CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De solutione secundae quaestionis.
Ad omnes autem hujusmodi quaestiones solvendas dicemus distinguentes , quod pars dicitur multipliciter. Et unus quidem modus est, quod pars dicitur illud quod mensuratur vel mensurat secundum aliquam quantitatem quae pars accipitur in mathematicis, quae dicunt
quaedam esse naturae et esse substantialis principia : sed hic modus praetermittatur a nobis, quia nos quaerimus partes essentiales esse rei constituentes, quod indicat diffinitio : et multoties jam ostendimus, quod mathematica non sunt talis esse principia : sunt autem partes ex quibus substantia uniuscujusque compositae rei est, sicut ex partibus, et de illis est perscrutandum. Si igitur secundum ea
quae praemissa sunt, quoddam in re est sicut materia in qua vel ex qua est res ipsa, aliud autem in esse rei est sicut species et forma : tertium autem est sicut compositum ex his, tunc sicut in praemissis diximus, etiam substantia est istis tribus modis. Est enim substantia materia a substando et fundando dicta, sive sit materia in qua, sive ex qua est res : sed haec substantia non facit esse rem id quod est : secundum enim quod esse rei
quae est ab essentia, est haec substantia, nihil penitus est de esse rei : sed ipsa est in qua est esse ejus quod est : et hoc modo dicta substantia non est, quod sit aliquid de esse rei, sed quia substat ipsi esse : et ex hoc patet ipsam non accipere nomen substantiae nisi per aliquam analogiam ad formam quae vere substantia est : et est ipse modus analogiae, quia substat esse formali. Est etiam substantia et vere substantia species : et hoc sicut superius dudum diximus, est duplex, primum videlicet signatum quod est forma a qua nomen imponitur, et est simplex, quae cum materia constituit compositum : et quia pars est, non est de toto praedicabilis. Est etiam species compositum ex potentia quae est genus, et actu qui est differentia constituens, quae est natura et species, cui per se. et primo attribuitur diffinitio.secundum quod absoluta et separata intelligitur et est a suis suppositis particularibus : et hoc quia totum est et non pars, praedicatur de suppositis, quando intelligitur ut multiplicabilis per supposita : sic enim est in multis et de multis. Et haec omnia constant ex superius determinatis, et partes illius sunt partes ex quibus est rei esse secundum quod quaelibet res est id quod est, et non secundum quod ipsa res hoc demonstratum est vel illud : et hujus quidem materia nulla est penitus pars, licet ipsa sit fundamentum in quo fundatur secundum quod in hoc est vel in illo per demonstrationem designato . Est
etiam substantia quod est ex his, materia videlicet et forma, sicut hoc aliquid in substantia per nutum demonstrantem designatum. Patet igitur quod aliquando materia pars alicujus essentialis esse dicitur, et aliquando non : est enim pars ejus, quod ipso suo nomine designat materiam. Haec enim non habet esse nisi materiale, sicut in genere substantiae Callias et Socrates, qui dicunt id quod est ex his carnibus et his ossibus : et in genere accidentium simus, quod dicit concavum In hac materia quae est nasus, et gibbus quod dixit convexum hujus materiae quae est dorsum : et multa alia sunt talia. Non autem materia designata est pars Illorum quae nomine non dicunt designatam materiam : et haec sunt quae nomine suo quantum . ad secundarium nominis signatum quod est id cui ipsum nomen imponitur, non dicunt nisi id compositum in. quo est speciei ratio : quia hoc est unum actu, et duo, vel plura potentia, sicut in praemissis diximus. Et Ideo illud vere diffinitur : et hoc in genere substantiae est sicut homo et animal et hujusmodi : et in genere accidentis est sicut concavum, vel convexum : haec enim licet non sint secundum esse nisi In materia, tamen nominibus suis non designant nisi materiam Intellectualem. Designatio autem materiae Intellectualis, sicut in tertio hujus sapientiae libro supra diximus, est per formam generis: eo quod natura generis non dicit aliquid in actu existens, sed In potentia solum : et quia tale quoddam genus respectu figurae est superficies et generaliter quantitas, ideo quidam dicunt quantitatem esse intellectualem materiam : et hoc quidem verum est. Sed dictum Ipsum non est sufficiens : quia secundum ea quae hic dicta sunt , designatio Intellectualis materiae aliquando est designatio materiae sensibilis, sicut animal designat Intellectualem materiam. Aliquando autem est designatio materiae imaginabilis, sicut concavum, vel convexum, vel rotundum, vel trigonum designat materiam : unde concavi secundum esse concavi non est pars caro, sed illa ex quibus est formaliter concavitas. Caro autem vel aliud tale subjectum est materia in qua fit, quae nulla est pars esse concavi secundum quod est concavum. Simitatis vero secundum ea quae dicta sunt pars aliqua est materia : quia cum ejusdem sit diffinitio cujus est nomen, et nomen dicat esse ex hac designata materia quae est nasus, oportet quod diffinitionis pars sit nasus. Hoc etiam modo in artificialibus totius quidem statuae designatae pars est aes quod est materia : statuae vero absolute acceptae pars non est aes : quia statuae accidit esse in hoc aere, et non accidit ei hoc secundum esse statuae, sed potius secundum quod est haec statua designata : quia sic principium ejus individuationis est aes. Hoc igitur.modo specie qualibet absolute accepta ipsae differentiae constitutivae sunt species in quantum speciem habet unumquodque entium : et Illae sunt diffinitivae ipsius et praedicatae de ipso prout sunt actus ejus : quia sic sunt termini determinantes genera, et sic dicunt esse totum, et potius dicunt esse quam ens, et genus hoc modo determinatum differentiis dicit esse et non ens, et praedicatur de toto : sed materiale principium non est dicendum aliqua praedicatione secundum se, sed potius denominative, sicut aereum, et carneum, ut patet ex supra dictis. Haec igitur causa est, quod circuli ratio diffinitiva non habet eam rationem in se quae est partium, quae partes sunt Incisiones portionum: sed ratio diffinitiva syllabae secundum quod est vox composita ex duabus vocibus, sonante videlicet et consonante, habet in se rationem elementorum litteratae vocis : consonans enim accipitur ut potentia, et terminatur ad vocalem sicut ad actum ejus, sicut patet In hoc sono hujus syllabae, da, in qua d non sonat nisi elemento determinato et in actu facto per a, nec a sonat nisi ut actus d, et utraque littera hoc modo dicunt totum esse syllabae, sed dif ferenter : quia d dicit ut potentia termi-
nata in sonando, et a dicit ut actus terminans, cum tamen d et a litterae sint diversae. Sic igitur elementa sunt partes rationis diffinitivae syllabae quasi species et formae quaedam, et non ut materia : incisiones vero hujus circuli demonstrati sic sunt partes quasi materiae hujus integri, quod est haec rotunda quantitas, sive rotundum quantum, et sunt partes in quibus fit ipse formalis circulus : et sunt hae partes propinquiores formae quam materia sensibilis, quae est aes quando in aere fit rotunditas circuli: sed tamen sunt in materia imaginabili : quia licet quantitas per rationem diffinitivam abstrahat a materia sensibili, tamen est dispositio sive mensura materiae. Et ideo distinguunt quidam inter materiam quae vere est materia, et materiam quae est ut materia : et materia quidem quae vere est materia, est quae est subjectum omnium et fundamentum formarum. Id autem quod est ut materia, est quantitas, cujus mensuram sequuntur formae corporales,
quae sunt in majori subjecto majores et in minori minores, sicut qualitates sunt quae dicuntur passiones vel passibiles qualitates : utriusque autem partes dicuntur partes secundum materiam, et non referuntur ad diffinitionem, sed referuntur ad totum integrum quod constituunt : et partibus quidem quantitativis similes sunt partes totius potestativi, totum ipsum est sicut totum integrum potestate suarum partium perfectum : et ideo etiam partes illius totius quodammodo sunt partes secundum materiam.