CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
In quo est recapitulatio dictorum et continuatio dictorum ad dicenda.
Quaeret autem fortassis aliquis, quomodo in diffinitionibus cum sint partes
quae sunt in ratione diffinitiva, et quare sit diffinitio ratio una, cum plures contineat partes : palam enim quia res diffinita est una : quare autem sit res una partes habens, speculandum est posterius in tractatu sequenti. Sed repetendo ea quae determinata sunt, dicimus quod jam dictum est quid erat esse, et quomodo diffinitio, sive quid erat esse dictum per praedicationem de omni diffinito est idem secundum praedicationem, licet non sit idem simpliciter, cum diffinitio dicat formam quamdam, et diffinitum dicat compositum ex materia et forma. Dictum est etiam quare quorumdam ratio quae dicit quid erat esse in se, habet partes diffiniti, sicut ratio congregati sive integri, in se habet partes quantitativas. Aliorum autem diffinitionum quae sunt speciei simplicis, non habet in se partes quantitativas integri. Dictum etiam est, quod in substantiae ratione quae substantia est forma sicut species absoluta, non sunt partes sic quae sint quasi materia : eo quod partes materiae sive quantitativae non sunt partes illius substantiae, sed
sunt partes totius integri : et hujus totius quodammodo est ratio diffinitiva, et quodammodo non est, sicut in ante habitis determinatum est: nam in eo quod est cum materia designatum, non est ejus proprie ratio : hoc enim modo est diffinitum et non cognitum cum materia, neque finiat aliquid, neque sit principium cognoscendi: sed ratio est talis compositi, quod est secundum illam substantiam.
quae est primo dicta substantia : haec autem est forma et compositum illud est species, sicut hominis qui est compositum quoddam, est ratio animae humanae
quae est prima substantia hominis. Substantia namque prima est species et forma quae inest et non est separata, ex qua et materia tota dicitur esse substantia composita et integra, sicut concavitas forma est ex qua et naso qui est subjectum componitur nasus simus : et sic componitur simitas sive simositas : et ideo nasus simus non est quid diffinibile : bis enim erit in his nasus, si ambo illa diffiniantur, sicut dictum est in primo hujus septimi libri tractatu.
In tota vero composita substantia quae est sicut nasus simus, aut Callias, inest etiam materia. Dictum est etiam in praemissis, quia quid erat esse et singulum diffinitum cui attribuitur quid erat esse, in quibusdam est idem, ut in his substantiis universalibus quae sunt primae, sive immediate diffinitioni, sicut curvitas ei curvitatis esse sunt idem secundum hoc quod ad idem referuntur secundum esse si curvitas supponatur esse substantia prima in hoc quod est diffinitioni proxima. Dico autem primam hanc substantiam, quae non dicitur quid sive quidditas, sed aliud quod in alio sit sicut in subjecto et materia. Quaecumque vero substantiae sunt ut in materia, aut conceptae cum hac sensibili materia, non sunt idem ipsae et esse ipsarum : quia esse ipsarum attribuitur universali substantiae, et ipsae sunt substantiae particulares. Adhuc autem dictum, est, quod substantia et substantiam esse non sunt secundum accidens unum et idem, sicut idem sunt Socrates et musicum : haec enim eadem sunt secundum accidens, cum tamen diversae naturae sint Socrates et musica. Omnibus autem his sic determinatis, transibimus ad quaerendum qualiter diffinitio sit una, et qualiter sit unius esse quod plurium est naturarum compositum.