CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De inquisitione distinctionis partium formalium et speciei a partibus materialibus et materiae.
Dubitatur autem merito, quae sunt species sive formales et qualitativae partes, et quae non, sed conceptae cum materia, cujus sunt partes materiales dicentes ipso nomine actum cum materia conceptum : eo quod sicut in praehabitis dictum, pars nulla bene determinatur sine suo actu quae de numero partium materialium et physicarum est. Oportet autem hanc hic inducere dubitationem: quia nisi prius manifesta fiat hujus partium distinctio, non potest diffiniri singulum eorum quae diffinibilia sunt : habitum enim est in praecedentibus, quod diffinitio primo et per se est universalis illius quod secundarium est nominis quod diffinitur significatum, quod quidem universale dicitur, eo quod est universum quoddam, quod in se omnia continet quae sunt ipsius esse principia : et hoc est species, quae totum est esse, eo quod quidquid post ipsam est, de individuantibus est : si igitur non sit manifestum quae partium est quasi materia, et quae non est quasi materia, tunc neque ratio diffinitiva quae rei diffinitae est, non erit manifesta : quia speciei nulla pars potest esse materia. Ad distinguendum autem hujusmodi partes formales a mate-
rialibus, in quibusdam est facile, et in quibusdam est difficile. quaecumque enim statim ipso nomine et ratione nominis apparent non intrinseca materiae sensibili, sed supervenientia ei, eo quod
sunt ante in materia quam ipsa sensibilitas, et secundum unam et eamdem rationem sunt in diversa specie sensibilis materiae, sicut circulus secundum unam et eamdem rationem est in aere et lapide et ligno et caelo, illa quidem manifesta esse videntur : quia nullius horum pars esse secundum nominis illius quidditatem est materia. Et ideo pars quidditatis circuli non est materia sensibilis quae est aes, vel iignum vel caelum, vel lapis : eo quod circuli quidditas separata est ab omnibus istis ex quo in diversis secundum unam et eamdem rationem est. Nihil autem prohibet idem esse similiter etiam in his quae videntur secundum rationem esse separata a materia sensibili, sicut sunt physica tantum in illo esse accepta quod causatur ab ipsis principiis substantiae quae vere substantia est, quae est forma dans esse et quidditatem : et hujusmodi simile est sicut si circuli omnes ponerentur esse aenei : hoc enim posito, adhuc non sequeretur quod aes esset aliquid quidditatis circuli vel speciei ipsius. Sed in talibus quae concepta sunt cum materia, speciem ipsam mente sive intellectu auferre et separare a materia est difficile : hominis enim species semper apparet in carnibus et ossibus et talibus materiae partibus. Est enim impossibile intelli hominem sine materiae homi- nis designatione, et similiter est de omnibus speciebus physicis. Oportet igitur querere utrum hujus materiales partes sint partes speciei et rationis, aut non sint partes ejus, sed tantummodo sunt materia quae non recipitur in speciei diffinitione : sed tamen quna talia physica non sunt in diversis specie materiis, ideo ea non omnino possumus separare. In his ergo valde necessarium est distinguere inter partes formae et materiae : quia in talibus maxime incidit error, in
quibus difficillimum est distinguere. Hac enim de causa Epicurus inter principia esse non posuit, nisi materiam, auferens omnino formam : quia vidit physicorum species sine designatione materiae non posse intelligi : res enim ex eisdem est ex quibus intelligitur, sicut saepe dixi-