CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Quod ens et unum et principium et causa et elementum non sunt substantiae existentium.
Quoniam vero unum dicitur esse ens, et substantia unius una est eorum, quorum substantia formalis est una numero,
quae cum concepta materia constituit ens, sicut patet ex praedictis, palam est quia nec unum nec ens universalissima prima contingit esse substantiam constitutarum rerum, in esse : sicut etiam hoc ipso quod dico elementum principium et universalia sunt substantiae rerum. Et hujus signum est, quia reddito nomine communi de principio substantiae existentium
quaerimus adhuc, quod sit principium rerum determinatum, ut transfer amus ad. notius determinatum et particulatum : et hoc habentes quiescimus scientes hoc esse principium : tamen eorum quae sunt substantiae proprie designatae magis est principium ens et unum, quae indistincta sunt ab ipsis formis earum, quam principium et causa et elementum, quae dicunt quasdam conditiones consequentes vel accidentales eis : et cum ens et unum universalia non sint sensibilium principia, multo minus eorum sunt principia principium, et causa et elementum : nihil enim communium secundum esse communis est substantia sensibilium : et haec causa est, quia substantia nulli inest nisi sibiipsi : hoc ad nihil dicitur nisi ad se absolute, et inest habenti eam. composito. Dico autem substantiam eam quae est causa esse quae est forma. Amplius cum unum multipliciter dicatur, non potest esse quod simul, secundum multiplicitatem illam totam sit in uno, cujus dicitur esse substantia. Constat autem quod
unum commune multipliciter dictum est commune : igitur substantiae non est : propter quod manifestum est ex dictis, quod nullum universale separatum existit praeter singularia secundum esse singularium praedicatum de eis.