CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De ipsius quaestionis disputatione.
Primum autem quod nunc restat dicendum., est id quod in Analyticis posterioribus dictum est. In Analyticis enim posterioribus prius a nobis est mota dicta de diffinitionibus dubitatio. Dico autem eam esse dubitationem, quare dicimus veram diffinitionem esse unam actu, et unius actu esse rationem, cum et ipsa partes habeat, et id cujus est sicut diffiniti, sit compositum : hoc enim in Analyticis dici non potuit cum in logicis non intendatur de diffinitione, nisi secundum quod ipsa est principium faciens scire de quo praedicatur in quid, et sicut ipsa est praedicatum propositionis : quare autem sit unum et non multa, non scitur ex ea secundum quod est praedicatum, sed potius ex consideratione partium ipsius in quantum sunt naturae rerum diffinita-
rani : et haec speculatio est primi Philosophi qui considerat entia secundum quod pendent ex esse primae substantiae
quae est forma, sicut saepius diximus. Hic ergo quaerimus quare diffinitio est unum actu, et non multa, vel multae naturae secundum actum ? sicut si ponamus quod diffinitio hominis est animal bipes, et quare est animal bipes unum, et non multa. Non enim potest esse causa quam quidam dicunt, quod alterum insit alteri : quia cum dicimus, homo albus, alterum inest alteri : et tamen in eo ipso quod dicimus, homo et album, sunt multae naturae quae actu multae sunt : unum vero secundum accidens dicuntur haec duo, quando subjectum quod est homo, patitur suscipiendo albedinem hoc quando albedo inest ei : tunc enim unum est subjecto homo et albus homo. Sic autem non est in diffinitione : cum enim in illa sint genus et differentia, neutrum illorum participat altero, sicut participat subjectum accidente : quamvis enim differentia sit generis qualitas, sicut jam dudum in ante habitis dictum est, tamen quia differentia est essent
seipsam non causata ab aliquo alio : et ipsa ideo non est in genere, sicut quaedam pars, neque sicut accidens : cum sit essentialis forma generis secundum quod genus secundum esse accipitur in specie: et sic patet quod genus est ut potentia ad esse differentia finitum et perfectum. SI autem daretur quod genus participet differentiis, sicut subjectum participat accidente, sequereter quod genus actu participaret contrariis simul, quia accidens actu est quando inest subjecto : et cum nihil differat nisi per ea quae aliquo modo sunt in ipso, et genus differat contrariis differentiis, sequitur quod contrariae differentiae sunt in ipso genere. Si igitur sunt in genere sicut accidens in subjecto, sequitur quod contraria simul actu sunt in eodem, quod est impossibile : igitur genus non participat differentia, sicut subjectum accidente. Tamen etiamsi hoc detur quod participet, sicut subjectum accidente, eadem adhuc relinquitur ratio quaestionis, si plures
differentiae in una colligantur diffinitione ad unum genus : sicut si dicamus, quod homo est animal habens pedes, sive pedale bipes non alatum : quando enim non habet nomen differentia, licet eam per consequentem nominare negationem : et hoc modo non alatum sive carens alis est differentia hominis.
Quaeramus igitur de inducta jam diffinitione, quare est unum, et non multa, cum multa colligat, si omnia haec ut accidentia se habent ad animal subjectum : non enim potest assignari causa hujus, quia differentiae insunt uni generi sicut forma materiae, vel accidentia subjecto : nam sic ex omnibus quae in mundo sunt, erit unum : quia, sicut in libro caeli ei Mundi ostendimus, omnia superiora formanda et moventia sunt in Inferioribus, sicut in materia formata et mota : cum tamen in mundo sunt multa secundum esse et materiam et non unum. Sed quaecumque sunt in diffinitione, oportet unum esse et non multa. Diffinitio enim est
quaedam ratio una numero, ita quod ge- nus non numeratur secundum esse suum, nec differentia secundum esse alteram, licet sit aliud esse genus, et aliud esse differentia : et sic diffinitio est una numero substantia, sive quidditas, secundum quod quidditatem substantiam vocamus, qua quaelibet res est id quod est: et quia diffinitio est una sic numero, oportet eam esse rationem unius alicujus numero : et hoc est universale de quo supra diximus, cujus nulla pars est materia, nec numeratur nisi per esse actuale unum, quod est suorum diffinientium unorum sive quae secundum esse unum sunt. Infra autem ostendemus, quod homo in esse et posse operari et agere sunt unum et idem, quamvis unum sit subjectum, et alterum forma, et actus finiens esse et posse et operari subjecti : substantia enim diffinita significat unum quid, non unum qualis, et determinate significat hoc aliquid, non quidem in individuo designato, cum hqc per ipsam substantiam quidditatis sit hoc quod est, et non per seipsum, sed significat hoc aliquid in natura diffinitum : ipsa enim natura composita quae est secundarium hominis significatum, cui imponitur nomen, hoc aliquid est determinatum, cujus per se est diffinitio : hoc enim est quod dicimus per nomen diffiniti, licet primum nominis significatum sit forma simplex a qua imponitur nomen, et quae primo cadit In intellectum nominantis.