CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Quod syllogismi quid est scire facientes et generationes ab eodem, procedunt principio,
Ex omnibus autem inductis patet, quod processus omnis ejus quod generatur et fit, est a convenienti secundum formam
quae est ipsa ejus quod fit substantia. Quemadmodum igitur in syllogismis vere scire facientibus, est processus ab omnium principio quod est substantia et quidditas, Ita et in istis sunt procedentes generationes : omnes enim syllogismi quid est demonstrantes, et scientiam quid est facientes, medium habent substantiam quae est quidditas : et similiter se habent cum his ea quae fiunt, et praecipue illa quae sunt natura constituta. Sperma enim facit a formativa specie sicut ea quae fiunt ab arte, fiunt a formativa et faciente specie. Sperma enim habet speciem potestate non materiali, sed effectiva, sicut praediximus, et ab illius potestatis specie ad factum, sive faciendum est in parte aequivocum, et in parte univocum, sicut et forma artis. Sed tamen alius est modus aequivocationis : non enim est sperma parvum animal, sicut dixit Plato, sed est virtute factiva et generativa animal : sicut forma artis non est artificiatum, sed virtute factiva est generatum : et ideo non una ratione convenit materiae spermatis et materiae animalis : et quoad hoc est nomen aequivocum, sicut ostend unus in XV libro Animalium. Et ideo quando dicimus quod conveniens fit a convenienti, non oportet omnino sic
quaerere conveniens secundum omnimo- dam univocationem : sicut quando dicimus quod ex homine est homo, foemina vero fit ex viro per dissimilitudinem aliquam principiorum generantium. Et ideo forma patris generantis non omnino per eamdem virtutem semper salvatur in spermate, qua est in viro generante. Et hoc etiam est causa, quod mulus non fit mulo pyroma sive progenitor : quia licet mulus habeat semen, non tamen omnimodam retinet virtutem illius speciei quae est communis equo, et asino, sed deficit ab ea : et si quando proficit ad generationem, hoc fit adjuvante calore extrinseci circumstantis : unde in calidis locis aliquando mula concipit et generat. Omnia vero quae sunt ab automato sive per se Ipsa, a propria et commixta specie illa fiunt, sicut illic diximus esse in arte et syllogismis : et haec sunt quorum materia a se ipsa moveri potest, eo modo quo sperma movetur a virtute formativae speciei, quae sicut intelligentia agens est in orbe, sic est in materia sibi conjuncta : quorumcumque vero materia non per se moveri potest, sic ea impossibilia sunt fieri aliter quam ex eis formis artium quas diximus : oportet enim ista fieri ab altera duarum artium, sive simpliciter, sive natura est faciens, vel quae est sicut naturae minister. In omnibus tamen quoad generationem substantiae procedunt generationes et facturae ex quidditate, sicut syllogismi : et ideo quoad scientiam quid est eadem sunt principia scientiae et rei secundum naturam : propter quod ex eisdem ex quibus est res per eadem scitur et cognoscitur : propter scire Igitur non oportet ideas Inquirere.