CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De distinctione substantiae et de diffinitione universalis.
Quoniam autem in hoc toto libro de substantia perscrutandum est, iterum repetemus ab initio dicta de substantia. Dictum est enim quod substantia dicitur tanquam subjectum, et tanquam quid erat esse, quod est diffinitio et quidditas : et tertio dicitur substantia quod est ex his : et quarto dicitur substantia universale, quod proprie, sicut dictum est, diffinitur per universalia quae sunt praedicata de se, sicut quidditates ipsius vel partes quidditatum. De duobus autem modis quibus dicitur substantia, dictum est : diximus enim quod quid erat esse, et de subjecto : diximus enim quia dupliciter subjicitur id quod subjectum vocatur. Subjicitur enim prima substantia quae est hoc aliquid, ut hoc animal, quod substat passionibus sive formis accidentalibus,
quae sunt accidentia composita. Subjicitur etiam et dicitur subjectum, sicut materia subjectum est perfectione, quae est forma perficiens : et de his quidem jam dictum est. Quia autem universale ut universale videtur quibusdam maxime esse causa formalis et principium esse ipsius singularis, oportet nos de hoc tractare : et sicut ostendimus quod in generatione sensibilium universale non est agens et generans, ita oportet nos ostendere, quod in esse singularium universale ut existens per se non est causa vel principium esse alicujus.
Ad hoc autem quod hoc bene intelligatur, oportet repetere quaedam de supra dictis, quod videlicet triplex est universale, ante rem, et haec est causa praehabens, sicut dicimus solem esse causam universalem omnium generatorum, eo quod lumen solis generale formans est omnia generata : et lumen intelligentiarum hoc modo praehabent omnia quorum sunt causae : et universa sic praehabet id quod est universi esse principium, sicut ars et intellectus artificis praehabet artifi-
elata omnia. Aliud autem est universale, quod est natura quidem prius re ipsa, et tempore est cum ipso : et haec est natura rei formalis, quam supra secundum significatum nominis vocavimus, secundum id quod est in re ipsa natura : cum enim dico homo, duo importantur per nomen, scilicet quod, imponitur nomen et cui et quo imponitur ipsum nomen est, quod primo format et movet intellectum ejus qui audit vel nominat nomen : et haec forma a qua nomen imponitur : et per hoc devenitur ad hoc cujus est illa forma : et haec est substantia cui nomen imponitur : propter quod dicitur, quod antiqui grammatici quaerebant quid nomen pro substantia, et quid pro qualitate : accipiendo igitur id cui imponitur nomen homo, secundum id quod est in re ipsa, illud est vera substantia homis nis, cui attribuitur vera diffinitio. Homo autem sive hominis substantia dupliciter consideratur, secundum se videlicet et secundum ea quae accidunt eidem : et secundum se quidem non est nisi ipsa substantia, cujus materia nulla pars est, sicut diximus in ante habitis. Si autem consideratur secundum ea quae accidunt ei, tunc consideratur secundum esse quod contingere ei potest ex comparatione ad aliud : de se quidem consideratur secundum esse quod habet ex hoc quod est radius immaterialis intelligentiae, sic accidit ei esse in intellectu possibili, sicut in loco suae speciei. Si autem consideretur secundum esse quod accidit ei in materia, sic est actus materiae : et si consideratur secundum esse quo est in particulari, hoc est duobus modis : hoc enim potest considerari secundum potentiam et aptitudinem, quo secundum esse multiplicabile est in particularia, et sic est universale : aut consideratur secundum quod, actu est in illis, et sic est singulare suppositum sub communi natura demonstratum, sicut cum dicitur hic homo vel ille. Et quorumque quatuor ultimo dictorum modorum accipiatur universale, sic universale esse dicit, et non ens per se existens : et ideo ut sic acceptum, ut dicit Boetius, sit quaedam similitudo essentialis eorum quorum ipsum est, et non dicit nisi esse substantiale ipsorum : et hoc modo est consequens id cujus est universale : et hoc modo est tertio modo dictum universale, et sic praedicatur de omni eo de quo praedicatur : nec sic dicit ens, quod sit substantia aliqua existens secundum se, sicut dicimus ma teriani existere non in alio, et formam esse essentiam ad sui esse non indigentem alio quodam in quo esse accipiat formae : et sic dicit hoc aliquid existere secundum se : sed universale sic dictum est esse substantiale, quod semper est in alio, nec esse potest quando in alio non est : et hoc modo non est substantia, sed substantiale quoddam esse, quod accidit substantiae per hoc quod universale secundo modo dictum est qualitas substantialis et substantia existens : et de hoc universali sic esse consequente et substantiam nullam dicente, sed potius modum accidentis habente, dixerunt quidam quod erat causa et principium esse : quod si esset verum, cum causa et principium ejus quod existit per se, sit ens et essent tia nullo indigens ad suum esse, et sit determinata una unius, et non sit causa per hoc quod est esse in alio, sed per hoc quod est essentia absoluta divina et optima, oporteret quod universale praedicatum de re esset talis existentia : et hoc non est verum, cum existens de existente et ens de ente non praedicetur, sicut jam ante diximus : sed potius hoc quod praedicatur, ut inhaerens praedicatur, et ut esse subjecti de quo praedicatur : propter quod diximus, quod si subjectum quod est existens et non inhaerens, de subjecto praedicetur, nulla est praedicatio quod Socrates est Socrates, vel Socrates est Plato. Sic igitur accepto universali, ostendemus quod universalis non estsubstantia.