CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Qualiter per divisionem investiganda est ultima cum specie convertibilis differentia.
Sed adhuc antequam solvamus praedictam dubitationem, oportet dividi omnia formaliter differentia. differentiae cum genere comprehensae sunt, sicut dicimus quod animalis differentiae sunt pedalitas et non pedalitas. Similiter autem ulterius animalis pedalis suis essentialibus differentiis differentes species oportet sic scire per divisionem, ita quod accipiatur differentia pedalis animalis in quantum est pedale : ideo nulla est divisio si pedale dividatur per alatum et non alatum : quia alatum et non alatum non sunt essentialiter et formaliter in pedali in quantum est pedale : et ideo non bene dividit qui sic dividit pedale : sic enim dividens, propter non posse et non scire dividere, sic dividit. Sic ergo dividendum est pedale, quod pedalium aliud est fissorum et in multa pedum, aliud autem non fissorum et non in multa pedum : sic enim ex forma communi et confusa et indeterminata et in potentia existente semper per actum intelligendi reducitur forma specificans et distincta, sive distinguens et determinata et quae actui existit : et sic ex omnibus superioribus suis fluit inferius habens in se virtutes et potentias omnium, superiorum, cum tamen essentia una et simplex existat : pedes enim fissi et non fissi sunt
differentiae pedis : eo quod fissio pedis quaedam est secundum actum existens pedalitas. Sic autem vult semper procedere divisio quousque veniat determinata ad ea quae non sunt differentia secundum formam, nec formalem habent divisionem : sed si dividuntur, hoc erit per materiam, sicut individua dividuntur : et tunc in ultimis differentiis in quibus stat divisio, tot erunt secundum actum species pedalium, quot sunt pedum differen
iae, sicut si dicamus quod est pes integer et divisus in duo et divisus in multa : et tunc quia nullum in genere commune dicit ultimo actu determinatum, sed in specie determinatum facit actu existens, tunc erunt animalia in actu et specie determinata aequalia differentiis ultimis, si ista quae dicta sunt sic se habent quod verae sunt ultimae differentiae : hoc enim per hypothesim petivimus. Ex dictis igitur palam est, quia finalis quae indivisa est differentia substantia et actus rei est et diffinitio hoc modo : quia diffiniens et ultimo terminans diximus esse diffinitionem : hoc enim non est genus quod terminatur, sed differentia terminans. Unde etiam ulterius ex hoc patet, quod differentia ultima unica et convertibilis cum specie diffinita : quamvis enim in Posterioribus Analyticis dictum sit, quod partes diffinitionis sunt in plus quam diffinitum et totum in aeque, hic tamen dicimus quod ultima differentia est in aeque cum diffinito, et non in plus : quia ibi loquentes de demonstratione, diffinitione usi sumus secundum quod est medium faciens scire passionem inesse subjecto : passio autem verius scitur inesse subjecto, quando scitur secundum singulas formae partes inesse, ut si quaeramus hominis passiones, dicimus non humanum esse, sed potius esse vegetativum et nutritivum et augmentativum et sensitivum et hujusmodi : et sic accepta forma secundum partes potentiales ipsius, semper est inpius quam diffinitum. Cum autem hic consideremus rei diffinitae unitatem, et unitas non sit a partibus potentialibus formae, sed ab ipsa tota ut est
actus et terminus, hic consideramus eam. prout est tota et actus et terminus : et sic convertitur cum specie differentia. Ex omnibus autem his quae dicta sunt, patet quod differentia ultima ex omnibus exit ut actus ex. potentia, et quod actus ille non est alia essentia a potentia, sed esse ejus est aliud et aliud : et ideo differt per essentiam, sed est differentia sicut ejusdem indeterminati et determinati, et indistincti et distincti : subjectum autem primum quod nihil est differentiae distincta natura est ab ipso sicut id quod est materia distincta est natura ab eo quod est forma, sicut saepius dictum est : materia autem nihil est diffinitionis, sed totum esse est potentiae et actus formativum.
Si autem fiat divisio, quod non idem multoties dicatur in terminis diffinitionum, hoc enim esset inutilis : superfluitas autem hic accidit, sicut si quis dicat quod homo est animal pedale bipes : quoniam bipes actu dicit pedalitatem : et tunc idem est dicere, quod animal pedale pedale duorum pedum : eo quod essentiale superius actu continetur in suo inferiori : et ideo per appositionem non extrahitur de ipso. Unde sic dicens nihil aliud dicit quam animal habens pedes bipes : bipes enim, non est differentia habentis pedes, sed species : et hoc est dicere animal habens pedes duos habens pedes : quamvis enim idem saepius accipiat propria divisione, ita quod dividentia sunt essentialia diviso, et non addant extraneam essentiam, et dicuntur aequaliter differentiis veris, tamen idem multoties dicere nugatorium et superfluum est. Et hoc ideo est, quia cum differentia una sit ultima quae est differentiae communis divisae, tunc sic continue procedendo ea
quae est finalis substantia, sicut forma et actus existens erit species : quia est totum esse species, et non erit species bis accepta differentia aliqua.
Amplius autem cavendum est, quod non fiat diviso secundum accidens : si enim dividat sic dicens : pedalium aliud album, aliud nigrum, erunt tot divisiones quod sunt sectiones., quarum nulla est in alia essentialiter : et ideo non ordinabuntur ad unum ultimum quod sicut actus exeat ab omnibus aliis sicut ex potentiis. Sic igitur tria cavenda sunt, quod videlicet non accipiatur extraneum dividens a diviso : et hoc fit quando dividens essentialiter non continetur intra ambitum divisi Et quod non idem bis dicatur : quia hoc est contra ordinem diffinientium, in quibus unum debet esse prius et alterum posterius. Et quod non sit accidentale dividens diviso, quia sic unum non esset in alio essentialiter : quia accidens quod cum sit in aliquo, non est in eo ut pars quaedam essentiae.
Et ex omnibus dictis palam est, quia diffinitio est ratio quae est ex veris differentiis : et harum differentiarum finalis est secundum rectum differentia et actus. Hoc autem palam erit, si quis tales diffinitiones ex divisionibus collectis transponat ab ordine verae divisionis in alium ordinem., quo secundum in priori essentialiter non contineatur : ut si quis dicat in hominis diffinitione, quod est animal bipes habens pedes : superfluum enim est habens pedes dicto bipede, sicut paulo ante ostensum est : sic enim dicendo non est ordo in substantia quae est diffinitio et quidditas.
Si ergo sic idem dicatur, quaeri posset quomodo oporteret intelligere in diffinitione, hoc quidem prius, illud vero posterius : cum idem non sit prius se et posterius. Cum igitur in diffinitione unum sit prius altero secundum naturam et intellectum, constat quod, illud quod est sic prius, non est materia. Adhuc cum unum sit essentiale ad alterum, constat quod est aliquid formae. Adhuc cum unum sit non idem alteri, constat quod unum est genus, alterum differentia : et ex hoc sequitur, quod ultima differentia est tantum una et simplex : quia abiret in infinitum, si quodlibet esset genus cum differentia comprehensum : et sic primum genus est tantum genus : et om-
nes intermediae differentiae sunt potentiae ultimae differentiae, et ipsa est actus unus et ultimus. Omnia autem intermedia genera subjiciuntur ex primo genere quod actu est in ipsis : et hoc modo genus est forma distincta ultima differentia, quando secundum esse accipitur quod explicat diffinitio. Sic ergo ab ultimo actu, et diffinitio est una, et res distincta est una et eadem. Hujus autem probatio est, quia si consideretur animal secundum esse secundum quod actu est in homine, ipsa animalitas nihil est extra rationem : vivere enim et sentire ad rationem formantem ea sunt terminata : quia vivere vel vegetari si accipiatur secundum ipsum generare, patet quod generans est ad formam et figuram hominis in quantum homo est : quoniam in Physicis ostensum est unumquodque generari a convenienti : generativa autem quae est in semine, non ad formam hominis generaret, nisi formae hominis esset informatae omnia generationis principia, sicut ostendimus in libro de Natura animae et generatione : sicut enim instrumenta ar- chitecti non operantur ad formam artificiati, nisi forma arte informata, ita nec principia generationis ad speciem aliquam generant, nisi informata ipsa specie : propter quod in seminibus omnium animatorum anima dicitur artifex, et sicut in caelo intelligentia 1. Haec autem omnia in ante habitis plene probata sunt. Sicut autem ad speciem generativa generat, ita ad eamdem speciem convertit nutrimentum nutritiva, et auget augmentativa. Sensus autem et sensibile depurant, et in ordinem agunt ad intellectum : et ideo dicitur in Ethicis, quod vires sensibilis animae participant aliqualiter ratione : et sicut est in actibus et potentiis, ita est in natura. Oportet igitur quidquid est animalitatis in homine, informatum sit ratione. Patet igitur quod esse est unum et diffinitio una, quia similiter est in omnibus aliis. Haec igitur et tot dicta sint a nobis de diffinitionibus quae sunt circa divisiones, et quod primum est et principalis in his, hoc est quod dictum est quales quaedam sunt diffinitiones secundum ea quae diximus.