CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Qualiter ex natura divisionis primum perpenditur quare diffinitio est unum,
et non multa. Ad hujus ergo quaestionis declarationem, oportet primum intendere secundum divisionem : divisione enim, sicut
In Analyticis diximus, venamur diffinitionem : et oportet diligenter attendere quomodo dividens exit a diviso, et qualiter se habet ad ipsum in essentiali et formali divisione : nihil enim aliud est in diffinitione nisi genus, quod primum genus dicitur, eo quod non in alio aliquo est genere, et ultima differentia est : hoc enim genus quod dicitur primum, est simplex genus solum sine compositione differentiarum. Alia vero genera quae sunt species et genera, et vocantur genera subalterna, sunt primum genus, et cum hoc comprehensae differentiae : quia aliter non essent species : superiora enim secundum primum modum dicendi per se praedicata actu sunt in inferioribus : et ideo supponuntur illis suppositis. Et hoc est sicut si dicamus primum genus animal : habitum vero sive consequens genus, quod differentiis est comprehendicamus animal bipes sive bipedale : et iterum consequens post illud dicimus animal bipes non animatum : et hoc dicamus determinari differentia rationalis in hominem, et Irrationalis In simiam
quae dicitur pigmeus. Similiter autem est et eadem ratio si plura dicantur intermedia genera : omnino enim non differt per plura subalterna genera, aut per pauca hoc dici. Ergo etiam non differt si per pauca, aut per duo tantum dicatur, primum videlicet genus et ultimam differentiam : quantumlibet enim per multa dicatur, non sunt nisi duae naturae in diffinitione generis videlicet primi et
differentiae : et differentia exit de generis potestate in qua ipsa est Inchoata et confusa, sicut saepe diximus : et ideo duorum quae In diffinitione sunt, hoc quidem est genus : aliud vero est differentia, ut animal bipes, quod supposuimus esse diffinitionem, animal est quoddam genus, et alterum quae est bipes, est differentia. Si ergo genus est in diffinitione, non erit genus simpliciter, accipiendo genus secundum generis naturam tantum
quae est subjectum : sed est natura generis, non praeter species quae sunt ipsa
genera comprehensa cum differentiis. Aut si est quoddam simplex genus, tunc erit genus sicut materia : quia ipsum est materiae designatio, sicut in praemissis diximus : quod enim simpliciter dicitur genus, aut erit forma subjecti illius quod substat formae primae in ordine, et illius designatio est genus quod est simpliciter et primum : aut erit subjectum et forma sicut genus subalternum, quod cum differentia vel differentiis est comprehensum : et quocumque modo signatum fuerit, erit simile materiae, quia potentia est : et in eo est forma ultima per inchoationem et confusionem, quia unum est ex materia et forma compositum : aut accipit nomen ex forma, aut ex materia : et quocumque modo fuerit, semper simile est materiae propter rationem quam diximus : genus enim in ipsa re acceptum secundum esse et non extra, est in actu, et actus ejus est differentia ultima : genera enim In hoc differentiam habent, et quaedam magis assimilantur formae, et quaedam magis materiae. Hujus autem quod est simile formae et materiae simul est vox : est enim vox genus et materia : in quantum enim differentiae percussionem vel syllabarum producto et brevi mensuratarum faciunt ex ea species, et elementa vocum litteratarum, sic est vox materia : in quantum autem vox non transmutata praedicatur de vocibus litteratis, est genus. Et hoc modo cuprum idoli quidem est materia tantum et non genus : quia transmutatum in figura recipit idoli formam, et non praedicatur in recto de idolo. Jupiter enim non aes, sed aereus vocatur. Syllaba autem non vocea, sed vox dicitur. Cum igitur sic diffinitio sit ex genere primo subjecto et differentia quae sunt differentia ab invicem, palam est quod diffinitio est ratio collectiva quae est ex differentibus. Ex his enim accipitur, quod diffinitio est ex genere et differentia,
quae sit essentialiter in genere per inchoationem et confusionem : et sic patet quod genus secundum actum differentia
terminatum acceptum ad idem esse substantiae et quidditatis referuntur, et quod differentia fluit a potestate generis, sicut actus exit a potentia tribuens esse distinctum potentiae.