CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Igitur quemadmodum paulo ante diximus, ponens hanc positionem oblivisci
tur, non attendens quod in sempiternis singulariter existentibus impossibile est diffinire : quia singulare non diffinit, nec diffinitur, sive sit sempiternum, sive non. Talia autem sunt quaecumque sunt secundum suas species unica in unico individuo existentia, ut sol et luna, quae si diffiniuntur, non diffiniuntur ut individua, sed ut universalia, eo quod multa sunt universalia unicum vel nullum individuum sub se habentia, sicut diximus in quinto hujus sapientiae libro : isti. enim non solum, peccant diffiniendo in hoc quod talia ponunt in diffinitione, quibus ablatis non propter hoc aufertur diffinitum, sed etiam peccant in hoc quod diffiniunt per singularia quae universalia esse non possunt : quia si forma.simplex sit singularis, ista nunquam potest esse universalis : et hoc modo dicunt de ideis, quod quaelibet est singularis separata : putabant enim communionem non fieri nisi, per actum naturae, quo simile propagatur a simili per generationem quamdam : et ideo in multis talibus invenitur forma una : sed in his quae non generantur, dicebant esse singularitatem solam, non attendentes quod omnis forma de se communicabilis est : et quod etiam nomen idividui a formis communicabilibus imponitur, sed principium individuationis in ipso est materia. Sicut igitur diximus, dupliciter peccabant diffiniendo : quia videlicet in diffinitione ponebant ea quibus ablatis non aufertur diffinitum : et quia per singularia diffiniebant : unde solem sicut singulare quoddam diffinientes, dixerunt, sol est astrum perigeon, aut morephes, hoc est, per inferius terrae vadens, aut latens nocte : et haec diffinitio nulla est : quia, sive sol stet sub terra latens, sive appareat, non minus est sol, id quod est per substantiam suam et formam : et absurdum est, si diceretur non esse quando latet, ei quod omni die creetur sol novus : quia sol dicit substantiam quamdam, ut diximus, quae non aufertur ex hoc quod latet vel apparet. Ista igitur una fuit eis causa
erroris. Amplius quaecumque secundum potestatem suae formae contingunt esse in pluribus, illa non sunt singularia solum. Si. enim ponamus solem alium esse diversum ab isto, talis erit secundum formam, qualis est iste : palam igitur, quia ille etiam sol erit : et sic sol de istis praedicabitur univoce : igitur quantum ad potestatem formae solis de sole est communis ratio. Haec igitur, sicut dicimus, est secunda causa erroris : quia secundum istos sol est de singularibus, sicut Ilion, aut Socrates : quoniam si non sunt ideae singulares, tunc quaeramus ab eis, quare nullus tantum, aufert ideae, quod neque habeat naturam quamdam communem diffnibilem.? Si enim hoc fieret ab aliquo ipsorum, perfecto manifestum fieret ei, quod hoc est verum quod nunc a nobis dictum est, quod videlicet singulare ut singulare non est diffinibile.
Adhuc autem alia causa fuit eis erroris : quia non discernere sciverunt inter ea quae concepi a sunt cum materia, et non intelliguntur sine ea, et inter ea quae cum materia concepta non sunt : manifestum est enim, quod substantiarum quae aestimantur esse separatae, plurimae sunt potestate, et educuntur de materia conceptae cum ipsa : nec diffiniuntur sine intellectu materiae, sicut est animal, et ipsae animalium partes, quarum nulla habet rationem separatam : sed potius separatae ab eis quorum sunt partes, et nomen amittunt et rationem, nisi dicantur aequivoce : et quando separantur, non remanet nisi materia in quam resolvuntur, quae est sicut terra et ignis et aer : nihil enim istorum est unum in se distinctum et separatum, sed ut coacervatio sunt, sive composita cum suis totis integris : et ideo nec nomen habent in generatione, nec esse separatum aliquod quod in potentia existentia antequam manifestantur educta ad. actum, et fiat per generationem aliquid ex eis unum per formam
cum materia conceptam, et non esse separatum habentem. Maxime autem, fit causa erroris, si quis suscipiat per considerationem partes quorumdam animatorum, et ea quae sunt animae et talium, animatorum partium, et quod consideret quod ambae partes divisae propinquae fiant entes et potestate endelechia sive actu : et hoc est sicut in scientia Animalium determinavimus, quod ea quae sunt similium partium, et viscosi humoris, quando sunt vivum actu et motivum potestate sunt duo : et fiunt actu duo, quando dividuntur : et tunc utraque pars vivit et movetur. Et putabant isti quod non viverent partes anima conjuncta corpori, cum corpore inciso destruatur talis anima, sed quod viverent et moverentur anima separata, quae est numerus seipsum movens : quia dicebant quod partes divisae ab aliquo habent principia sui motus : et hoc est maxime in animalibus curvis, sive rugosis : hac enim de causa
quaedam animalia divisa vivunt : horum autem causa a nobis in scientia Animalium sufficienter determinata est. Attamen quantum ad praesentem sufficit intentionem, est, quod haec omnia quod potestate sunt divisa, quando etiam ipsum animal est unum natura et continuitate secundum, actum : et ideo separata anima non est eis causa vitae et motus quando dividuntur. In copulatione tamen quando colliguntur partes divisae, non convalescunt : quia talis divisio est eis laesio organorum, in quibus sunt opera vitae, quae sunt cibum accipere, et digerere, et hujusmodi: et cum in omni animali motus et sensus fluat ex uno, et referatur ad unum, talis ordo ad unum laeditur in divisione. Has igitur sui erroris causas acceperunt.