CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De manifestatione et declaratione solutionis inductae.
Quamvis autem secundum veritatem per praedicta sit soluta quaestio secunda, tamen solutio haec non satis clare solvit
quaestionem primam : et ideo de eisdem de quibus diximus, amplius adhuc dicemus manifestius, ea quae dicta sunt repetentes. Constat autem, quod in ratione insunt illae partes quae sunt ipsius rationis et quidditatis partes, secundum quod est ratio et quidditas : ab illis enim partibus sicut a principiis dependet esse diffiniti : et ea in quae sicut in partes et ipsius esse principia dividitur ratio diffinitiva, ea sunt ipso quid est et diffinitione priora secundum naturam, aut omnia, aut quaedam. Dico autem omnia, sicut in his
quae nullo modo sunt in materia sensibili, nec concepta sunt ipso nomine cum ea, sicut divina. quaedam autem dico, sicut in his quae concepta sunt cum materia. In his enim non omnia sunt formalia, sed quaedam oportet designari materialiter. Hoc autem in sequentibus istius tractatus erit manifestum. Ea autem in quae non dividitur quidditas, nec quidditati attributa diffinitiva ratio sicut in principia ipsius esse, secundum se sunt materialia, quae non recipiuntur in ratione diffinitiva, licet secundum esse sint in tali materia. Recti vero ratio diffinitiva non dividitur in acuti rationem sicut in principium constituens angulum rectum secundum hoc ipsum quod rectus est, sicut patet per ante dicta : sed potius ratio quae est acuti anguli, dividitur et resolvitur in rationem recti : qui enim diffinit acutum, in diffinitione utitur recto sicut principio constituente : acutus est enim acutus qui minor est recto. Similiter autem ad invicem se habent circulus et emiciclum sive semicirculus : emiciclum enim diffinitur per circulum. Et similiter se habent ad invicem digitus et homo : et ideo digitus diffinitur per suum totum quod est homo : est enim digitus pars hominis talis, hoc est contemperata carne et osse ad opus et tactus subtilem discretionem. Talia autem sunt quaecumque sunt pars ut materia, et in. quae dividitur quantitativum integrum sicut in materiam ex quibus partibus est com.po si tum . quaecumque vero sunt partes ut rationis diffiniti vae principia et substantiae quae est quidditas, sunt secundum rationem et materiam priora, sicut principia sunt priora principiato, aut omnia, aut quaedam, sicut supra diximus.
Hoc autem ut clarum fiat, consideremus in ipsa animalium anima : animalium enim est anima secundum vitam manifestam. Anima enim est substantia animati a qua est ipsa substantia animati a qua est ipsa animalis quidditas : est enim anima secundum rationem substantia et species et quid erat esse talis corporis, quod est physicum potentiam vitae habens, sicut in secundo de Anima diximus . Considerata enim anima hominis secundum quod ipsa est cum corpore constituens hominem, sic est forma : considerata autem secundum quod ipsa est principium vitae sensitivi ad rationem sicut ad actum ultimum termi-
nati et perfecti, est ipsa anima quidditasi considerata autem in principiis essentialibus ipsum esse animae declarantibus, est ipsa diffinitio et ratio hominis aliquo modo : quia sic attribuitur ei explicans esse diffinitio. Et quia anima per haec talis est secundum essentiam quod est principium hujus vitae in tali vel tali corpore, ideo sicut tota anima se habet ad totum corpus, sic partes se habent ad partes corporis : et sicut totum integrum compositione membrorum corpus non diffinitur bene nisi per animam quae est actus ejus, et nihil tamen est de esse ipsius animae : ita quaelibet pars non. bene diffinitur sine particulari virtute ipsius quae est pars animae, nihil existens de esse ipsius actus. Unde pupilla nihil existens de quidditate visivae virtutis non potest diffiniri, nisi visiva virtute . Et quod nihil sit de visiva virtute, ostenditur per hoc quod si senior accipiat oculum juvenis, videbit utique sicut juvenis : quod non esset verum si pupilla esset de quidditate visus : animal enim cujus actus est anima, nec in toto, nec in partibus materiae existit sine sensu. Partes igitur animalis secundum quod est animal, priores sunt ipso animali : aut omnino et universaliter, si animal secundum se accipiatur : aut quaedam ejus partes priores sunt ipso, si accipiatur anima non in simplici animalis natura, sed participans ipsam naturam simplicem animalis : hoc enim habet corpus et habet quasdam partes materiales, quae non sunt priores ipso, sed posteriores : et ideo diffiniuntur per ipsum totum, sicut est digitus, et oculus, et hujusmodi. Sicut autem dicimus de animali, sic et similiter est unumquodque aliud totum quod diffinitur : corpus enim et partes corporis sunt materialia et posteriora tali substantia totius, et totum animal dividitur in ea sicut in materiam: et quod dividitur in hoc, non est quidem substantia quae est quidditas, sed est ipsum integrum quod est compositum ex anima et corpore, participans illam substantiam quae est quidditas. Quia autem quaelibet pars suo toto prior est, eo quod constituit ipsum, ideo etiam tales materiae partes sunt integro toto quantitativo priores : sed non sunt priores quidditate, quia non sunt partes ejus. Sunt igitur quodammodo ante animal, et alio modo non sunt ante ipsum : partes enim tales, sicut dicimus, nullo modo habent esse separatae a toto et ab actu totius. Digitus enim animalis non est digitus, aliter quocumque modo contingat esse figuratum digitum, nisi sit animalis digitus, nisi quis dicat quod sit digitus aequivoce, sicut lapideus, vel pictus : et ideo diffinitur per actum animalis : sicut enim partes sunt limargicae incisiones circuli, licet non determinent sibi materiam sensibilem specialem. Quamvis autem quaedam partes materiae sunt quae positae ponunt totum, et destructae destruunt ipsum integrum, quae vocantur principales, et ideo videntur non posteriores esse toto, sed simul, et
quae sunt proprie partes in quibus primo est ratio substantiae quae est actus secundum quod participatur a materia. Ut si, gratia exempli, dicamus quod hoc est cor, aut sicut quidam dicunt, quod hoc est cerebrum, nihil refert, vel differt quantum ad propositam intentionem : quia non loquimur hic de prioritate temporis, sed de illa quae est secundum rationem et naturam, secundum quam diffiniens prius est diffinitione et diffinito. Sic igitur clare patet, quod partes rationis sunt ea in quae resolvitur ratio, et illae sunt ratione priores, et partes materiae sunt, in quae resolvitur integrum quod ratione participat : et illa sunt integro quidem priores, sed quidditate posteriores. Et hoc modo declarata est inducta solutio.