CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De duabus quaestionibus quae sunt circa hoc, et de rationibus quaestionum illarum.
Quoniam autem omnis diffinitio est fines sive terminos esse rei colligens, et omnis talis ratio partes habet, quaeramus utrum sicut tota ratio se habet ad totum esse rei, ita se habeant partes diffinitionis ad partes rei, vel non ? Adhuc autem cum ex partibus constituatur totum, et esse totius pendeat ab esse partium, dubitabit aliquis etiam praeter inductam quaestionem, an oportet partium rationem esse in totius ratione diffinitiva, an non? Responsio autem istius secundae
quaestionis est, quia in quibusdam rationibus totorum videtur inesse partium ratio, in quibusdam autem non videtur inesse. Circuli enim ratio totius in se non habet eam rationem quae est incisionum sive portionum circuli, quae sunt partes ejus, sed potius e converso : quia portiones circuli et ipse semicirculus diffiniuntur per circulum. Dicitur enim quod portio circuli est pars circuli semicirculo major vel minor : semicirculus autem circuli medietas est linea per centrum ducta, quae vocatur diameter. In aliis autem rationibus totorum videtur inesse ratio partium : quia cum syllaba sit quoddam totum, diffinitur per rationes elementorum secundum quod ipsa est vox composita ex. duabus vocibus sonante et consonante : unde dicitur quod syllaba est comprehensio litterarum indistanter prolata, argumentaliter, aut generaliter. Ad hoc dices, quod si priora
quaedam sunt partes toto, eo quod constituentia sunt priora constituto : tunc cum angulus rectus sit totum ad acutum angulum, et acutus sit pars recti, et inveniatur aliquando sine recto, et aliquando cum ipso, sicque videatur prior esse natura : et sic digitus hominis in homine sit pars ejus, nec extra hominem digiti habeat rationem : videbitur alicui forte, quod in diffinitione totorum debeant rationes hujusmodi partium inesse, cum tamen illa quae sunt tota istarum et similium partium, sunt priora secundum rationem diffinitivam istis partibus : quia
acutus diffinitur per rectum, sicut et expansus in primo Geometriae : acutus enim est recto minor, et expansus est qui. recto major est. Similiter autem cum digitus sit pars manus, manus autem sit instrumentum et organum operativi intellectus, intellectus autem sit de potentiis naturalibus consequentibus esse hominis, patet quod et digitus est de his quae esse consequuntur, ideo diffinitur per suum totum. Angulus autem rectus in eo quod rectus est, formaliter efficitur a ratione medii: et cum omnis a medio deviatio cognoscatur, et sit medii deviatio, acutus ad minus et obtusus ad majus, oportet angulum rectum esse ut diffmientern acutum et expansum : et ideo hujus partes secundum rationem dicimus esse diffinita ex illis quae sunt sua tota. Sed si
haec accipiantur ut res absolutae et non in ratione partis et totius secundum relationem : quia si ut relativa accipiuntur, tunc ad invicem sunt priora : quia tunc ad invicem diffiniunt.