CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
CAPUT IX.
De verifieatione hujus propositionis, conveniens fit a convenienti in naturalibus.
Quia vero jam diximus, quod omne generatum fit conveniens a convenienti secundum formam et speciem, et haec propositio videtur in quibusdam habere instantiam, et veriO.cabi.mus eam primo in his quae fiunt per naturam, et postea etiam in aliis. Diximus igitur palam esse in multis, quia generans secundum formam tale est quale est generatum, sive sit generans primum sicut homo gene-
rans, sive sit generans proximum sicut semen generans : nec tamen est idem numero, neque unum: sed est unum in specie diversum numero, propter materiae diversitatem. Et hoc quidem patet in generantibus primis physicis perfectis : homo namque generat hominem, et leo leonem, et sic de aliis. Manifestum est autem etiam in generantibus proximis : quia sicut in sextodecimo et quintodecimo de Animalibus probabimus, gutta foeminae in animalibus, non est nisi materia : sed sperma masculi est activum, quod resolvitur in spiritum formantem, qui intra viscositatem seminis continetur, et ingreditur in ipsum sicut anima in corpus ingreditur, in seminibus autem plantarum idem est : quia in his duae virtutes sunt conjunctae, impraegnans videlicet, et impraegnata, Est autem haec formativa virtus, quae radicatur in substantia quae est quidditas seminis secundum quod ipsum semen est, et In genere
causae efficientis, et non materiae : sic enim habet virtutes omnium partium similium et dissimilium. Et ideo virtus ejus est sicut virtus intellectus activi, sive practici. Omne enim quod ad similitudinem sui. diversa operatur secundum formam et speciem, est principium operationis sicut intellectus, et non sicut natura
quae unum solum operatur, Virtutem autem illam constat valde diversa secundum formam et speciem operari : et ideo dicitur quod haec virtus a quibusdam Philosophis vocatur intellectus in semine : et hoc diximus et declaravimus in sextodecimo libro de Animalibus. Unde etiam haec virtus vocatur artifex, et propter vim creatricem quam habet in formis membrorum, et virtutibus earumdem., a nonnullis vocatur divina : et ab his qui subtiliores sunt Peripateticorum, vocatur anima et artifex. Anima quidem, quia omnia quae operatur, facit ad vitae potentias. Artifex autem, quia omnia conducit et produdit ad modum intellectus artificis, qui est forma eorum quae producit : non enim dicitur ars quae
aliunde didicerit formam artificiati, sed potius quae Ipsa per suam quidditatem est species et ratio formarum, quas producit in sibi conjuncta materia. Propter quod dictum est a quibusdam Philosophis Arabum peritis, quod comparatur ad substantiam, spermatis sive seminis, sicut Intelligentia comparatur ad suum orbem et materiam quam movet suus orbis, eo quod etiam illa substantialis est ars formarum, quas motu orbis producit in partes materiae subjectae : sicut et ista primo format cor vel membrum quod est loco cordis, et motu illius et virtute, In partes materiae producit formas membrorum : et haec est comparatio hujus virtutis ad substantiam seminis. Et non comparatur ad eum sicut nauta ad navem, sicut quidam mentientes dicunt : sic enim comparatur anima ad jam factum corpus. Sed comparatur ad ipsum sicut factor navis ad materiam navis : et istae sunt duae virtutes diversae et diversarum comparationum : quia una est de genere architectonicae, et altera est de genere usualis. Sed id quod ad praesentem pertinet intentionem, hoc est, quod quidditas seminis in tali virtute proxime est generans, et est cum generato conveniens secundum aliquem modum speciei, quo secundum speciem convenit artifex cum artificiato, et sic ex ipso procedunt tam vegetabilia quam sensibilia. In aliis autem generatis quae inanimata sunt, virtus formans est a lumine de caelo desuper Influente, quod est sicut natura, non sicut artifex, aliquid simile sibi in potentia producens In effectu generatum. Sic Igitur patet quod in physicis conveniens generatur a convenienti, sicut homo ab homine, nisi aliquid fiat praeter naturam ex duarum specierum commixtione, sicut generat equus mulum, et leo leopardum, et leopardus leunzam, et sic est in multis animalium commixtionibus. in his tamen similiter conveniens fit a convenienti sicut in simplicibus : quia proxime generans quod commune est super equum et asinum, quo-
rum virtutes mixtae sunt in semine, non est nominatum quoad formam generis proximi, ex quo convenientia generantis accipitur ad genitum : ambo autem ista mixta essent forsitan vocanda mulus in potentia virtutis formantis, si talis formativa virtus nomen proprium haberet : et sic patet, quod in his conveniens fit a convenienti secundum formam.
Dubitari autem potest de his quae ex putrefactione generantur, utrumne ipsa fiant a convenienti secundum speciem et formam? Sed nos jam de his in Meteoris et aliis librorum naturalium locis, reddidimus causam. Quia videlicet humido viscoso educto et exspirante, necesse est ad frigus continentis aeris pellem circa constare, qua circumstante, necesse est intra ipsam in humido convolvi exspirantem spiritum, et cum convolvitur, pulsare incipit. Virtus autem radiationis stellarum, in talibus inducit humido putrefacta virtutem formativam : et cum sit in mobili et spiritu pulsante materia, necesse est animal fieri ad speciem virtutis formantis. Et sic patet, quod in omnibus physicis conveniens fit a convenienti intra materiam physicam concepto : nec aliud est generans physice, nisi hujusmodi conveniens.
Et ex his ulterius palam est quod in praecedenti capite conclusimus, quod videlicet non oportet nos probare, sive approbatum accipere id. quod quasi exemplar ponitur formans quod est species separata idealis, quod ad conveniens sibi formet generata. In his enim substantiis sensibilibus generandis et formandis ab hujusmodi exemplaribus, maxime exquisitae sunt separatae species ideales, eo quod individua talia maxime primo et principaliter sunt substantiae : unde si in. istis non sunt necessariae, in omnibus inutiles ad generationem esse probantur: sed secundum ea quae dicta sunt, generans in materia existens, sufficiens est facere omnia quae fiunt, et sufficiens omnino ad generationem est causa speciei et formae, in qua convenientia gene-
rantis et geniti fit in materia : omnis autem jam talis in materia concepta species est singularis et individua, sicut Callias et Socrates generantes : et nihil talium est idea universalis et separata : generans autem et generatum numero quidem sunt diversa, propter materiam namque divisam per actum generationis sunt diversa, sed ambo sunt idem specie : species enim individua secundum essentiam est in utroque, licet sit divisa secundum esse.