CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Quod propositio quae dicit id quod fit a convenienti, non habet instantiam in his quae fiunt ab arte ei natura, neque in his quae fiunt ab arte una simplici, neque in his quae a duabus fiunt artibus.
Quia vero quaedam sunt quae fiunt si mul a natura et arte, et in his non videtur conveniens a convenienti fieri, eo quod non potest idem secundum idem duobus differentibus convenire, ideo dubitabit aliquis quare alia sunt simul ab arte, et ab automato, sive per se existente generante, sicut sanitas et agricultura, et multa quae per caelestem effectum fieri procurat astronomus : de quo dicit Ptolemaeus, quod sapiens juvat caelestem effectum, sicut juvatur terra aratione et seminatione : quaedam autem non fiunt nisi ab arte, sicut domus. De his enim
quae tantum fiunt a natura jam habitum est : causa vero eius quod quaedam fiunt a natura et arte, quaedam autem ab arte solum, est quia quorumdam materia in se habens agens et formans principium, talis est quod quidem sufficit incipere et facere et fieri aliquid istorum quae fiunt ab arte, in qua arte existit aliqua pars rei
naturalis quae facere incipit natura, sicut in ante praelibatis diximus, et in talibus ars ministrat expediens ad actum, et removens impedimenta. Natura autem est
quae operatur : ideo haec quidem talis materia potens est moveri ab arte. Alia autem cujus motus nulla pars contingitur ab arte, illa non potest ab arte moveri, nec mutari, neque juvari : et haec sunt pauca vires artificum excedentia, sicut est generatio montium, et terraemotus, et tonitrui, et hujusmodi. Et alia sunt quae nullam habent virtutem motum incipientia in materia, et in his oportet quod motus sit ab arte. Et hujusmodi materia quae a sola arte movetur ad formam, ad quam non sunt aliqua movendi principia in natura, alia moveri potest, sicut ars habet potestatem movendi ab arte simplici, sicut materia aedificationis. Et alia non potest ita moveri, ut potestatem movendi habeant artis praecepta, nisi juvetur ab alia arte : quia licet una ars movere possit, non tamen sic movet ut convenit, nisi juvetur ab altera, et regatur, sicut est ars tripudiandi quae non perficitur absque musica, quia ad modulos musicos tripudiat qui saltat. In omnibus tamen hujusmodi, quae a duabus vel pluribus sunt potestatibus, sive sunt artis et naturae simul, sive sint duarum artium, una est forma in facientibus et his quae fiunt, ad cujus conveniens fit hoc quod fit : unde illa duo principia non sunt secundum formam differentia, sed unum sunt in forma. Et ideo idem ipsum quod fit, potest habere convenientiam cum utraque : et haec est, sicut diximus in VIII ''Physicorum , quod motus localis in his quae moventur a natura motu recto est a generante, vel ab eo quod removet prohibens. In omnibus hujusmodi virtus incipiens motum est naturae, et artis est removere prohibens, dummodo ars illa habeat partem ejus quod fit, vel aliquid quod consequitur quod fit, sicut est calidum respectu sanitatis, sicut diximus in superius praelibatis. Quorumcumque igitur factorum talis est materia, quod conveniens facto ultimo nullo modo est in ipsa secundum naturae principia, sicut se habent lapides ad domum, hoc impossibile est moveri nisi ab alio quod materiae est extrinsecum, Et ideo etiam non transmutat materiam nisi extrinsecus secundum figuram solam : et sic quidem etiam dicimus esse ignem et naturae instrumentum in quibusdam, sicut in his quae ab igne accipiunt speciem ignis, et artis esse instrumentum in aliis, sicut in fabrilibus de ferro, in quibus mollificat ignis materiam, ut a malleis producantur in figuras gladiorum ea quae fabricantur. Et ideo saepius diximus in diversis libris, quod in talibus forma quae est in mente fabri, informat instrumenta quibus operatur fabet, et in motibus istorum efficitur sicut est forma quae est in materia in principiis naturae : et ideo conveniens in talibus ad quod sit factum, non est forma separata per se existens, quae non sit in instrumentis tangentibus materiam et membris artificis in quae derivatur a mente ipsius : quia aliter nullo modo tangeret materiam aliquo tactu : et tunc non esset intelligibile quod moveret. haec igitur est vera causa, quod quaedam nullo modo fiunt sine artifice habente artem, alia vero sunt sine eo per naturam. Ab his enim principiis quae non sunt habentia artem, quaedam moventur quae absque omni arte certius per formam quam intus habent, moveri possunt, quando movens conjungitur mobili per immediationem, sicut diximus in seminibus simul mixtis moventibus et mobilibus, quae sunt impraegnans et impraegnatum conjuncta : alia vero non habentia hujus principium, aut non sufficiens sicut convenit habentia, moventur ab habentibus artem, aut in toto, aut in parte.
Ex omnibus autem quae dicta sunt, palam est, quia modo quodam omnia fiunt ex convenienti sibi univoco, quamvis nomen aliquando non sit positum, sicut diximus supra de natura communi super equum et mulum, sicut etiam de naturalibus diximus supra : aut si non fiunt ex utraque parte ex univoco, ex efficiente videlicet et materia, tamen non fiunt ex omnino aequivoco, sed ex eo quod in parte univocum est, et in parte aequivocum, sicut dicimus domum fieri ex domo aut intellectu artificis, et in illa parte fieri ab univoco. Sed quia materia secundum naturae principia nihil in se concipit formae talis, ideo in illa parte non est univocum : et sic fit ex parte aequivoca domus ex domo aut ex intellectu. Ars enim est species tantum, nihil habens materiae, et sic fit ab arte tantum simplici : aut a parte artis per aliquam partem quae in materiam per artem inducta habet aliquam partem cum eo quod fit : haec autem omnia sunt vera nisi aliquod secundum accidens fiat : et de talibus postea determinabimus. In talibus autem ubi pars facti sive faciendi est pars facta per artem, ipsa pars est causa secundum se faciendi primum sive proximum illi, sicut supra diximus. Calor enim in motu facto vel fricatione, calorem naturalem facit vel excitat in corpore : et ille aut est sanitas, aut pars sanitatis, aut sequitur eum pars aliqua sanitatis, aut sanitas ipsa ex integro : propter quod etiam ars et artifex dicitur sanitatem facere : quia illud facit medicus, quod cum opere naturae facit sanitatem : et ex opere medici accidit calor, cujus excitationem sequitur sanitas.
Sic igitur manifestum est, quod propositio illa, quod conveniens fit a convenienti secundum formam, et quod conveniens est intra principium agens et materiam, vel intra principium agens tantum, non habet in aliquo instantiam. Et sic ulterius patet, quod forma sepa- rata a materia et ab efficiente nihil penitus prodest ad generationem naturalium vel ad facturam artificialium. Sed hoc advertendum est, quod cum diximus sanitatem esse in anima medici sive in intellectu, quae tamen sanitas est res naturalis, eo modo dicimus quo omnium rerum veritates dicimus esse in intellectu. Licet enim dixerimus in libro de Anima, quod lapis non est in anima, sed similitudo lapidis, intelleximus hoc de lapide secundum esse lapidis : quia secundum hoc non est nisi in materia : et cum dicitur similitudo lapidis esse in anima, intelligitur hoc de similitudine lapidis essentiali, quae est in ipsa simpliciter natura lapidis et forma ipsius vel quidditas, cui in quantum est intelligibile quoddam lumen, accidit esse in anima, et est universale in ipso intellectu, licet non ex hoc habeat universalitatem, sicut in ante habitis determinatum est. Sunt tamen qui concedunt hujus locutiones, homo est in anima, sanitas est in anima, lapis est in anima : eo quod in talibus nomina illa stant pro suis primis significatis vel secundariis : sed nolunt concedere conversas istarum, quod videlicet id quod est in anima, sit homo, vel sanitas, vel lapis : et ratio ipsorum est, quia praedicatum dicit inhaerentiam : et cum dicitur, id quod est in anima est hoc vel illud, id quod est in anima significatur ut singulare : et cum praedicatum illi significatur inhaerere, oportet praedicatum esse denotans suppositum : et sic sequeretur, quod si id quod in anima est, esset homo, quod esset hoc aliquis homo vel ille : sed quia hoc non est de intentione proposita, non curamus. Sed hoc est non praetereundum, quod in his formis quae nullo modo sunt in potentia materiae, intellectus est formae prima causa : in illis autem quae sunt ab arte et a natura, natura est causa, et intellectus apprehensor et minister .''