CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Quod tam in substantia quam in aliis praedicamentis quod fit, est compositum, sed in aliis accidentibus non semper fit hoc quod fit a convenienti.
Non solum autem de substantia est verum quod diximus, quod videlicet fieri earum non est secundum generationem quam faciunt species separatae : sed hoc est verum de omnibus primis generibus entis, secundum eamdem similitudinem: et ratio communis una est de omnibus, sive fiant secundum substantiam, sive secundum quantitatem, et in aliis categoriis similiter: in omnibus enim id quod fit, fit in materia, sicut aenea sphaera, in qua fit non sphaerae forma, nec aes quod est materia, sed compositum et forma sphaerae secundum esse in aere fit, et non secundum se : et sic fo rma fit per accidens : et si per se fieret forma, et per se aes, sive materia, tunc ex forma et materia non esset unum, sed duo : quia quaecumque sunt duorum efficientium termini, duo sunt, non unum. Adhuc autem non possent esse unius rationis efficientia, si unum faciat formam, et alterum materiam : et sic iterum unum non posset esse compositum. Amplius distincta in efficiendo distincta sunt in esse : quia per efficientiam efficientis procedunt ad esse : ex duobus autem in esse distinctis nunquam fit omnino unum : oportet igitur si ex duobus unum fit,
quod alterum sit in altero, sicut esse et id cujus est esse : et haec se habent sicut potentia et actus : neutrum ergo fit per se, sed compositum, sicut superius determinatum est. In omni enim faciendo oportet praeexistere materiam semper et speciem per aliquem modum : et sicut hoc est in quid substantiae et in generatione, ita est in qualitate secundum alterationem, et in quantitate secundum augmentum et diminutionem, et in ubi secundum loci mutationem, et in aliis similiter categoriis. In nullo enim horum fit species nisi fiat in materia : non enim fit quale forma separata : sed fit quale lignum, vel aliud tale : nec fit quantum separata quantitate, sed fit in materia sicut quantum lignum : sicut neque fit animal separatum, sed animal carneum et osseum. Sed proprium substantiae in quo differt ab aliis praedicamentis, exilis est accipiendum : quia in generatione substantiae semper necesse est praeexistere ante id quod fit, aliam substantiam,
quae existat per se communis ad id quod fit secundum convenientiam quae facit et generat, sicut necesse est praeexistere animal, si id quod fit sit animal. Sed quale et quantum, quando fit quale vel quantum, non est necessarium praeexistere secundum actum, sed potestate solum : et hujus causam jam in principio hujus septimi assignavimus : quia videlicet causa accidentis per quam est et diffinitur, est substantia quae est prima sub tali esse quod est esse accidens. Ex his igitur ostensum est sufficienter de substantia quae est quidditas, quod oportet ipsam separatam non esse, et quod error est si quis ponat ipsam separatam esse ideam. Ostensum etiam est ideas ad generationem non prodesse.