CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De solutione instantiae quae datur circa solutionem inductam.
Videntur tamen quaedam eorum quae dicta sunt, habere instantiam : contingit enim sic considerare syllabam, quod neque elementa omnia sunt in ratione diffinitiva syllabae, ut si consideretur syllaba scripta in cera vel charta, vel audibilis quae in aere sonat: sic enim syllaba audibilis in aere sonans, est motus compositus ex duobus motibus, naturali videlicet, et animali, quorum quidem naturalis est tremor fracti aeris : animalis sive spiritualis est alteratio auditus sola forma simplici sine aere : et hoc modo etiam syllaba scripta est integrum compositum ex figuris distinctis, quarum nulla est ut potentia vel actus ad alteram : et ideo omnes partes syllabae his duobus modis acceptae sunt partes secundum materiam.: et ideo hoc modo non ingrediuntur syllabae diffinitionem, sed superius dicto modo syllaba est discreta quantitas, et mensuratur producto et correpto : et hoc modo litterae sunt de ratione ipsius. Hoc autem modo quo hic loquimur de syllaba, syllaba est qualitas quaedam moti aeris : et ideo jam ut sic considerata syllaba est elementum quaedam pars ejus sicut materia. Hujus autem signum est, quod linea accepta ut quantitas quaedam integra, corrumpitur et resolvitur in individua : ex quibus etiam prout tale totum est, componitur, sicut homo corrumpitur sive resolvitur in carnes, et ossa, et nervos, ex quibus materialiter componitur. Et ideo etiam talia tota in-
tegra sunt ex his materialibus partibus, secundum quod sic utimur partibus substantiae materialis : sunt autem ex his quasi ex materia et quasi ex partibus integri quod integratur ex ipsis. Speciei vero quae non est ex talibus, et illius naturae cujus est ratio diffinitiva per se. non est aliqua talis pars secundum ma tcriam dicta : quia quidditas ipsa tota es ante hoc, cum materia et integrum non sint in esse nisi ab ipsa quidditate : et quia quidditas est ante haec omnia, ideo etiam partes quidditatis quae sunt genus et differentia, sunt ante omnia ista : et ideo in rationibus nominum nominantium suum totum essentiale non integrum, non sunt talium partium rationes. Talium igitur partium ratio inerit quibusdam, quae videlicet sunt integra suis materialibus partibus constituta : quibusdam autem non inerunt, quia sunt tota essentialia constituta principiis esse,
quae sunt genus et differentia : unde in nullis talibus accipitur materia, vel materiae pars, quae dicant formam secundum id quod secundario significat nomen, nisi sit nomen nominans formam conceptam cum materia ipso nomine designatam : et hic sunt nomina quorumdam accidentium, sicut est simus, et gibbus, claudus, et hujusmodi : propter hoc enim quaedam diffinibilia sunt ex his in quae corrumpuntur per resolutionem, quedam autem non. quaecumque igitur sunt sicut concepta species in materia ut simus et aeneus circulus, haec quidem in eadem .ex quibus sunt, quorum alterum est materia, per resolutionem corrumpuntur : et cum unumquodque ex eisdem sit secundum suum proprium esse ex quibus componitur, pars illorum est materia : illa vero quae nominant talia quae si resolvantur, non corrumpuntur, vel resolvuntur in materiam, sed sunt sine materia designata dantia sibi esse actu, sicut sunt rationes quae solum sunt speciei non conceptae cum materia designata, illa in materiam non corrumpuntur resoluta in sua principia, aut omnino ad materialia non resolvuntur, sicut separatae substantiae : aut si resolvantur, non ita resolvuntur, sicut ista quorum principium constituens est materia : haec enim non resolvuntur ad materiam nisi per accidens, hoc est per esse quod habent in materia : et non resolvuntur ad materiam sicut ad principium quod constituat esse ipsorum propter quod materialia et quantitativa sunt
quaedam principia, et partes illorum quae sunt sub eis. Speciei vero non conceptae cum materia nec sunt principia, neque partes : et sic resolvitur lutea statua, eo quod cum luto concepta est, in lutum : et sphaera aenea corrumpitur in aes, sive resolvitur : et Callias resolvitur in carnem, et ossa, sicut in materiam sensibilem designatam. Amplius autem circulus resolvitur in incisiones sicut in partes ut materiae : prout enim circulus nominat quantum integram rotundum, circulus est aliquid quod simul concipitur cum hujusmodi materia : prout autem circulus non dicit nisi esse circulationis, sic habet alia principia constituentia, et sic non resolvitur ad incisiones, sed ad figuram planam una linea contentam ut ad genus, et ad id quod in medio, cujus est punctum quod centrum vocatur, a quo omnes lineae ad circumferentiam ductae, sunt aequales sicut ad differentiam.
Ex his autem quae dicta sunt, patet quod nomen proprie est illius naturae formalis cui per se attribuitur diffinitio, et individuo designato quod per materiam individuum est, attribuitur per accidens : et sic aequivoce dicitur circulus ille, qui simpliciter et per se circulus est, et illi qui sunt singuli sive singulares in materia designati circuli, eo quod nomen speciei non est proprium et per se et secundum ipsum singulorum sive singularium circulorum : licet enim ratio logice quidem praedicetur secundum esse de individuis. Et si physice consideretur esse quidem primum sit individuorum, et posterius sit eorum quae sunt in ipsis, tamen consideratione primi Philosophi
primo et per se convenit illi quod per se est substantia et primo : et haec est natura formalis et quidditas, et aequivoce illis convenit quorum non per se est ipsum nomen, sed per accidens, sicut diximus : logicus enim considerat rationem, physicus autem esse mobilis, et primus Philosophus id quod est per se substantia faciens esse id quod est.