CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De vera solutione praeinductae quaestionis.
Ex omnibus autem inductis manifestum est, quod ea quae sunt circa diffinitiones, habent quamdam dubitationem in qua solvenda diversimode sentiunt Antiqui : et dictum est etiam propter quam.causam hujusmodi habent dubitationem. Quod omnia igitur sic reducantur ad formas, quod omnino auferatur materia, est superfluum : quia sicut diximus, quaedam, sicut physica, sunt hoc in hoc : quia dicunt quid in materia sensibili : aut similiter se habent, ac si sint in materia sensibili : quia etsi non nominent materiam designatam, tamen oportet quod in diffinitionibus eorum fiat materiae propriae designatio : et hoc quidem est verum. Unde dicendum quod conceptum cum materia dupliciter est conceptum cum illa. Uno quidem modo conceptum cum materia dicitur, in cujus ratione est materia designata et determinata : et hoc quidem est in accidentibus, sicut simum, et in subjectis, sicut Socrates. Alio autem modo dicitur cum materia conceptum, in cujus ratione non inest quidem materia, sed materiae designatio ad actum terminatum : et hoc modo genus proprium physicum dicit materiae designationem, sicut diximus in tertio libro hujus sapientiae : et hoc modo esse physicum conceptum est cum materia. Et si dicatur quod etiam mathematica
diffiniuntur per genus, dicendo quod illud genus non dicit nisi materiam et designationem materiae intellectualis et non sensibilis : potest etiam dici secundum superius dicta, quod est in physicis materia intellectualis quae est genus, et cum hac concepta sunt omnia physica : et est materia physica quae est sensibilis, et cum hac non omnia physica sunt concepta. Si autem aliquis dicat quod est materia in potentia, et materia in actu, et materia in potentia est ea quae est adaequata speciei, et designatur per genus : et cum hac concepta sunt omnia physica. Materia autem actu est, quae accidentibus et formis substantialibus secundum actum demonstrata est, et haec est individuum : et haec omnia ad unum et idem revertuntur.
Hoc autem determinato, quaeramus an sit vera parabola sive fabula, quod Socrates minor sensu, non aetate, eo quod non ab aetate defectio est, sed a sensu, de animali consuevit dicere propter cerebri defectum, bene se habet : constat enim quod non bene habet se quod de per se animali et de per se homine dicit stultitia Platonis : educit enim hominis intellectum et abducit de veritate ad errores, et facit suscipere opinionem de separatis, quasi sit contingens hominem esse sine partibus materialibus, sicut sine aere contingit esse circulum per intellectum, cum hoc non sit simile penitus, eo quod animal omne est forsan aliquod sensibilis, et sine designatione materiae non contingit intelligere animal, et sine designatione mobilis materiae non potest diffiniri, et hujusmodi designationem materiae importat genus speciei physicae : igitur etiam animal diffiniri non potest sine designatione partium materialium qualitercumque ad actum se habentium, eo quod nulla partium sine actu diffinitur, sicut jamdudum diximus. Et hujus quidem signum est, quod manus non semper est pars hominis, sed tunc est
pars, quando perfecta virtute animae potens est opus manus perficere. Ideo animata manus est pars hominis, non animata vero, sicut abcissa vel clauda, non est pars. Dico autem animatam, quae parte animae est animata : quia si partes essent animalia, particulares poten- tiae essent animae earum.