CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De modo respondendi quaestionibus factis a principio.
Declarata autem sic ipsa veritate, oportet etiam interrogationi sive quaestioni et objectioni obviare, quando aliquis interrogat, utrum rectus angulus et circulus et animal et alia hujusmodi sint priora quae sunt tota quaedam., aut partes sunt priores his in quas dividuntur ex quibus sunt ? Et quia haec interrogatio potentia plures est, eo quod totum et pars non uno modo dicuntur, ideo non. simpliciter et una responsione respondendum. Si enim, sicut in. praehabitis diximus, anima est animal, et ipsum animatum est etiam animal, et singulum est animal, aut singula sunt animalia, animal ipsum in omnibus his modis diversimode accipitur : cum enim dicimus animam esse animal, tunc animal est vivum sensitivum ad rationale sicut ad actum terminatum : hoc enim modo anima est animal, quod est universale secundum se absolute acceptum. Cum autem dicimus animatum esse animal, tunc ipsum est quod est animal a substantia corporea materiali participatum. Hoc autem accipitur prout secundum esse actu est in uno, et sic singulum est animal : aut prout actu est in uno potens esse in aliis, et sic est in singulis : et hoc modo singula sunt animalia. Similiter autem dicendum est quando quaeritur de circulo, et de hoc quod est circulum esse in eo quod est circulus. Et similiter est si
quaeritur quid est rectus et rectum esse, et quae sit substantia recti quae est quidditas, .et quid sit ipsum quid cui quidditas attribuitur, et cujus sit secundum participationem in quo habet esse : et hujus quidem cujus est, dicendum est rectum et circulum posterius esse, et rationem ipsorum esse ipsorum prius
uae sunt in ratione diffinitiva : et est esse alicujus particularis recti sicut ejus qui est cum materia aeneus rectus, et ejus quae est in lineis quae sunt intellectualis materia, quando accipiuntur lineae singulae sive singulares. Rectus autem et circulus qui est sine materia formalis rectus et circulus est quid posterior eis partibus formalibus et.essentialibus,
quae sunt in ratione sua diffinitiva : prior autem est eis partibus quae insunt singulis sive singularibus : simpliciter igitur non est respondendum, si vere sit
ratio diversa quae non sit omnino animal, sicut dixerunt qui separata posuerunt. Uno quidem modo igitur haec sunt dicenda priora toto : alio autem modo dicendum est quod non sunt priora, sed tota priora sunt ipsis. Sic igitur patet solutio duarum quaestionum quae a principio de partibus factae sunt.