstratum esse hoc et hoc materiam et formam, sive compositam ex materia et forma : quia jam ostensum est, quod materia manet in omni genito et facto. Dico autem hoc quidem materiam esse in. genito, illud autem esse speciem : quia haec duo sunt principia facti et generati. Si autem concedatur diffinitio sphaerae esse et quidditas, quod sphaera est corpus quod aequale est ex medio centro productis lineis hujus quidem sphaerae sic diffinitae, hoc quod est una pars ejus, erit in quo erit ista formalis quidditas quae facit sphaeram, esse sphaeram, sive hoc quod
est secundum esse sphaerae : hoc enim est In Illo, et non est sine materia. Aliud autem est omne sive totum quod factum est ex materia et forma simul, sicut quod est aenea sphaera. Ex omnibus autem quae inducta sunt, palam est, quia in hoc composito facto hoc quidem quod est quidditas dans composito esse sphaeram, est quasi species : deinde autem etiam quasi substantia hoc modo quo artificiales formas et quidditates vocamus substantias, quia dant nomen et esse et rationem artificiatis : et hoc non fit nisi per accidens, sicut saepius diximus. Synodus autem sive congregatio totius ex materia et forma composita et dicta secundum eam substantiam sive formam quae non fit illa per se, fit ab efficiente et generante : et quia praeter substantiam quae est quidditas, materia unum est componentium quod manet in ipso, et hoc quidem componentium est hoc sicut materia, et hoc aliud est hoc, sicut substantia et quidditas, oportet quod omne genitum sit divisibile in duo secundum potentiam, licet sit unum in actu : quia licet quidditas praedicatur de ipso, sola materia tamen etiam praedicatur de ipso per denominationem : quod non fieret si non maneret in ipso. Quod igitur non fiat vel generetur per se nisi compositum, et non materia, sive forma, sit dictum a nobis.